Germania

civitas Europae
(Redirectum de Germaniae)

Vide etiam paginam discretivam: Germania (discretiva)

Germania,[1] publice Res Publica Foederata Germaniae[2] (Theodisce Deutschland [ˈdɔɪ̯tʃlant].[3] et Bundesrepublik Deutschland et BRD), est foederalis respublica parlamentaria in Europā Mediā sita, ex sedecim civitatibus foederatis constans, et Unionis Europaeae membrum est. Caput et maxima urbs est Berolinum. A septentrione Mari Germanico ac Mari Baltico seu Suebico alluitur, et a septentrione Daniā, ab oriente Poloniā ac Cechiā, a meridie Austriā ac Helvetiā, atque ab occidente Franciā, Luxemburgo, Belgicā, ac Nederlandiā terminatur.

Wikidata Germania
Res apud Vicidata repertae:
Germania: insigne
Germania: insigne
Germania: vexillum
Germania: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Dania, Polonia, Helvetia, Francia, Luxemburgum, Belgica, Nederlandia, Austria, Cechia
Locus: 51°0′0″N 10°0′0″E
Caput: Berolinum

Gestio

res publica, Foederatio, federal parliamentary republic, Res publica parlamentaria
Princeps: Franciscus Gualterius Steinmeier
Praefectus: Olaus Scholz
Consilium: Consilium Foederale Germaniae, Dieta Foederalis Germaniae
Iudicium: Federal Constitutional Court
Situs interretialis

Populus

Numerus: 84 358 845
Sermo publicus: lingua Theodisca
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Moneta: euro

Commemoratio

Paean: Hymnus Germaniae

Sigla

ISO DE, DEU, 276; IOC GER
Dominium interretiale: .de
Praefixum telephonicum: +49
Siglum autoraedarum: D

Tabula aut despectus

Germania: situs
Germania: situs

Terra Germanica aream 357 578 chiliometrorum quadratorum tegit, et climate oceanico boreoccidentali in parte et continentali austrorientali in parte pingitur. Civitas, cui sunt amplius 83 millionum incolarum,[4] populosissima? civitas Unionis Europaeae est, secundum numerum incolarum loco secundo post Foederationem Russicam et loco undevicensimo in toto orbe terrarum collocata. Etiam collocatur loco secundo in toto orbe terrarum secundum numerum immigrantium, post Civitates Foederatas Americae.[5]

Regio hodie Germania nuncupata nonnullis a Germanis gentibus habitata est, qui iam ex anno 100 a.C.n. cogniti et documentis probati sunt. E saeculo decimo, hae terrae mediam Sacri Romani Imperii partem constituerunt, quod diversimode usque ad annum 1806 duraret. Per saeculum quintum decimum, Germania Septentrio Reformationis Protestanticae centrum factus est. Velut hodierna civitas natio, Germania anno 1871 coniuncta est, Bello Germano-Francico confecto. Praecipua secundi belli mundani sons,? per quod Holocausti scelera contra Iudaeos et numeros minores tunc praevalenti Nazismo discriminatos perpetravit, anno 1949, hoc certamine confecto, Germania divisa est separatas in civitates binas: Rempublicam Foederatam Germaniae seu Germaniam Occidentalem -intra territoriorum ab Foederatis Occidentalibus occupatorum limites- et Rempublicam Democraticam Germanicam seu Germaniam Orientalem, intra territoriorum a Sovietici occupatorum limites. Restitutio integritatis Germaniae, seu accuratius Germaniae Orientalis territorii annexio ad Rempublicam Foederatam Germaniae, solum anno 1990 accidit. Respublica Foederata Germaniae unum e membris Communitatem Oeconomicam Europaeam -quae postea Unio Europaea anno 1993 facta est- anno 1957 condentium fuit. Ex anno 1995 Foedus Schengis ictum participat et monetam unicam Europaeam, euronem, anno 2002 in locum marcae Germanicae[6] adoptavit.

Praeterea, Germania Nationum Unitarum, CFAS, G7, G4 membrum est et Protocollum Kiotense obsignavit. Maxima continentis Europaeae potestas oeconomica et civilis. Etiam quarta potentior civitas oeconomica est, post Civitates Foederatas Americae, Sinas et Iaponiam; quoque maior oeconomia secundum PDG nominalem et quinta secundum potentiam emendi[6]. Est secunda maxima civitas exportatoria post Sinas et secunda maxima mercium importatoria. Absolutis rationibus, Germania secundum maius emolumentum politicae progressionis[7] tribuit;[8] eius autem sumptūs militares eam collocant sexto loco.[9] Haec civitas qualitatem victūs excoluit et praedita est praecipuo loco Europaeis in negotiis praeterea intra arctarum sodalitatum multitudinem in toto orbe terrarum.[10] Germania dux multis in scientificis ac tecnologicis provinciis habetur.[11] Germania quarta oeconomia maior in toto orbe terrarum et loco 19 collocatur secundum PDG pro capite.

Nomen Germaniae et etymologia recensere

Nomen Germaniae apud Iulium Caesarem regionem trans Rhenum a Germanis habitatam denotat. Primo saeculo exeunte, provinciae Romanae Germania Superior et Germania Inferior conditae sunt. Annis ab 962 ad 1806, Germania idem ac Sacrum Romanum Imperium valere potuit, sed etiam civitates, ubi Lingua Theodisca maxime in usū sive publica erat, post autem pacem Westphalicam (1648), cum Nederlandia et Helvetia ab Sacro Romano Imperio discesserunt, civitates, ex quibus fere hodierna Germania et Austria profectae sunt. Ab anno 1871 sequentes civitates se Germanicas sive Germaniam nuncupaverunt: Imperium Germanicum (1871–1918), prima res publica libera Germaniae Res Publica Vimariana dicta, sed in litteris publicis porro Imperium Germanicum nuncupata;[12] Imperium Germanicum (1933–1945) ab Adolpho Hitler creatum; Res Publica Foederata Germaniae (1949–1990) sive Germania Occidentalis et Res Publica Democtatica Germanica seu Germania Orientalis, quae ambae anno 1990 iterum coniunctae hodiernam Germaniam efficiunt. Observandum est illam rem publicam anno 1867 nomine "Foederatio Germanica Septemtrionalis" conditam non plane interisse, sed, quamvis nominibus mutatis, ultra annum 1945 duravisse, ut viri docti et historiae et iuris gentium periti affirmabant.

Alterā ex parte, Theodiscum vocabulum Deutschland, initio diutisciu land (scilicet "Germanicae terrae") e voce deutsch (conferatur Anglico vocabulo Dutch, scilicet "Batavus") derivatur, quae descendit a Theodisco Superiori Antiquo vocabulo diutisc, scilicet "populi", -e diot seu diota, scilicet "populus", initio in usū ad diiudicandum inter communis populi linguam et lingua Latinam ac eius descendentes linguas Romanicas. Hoc vocabulum e Protogermanicā voce *þiudiskaz, scilicet "populi", vicissim descendit (e quo orta est Latinizata forma "Theodiscus"), quae vicissim derivat e vocabulo *þeudō, e Protoindoeuropaeā voce *tewtéh₂- descendens, e quā etiam vocabulum "Teutones" seu "Teutoni" ortum est.[13]

Historia recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia Germaniae.

Praehumani atavi, Danuvii Guggenmosi, qui in Germaniā circa undecim milliones annorum abhinc adfuerunt, apud primos qui bipedes ambulaverunt esse putantur.[14] Antiqui humani in Germaniā saltem 600 000 annorum abhinc adfuerunt.[15] Primum haud modernum humanum fossile -Homo neanderthalensis- in Valle Neandri (Theodisce Neandertal) inventum est.[16] Simili modo, illo tempore adscripta modernorum humanorum evidentia in Iurā Suebicā (Theodisce Schwäbische Alb seu Schwäbischer Jura) inventa fuit, velut 42 000 annorum tibiae quae antiquissima inventa instrumenta musica sunt,[17] 40 000 annorum Homunculus Leoninus[18] et 35 000 annorum Venus Hohlefelsensis.[19] Discus caelestis Neviri villae, per Aetatem Aëneam creatus, Germanico situi attributus est.[20]

Tribūs Germanicae, limes Romanus et Imperium Francorum recensere

 
Tabula (Theodisce) sedes Germanorum circa annum 50 demonstrans.
 
Aula Palatina Augustae Treverorum, saeculo IV aedificata.
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Germani (antiquitas) et Germani.
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Germania Transrhenana.
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Migrationes Europaeae populorum et gentium.
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Regnum Francorum.

Gentes Germanicae a Nordicā[21] Aetate Aëneā seu ineunte Aetate Ferreā seu Culturā Iastorfensi originem trahere putantur.[22][23] Australi e Scandinaviā et Germaniā Septentrionali,[24] Qui ad meridiem, ad orientem et ad occidentem expansi sunt, Celticas, Iranianas, Balticas et Slavicas tribūs attigentes.[25]

Imperatore Augusto, Imperium Romanum in terras quas Germanicae tribūs incolebant invadere coepit, brevi durantes provincias Germaniam Inferiorem et Germaniam Superiorem inter flumina Rhenum et Albem creans. Anno 9, legiones Romanae tres in Proelio Teutoburgiensis saltūs ab Arminio victae sunt.[26] Huius proelii efectus Romanos a Germaniae subigendae ambitione dissuasit et, ergo, hoc proelium unum apud maximi ponderis eventūs in Historiā Europae putatur.[27] Circa annum 100, cum Tacitus librum De origine et situ Germanorum scripsit, Germanicae tribūs domicilium secus Rhenum et Danubium -Limitem Germanicum- collocaverant, plurimum hodiernae Germaniae occupantes. Nihilominus, Badenia et Virtembergia, australis Bavaria, australis Hassia et occidentalis Rhenania provinciis Romanis incorporatae erant.[28][29][30]

Circa annum 260, Germanicae gentes in terras a Romanis rectas irruperunt.[31] Cum Hunni anno 375 irrupissent et ex anno 395 Roma minuisset, Germanicae tribūs longius ad meridiem migraverunt: Franci Regnum Francorum instituerunt et ad orientem impulerunt ad subigendas Saxoniam et Bavariam, et areae hodiernae Germaniae orientalis a Slavicis Occidentalibus tribibus habitatae sunt.[28]

Regnum Francorum Orientalium et Sacrum Romanum Imperium recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Regnum Francorum orientalium.
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Sacrum Romanum Imperium.
 
Divisio Regni Francorum Foedere Virodunensi constituta.
 
Regnum Francorum orientalium anno 843.
 
Martinus Lutherus, Islebiae anno 1483 natus, Ecclesiae Catholicae indulgentias reiecit, quod Reformationem et Protestantismum incitavit.

Carolus Magnus Imperium Carolingorum anno 800 condidit; quod anno 843 divisum est. Orientale successorium Regnum Francorum Orientalium e Rheno in occidente in flumen Albem in oriente et e Mari Germanico in Alpes patebat.[28] E quo, postea, Sacrum Romanum Imperium ortum est. Gubernatores Ottones inter annos 919 et 1024 aliquot praecipuos ducatūs primigenios firmaverunt.[32] Anno 996, Gregorius V primus Theodiscus Papa factus est, a cosino Ottone nominatus, quem ipse brevi tempore postea Sacrum Romanum Imperatorem coronavit. Sacrum Romanum Imperium septentrionalem Italiam et Burgundiam absorbuit, Saliis imperatoribus inter annos 1024 et 1125; quamquam imperatores potestatem amiserunt propter Controversiam de investiturā.[33]

Waiblingensibus imperatoribus inter annos 1138 et 1254, Theodisci principes ut Theodisci in meridiem et in orientem domicilium ponerent hortati sunt, quod Sessamentum Orientale[24] (Theodisce Ostsiedlung) nuncupatum est. Hansae membra, plerumque Theodiscae urbes, ob commercii expansionem floruerunt.[28] Numerus incolarum deminuit primum propter Magnam famem inter anno 1315, mox propter Mortem atram inter annos 1348 et 1350.[34] Bulla Aurea ab imperatore Caroli IV scriptam et anno 1356 edictam constitutionalem Imperii structuram suppeditavit et Imperatorem a Principibus Electoribus septem eligendum esse decrevit.[28]

Ineunte Novo Aevo, imperium mutationibus tantum affectum est. Ioannes Gutenbergus typorum mobilium impressionem in Europam introduxit, democratizationi cognitionis fundamentum instituens.[35] Anno 1517, Martinus Lutherus Reformationem Protestanticam incitavit et Bibliorum interpretatio ab eo scripta linguae normationem incepit; anno 1555, Pax Augustana "Evangelicam" fidem (scilicet Lutheranismum) tolerabat, sed principis fidem subditorum fidem esse debere etiam decrevit ("cuius regio, eius religio").[36] E Bello Coloniense[37] et per Bellum triginta annorum (inter annos 1618 et 1648), religiosus conflictus Germanicas terras vastavit et numerum incolarum significative deminuit.[38][39]

Pax Westphalica religiosa bella apud Statūs Imperii finivit;[38] quorum plurimum Theodisce loquentes praefecti Catholicismum, Lutheranismum aut Calvinismum sicut religionem publicam eligere poterant.[40] Legale systema Reformationum Imperialium serie (circiter inter annos 1495 et 1555) inceptum amplam localem autonomiam et fortiorem Diaetam Imperii praebuit.[41]Domus Habsburgensis imperialem coronam ex anno 1438 usque ad Caroli VI mortem, anno 1740, tenuit. Post Bellum Successionis Austriacae et Foedus Aquisgranense, Caroli VI filia Maria Theresia velut imperatrix consors regnavit cum eius maritus Franciscus I imperator factus esset.[42][43]

Ex anno 1740, dualismus inter Austriacam monarchiam Habsburgensem et Regnum Borussiae Germanicam historiam dominabatur. Annis 1772, 1793 et 1795, Borussia et Austria, iuxta cum Imperio Russico, Partitiones Poloniae consentiverunt.[44][45] Per tempus Bellorum Rerum Novarum Francicorum, aerae Napoleonicae et subsequentem finalem coetum Diaetae Imperii, pleraeque urbes imperiales liberae dynasticis territoriis adiunctae sunt; ecclesiastica territoria saecularizata at adiuncta sunt. Anno 1806, Imperium solutum est; Francia, Russia, Borussia et Habsburgenses (Austria) de hegemoniā Germanicis in civitatibus per Bella Napoleonica contendunt.[28]

Confoederatio Germanica et Imperium recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Confoederatio Germanica.
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Imperium Germanicum (1871-1918).
 
Confoederatio Germanica anno 1815.
 
Imperium Germanicum (1871-1918) (mappa Theodisce).
 
Germania a Friderico Augusto de Kaulbach anno 1914, primordio belli mundani primi picta.

Cum, exarsis Bellis Coitionum, civitates Germaniae meridianae se cum Francia iunxerunt, Sacrum Imperium Romanum finem habuit. Napoleone ad modo terminali victo, Consilium Vindobonense Confoederationem Germanicam, laxam civitatum suverenarum 39 consociationem, condidit. Imperatorem Austriae diuturnum praesidem designatum esse hoc Consilium crescens Borussiae pondus reiicere reddit. Dissentiones intra restaurationis rationes ad motuum liberalium ortūs partim duxerunt, quos novae repressionis rationes ab viro civili Clemente Metternico captae sequuntur.[46][47] Societas portorii Germanica, unio telonialis, oeconomicam unionem favit.[48] Europaeorum rerum novarum motuum ratione habitā, docti homines et plebeii Res novas Germanicas inter annos 1848 et 1849 inceperunt, quod quaestionem Germanicam proposuit. Regi Friderico Gulielmo IV Borussiae titulus imperatoris oblatus est, sed cum potestatis amissione; qui coronam et propositam constitutionem reiecit, quod liberali motui temporarium impedimentum attulit.[49]

Rex Gulielmus I Othonem de Bismarck Ministrum-Praesidem Borussiae anno 1862 designavit. Otho de Bismarck bellum contra Daniam anno 1864 prospere conclusit; subsequens decretoria Borussiaca victoria in Bello Germanico anni 1866 facultatem ei dedit ut Foederationem Germanicam Septemtrionalem crearet, quae Austriam excludebat. Victā Franciā in Bello Germano-Francico, Germani principes Imperii Germanici conditum nuntiaverunt anno 1871. Borussia dominans constituens novi imperii civitas fuit; Rex Borussiae utpote Imperator rexit et Berolinum eius caput factum est.[50][51]

Per Annorum fundatorum[7] tempus quod unificationem Germanicam secutum est, Bismarckiana externa ratio nomine Cancellarii Germaniae Germanicam positionem sicut grandem nationem conflandis foederibus et evitando bello firmavit[51] Quomodocumque, Gulielmo II Imperatore, Germania imperialisticam rationem inivit, quae eam induxit ad discidium vicinis cum nationibus.[52] Foedus Duplex multinationali cum Imperio Austro-Hungarico creatum est; Foedus Triplex anni 1882 Italiam includebat. Britanniarum Regnum, Francia et Russia etiam pactionem fecerunt ut se protegerent Habsburgensibus ab interpositionibus Russica in commoda in Balcaniā aut Germanicis ab interpositionibus contra Franciam.[28] In Conferentiā Berolinensi anni 1884, Germania aliquot colonias postulavit, apud quas Africa Germanica Orientalis, Africa Germanica Austroccidentalis, Togum et Cammarunia erant. [53] Postea, Germania suum imperium coloniale longius expandit includendis coloniis in Pacifico et Sinis.[54] Coloniale gubernium in Africā Austroccidentali (hodiernā Namibiā), ex anno 1904 usque ad 1907, localium Hereroënsium[55] ac Namaquarum[56] occidionem exsecutum est utpote punitionem propter rebellionem;[57][58] hoc primum saeculi XX genocidium fuit.[58]

Principis imperialis Austriae caedes die 28 Iunii anni 1914 Imperio Austro-Hungarico praetextum aggrediendae Serbiae suppeditavit, quod Primum bellum mundanum concitavit. Post belli annos quattuor, cum propemodum duo milliones Theodiscorum militum interfecti sunt,[59] generales indutiae hunc conflictum ad finem adduxit. Per Res novas Germanicas Novembre anni 1918, Gulielmus II et regnantes principes se abdicaverunt et Germania respublica foederalis declarata est. Germanicus novus moderatorum coetus Foedus Versaliarum anno 1919 obsignavit, ubi Germania ab Alligatis victa esse accepit. Theodisci hoc foedus ignominiosum habuerunt, quod Adolfi Hitler accessioni gratiosum ab historicis putatur.[60] Germania circiter 13% suorum Europaeorum territoriorum perdidit et omnes suas coloniales terras subactas in Africā et in Pacifico cessit.[61]

Res Publica Vimariana et Germania Nazistica recensere

 
Adolfus Hitler, Germaniae Nazisticae dictator ex anno 1933 ad 1945.
 
Tabula (Anglice) Europae a Germanis occupatae anno 1942 per Secundum bellum mundanum cum areis penes Imperium Germanicum nigro colore ostensis.

Cum, imperatore Gulielmo II, aetate imperialismi, totius orbis se potiri obversaretur, motui gerendi belli quantum contribuit, ut paulo post anno 1914 primum bellum mundanum coortum est. Cum Imperium per Res novas Novembris anni 1918 submersum esset, exclamata est res publica Vimariana dicta secundum locum, ubi confecta est nova constitutio democratica, quae die 11 Augusti anno 1919 a Praeside Friderico Ebert obsignata est.[28] Subsequenti in potestatis pugnā, communistae potestatem in Bavariā occupaverunt, sed conservatisticae turbae per Wolfgangi Kapp praxicopēma alibi ruere conatae sunt. Quam rem pugnae viariae in centris industrialibus, Regionis Ruranae occupatio Belgicis Francicisque a copiis facta et hyperinflatio secutae sunt. Propositum recomponendi debiti et novae monetae creatio anno 1924 in Felices annos 1920, artificiosae innovationis et liberalis culturalis vitae aeram, induxerunt.[62][63][64]

Mundialis Depressio oeconomica magna Germaniam anno 1929 percussit. Cancellarii Henrici Brüning gubernium fiscalis severitatis et deflationis rationem persecutum est quae inopiam quaestūs fere 30% anno 1932 causavit.[65] Factio Nazistica, ab Adolfo Hitler ducta, maxima factio in Diaetā facta est, habitis extraordinariis comitiis anno 1932, et Paulus de Hindenburg Adolfum Hitler Cancellarium Germaniae die 30 Ianuarii anni 1933 designavit.[28] Incensā Diaetā, decretum fundamentalia iura civilia abrogavit et primus campus concentrationis Nazisticus apertus est.[66][67] Die 23 Martii anni 1933, Lex Auctoritativa[7] Adolfo Hitler infinitam potestatem legiferam concessit, quod constitutionem rescindebat[68] et Germaniae Nazisticae initium signabat. Cuius gubernium centralisticam[7] totalitaristicam civitatem instituit, a Confoederatione Nationum decessit et magnopere Germaniae armaturae renovationem[6] auxit.[69] A gubernio sustentum propositum oeconomicae renovationi omni studio incumbuit ad opera publica, quorum clarissima fuerunt autoviae Imperii (Theodisce Reichsautobahn).[70]

Anno 1935, Regimen Nazisticum a Foedere Versaliensi decessit et Leges Norimbergenses induxit, quae Iudaeos et alias minoritates vexaverunt.[71] Germania quoque denuo dominium in Saraviam anno 1935 recuperavit,[28], Rhenaniam anno 1936 remilitarizavit, Austriam anno 1938 et Sudetiam eodem anno per Pactum Monacense adiunxit et, violato hoc pacto, Cechoslovaciam Martio anni 1939 occupavit.[72] Nox crystallorum synagogarum incendium, Iudaeorum tabernarum destructionem et gregariam Iudaeorum comprehensionem vidit.[73]

Augusto anni 1939, Adolfi Hitler gubernium Pactum Ribbentrop-Molotovianum tractavit quod Europam Orientalem in Germanicum et Sovieticum ambitūs dividebat.[74] Kalendis Septembribus anni 1938, Germania in Poloniam ingressa est, quod Secundum bellum mundanum in Europā incepit;[28] Britanniarum regnum et Francia bellum decreverunt cotra Germaniam die 3 Septembris.[75] Vere anni 1940, Germania Daniam , Norvegia, Nederlandiam, Belgicam, Luxemburgum et Francia subiecit, quod Francicum gubernium coegit ut indutias obsignaret. Britanni Germanicos impetūs aërios[6] in Proelio Angliae eodem anno repulerunt. Anno 1941, Germanicae copiae in Iugoslaviam, Graeciam et Unionem Sovieticam ingressae sunt. Anno 1942, Germania et suae foederatae civitates plerāque in Europā continentali et Africā Septentrionali dominabantur; sed cum Sovietici in Proelio Stalingradensi vicissent, Adligatae[76] civitates Africam Septentrionalem recuperavissent et Italiam anno 1943 occupavissent, copiae Germanicae iteratas repulsas tulerunt. Anno 1944, Sovietici de Europā Orientali presserunt; dum Occidentales Adligati[76] e navibus in Franciā expositi sunt et in Germaniam ingressi sunt, non obstante finali Germanicā propulsatione. Cum Adolphus Hitler in Proelio Berolinensi se occidisset, Germania deditionis documentum die 8 Maii anni 1945 obsignavit, quod ad finem Secundum bellum mundanum in Europā et Germaniam Nazisticam adduxit.[28][77] Secundo bello mundano confecto, superstites officiales Nazistici de sceleribus bellicis in Iudiciis Norimbergensibus iudicati sunt.[78][79]

Per quod postea Soam seu Holocaustum nuncupabitur, Germanicum gubernium minoritates insectatum est, quas praeterea in campos concentrationis et internecivos[7] totam per Europam coniecit. Hoc regimen Iudaeorum milliones sex, saltim 130 000 Zingarorum, 275 000 invalidorum, Testium Iehovae milia, homosexualium milia, centena milium politicorum religiosorumque aemulorum systematice necavit.[80] Rationes Nazisticae in nationibus a Germanis captis induxerunt ad caedem aestimatorum 2,7 millionum Polonorum,[81] 1,3 millionum Ucrainorum, unius millionis Alboruthenorum et 3,5 millionum Sovieticorum bello captorum.[82][78] Damnum amissorum militum Germanorum 5,3 milliones aestimatum est,[83] et circa 900 000 Germanorum civilium mortui sunt.[84] Circa 12 milliones ethnicorum Germanorum expulsi sunt ex Europā Orientali et Germania fere quartam sui antebellici territorii partem amisit.[85]

Germania Orientalis et Occidentalis recensere

 
Germaniae tabula anni 1947, Secundo bello mundano composito, a Statunitensibus, Sovieticis, Britannis, et Francicis occupatas partes et civitatem Saraviam a Franciā tutelatam ostendens. Territoria ad orientem fluminum Viadri et Nissae Lusatiani Poloniae et Unioni Sovieticae translata sunt sub condicionibus Declarationis Potestampiensis.[86]
 
Murus Berolinensis anno 1989 collabens et Porta Brandenburgensis (recessū) fuit unus primos apud eventūs exeuntis Belli Frigidi, quod ultimatim in Unionis Sovieticae dissolutionem induxit.

Nationes quae tyrannidem Nazisticam impugnaverint, oppresso exercitū Germanico, partitionem Germaniae atque urbis Berolini quattuor in partes decreverunt: pars orientalis sub dicione Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum cecidit -quae Nonis Octobribus anni 1949 Respublica Democratica Germanica seu vulgo Germania Orientalis facta est-, partes autem occidentales in potestatem Civitatum Foederatarum Americae, Britanniarum Regni, ac Franciae redactae sunt, ex quibus anno 1949 Res publica Foederata Germaniae seu vulgo Germania Occidentalis constituta est.[87] Germania Orientalis Berolinum Orientale suum caput elegit, Germania autem Occidentales Bonnam temporarium caput elegit, ut declararetur thesis ut duarum civitatum solutio transitoria esset.[88] Nihilominus, cum anno 1961 Murus Berolinensis a Germaniā Orientali aedificaretur, divisio terrarum Germanicarum affirmata est.

Germania Occidentalis foederalis parlamentaria respublica cum "oeconomiā mercatūs sociali" statuta est. Ex anno 1948, praecipua civitas reconstructionis subsidia Civitatum Foederatarum Consilio Marshalliano (Anglice Marshall Plan) praebita recipiens facta est.[89] Conradus Adenauer primus cancellarius foederalis Germaniae anno 1949 electus est. Haec natio prolongato incremento oeconomico, Theodisce Wirtschaftswunder nuncupato, gavisa est, quod ineuntibus annis 1950 exorsum est.[90] Germania Occidentalis se Consociationi ex pacto Atlantico Septentrionali anno 1955 iunxit et socius Communitatis oeconomicae Europaea conditor fuit.[91] Kalendis Ianuariis anni 1957, Saravia se Germaniae Occidentali iunxit.[92]

Ceterum, Germania Orientalis Societatis Orientalis[93] civitas fuit politicā militarique sub dicione Unionis Sovieticae per occupationis copias et Foedus Varsoviae. Quamquam Germania Orientalis se democratiam esse asserebat, politica potestas gerebatur solum a dominatoribus sociis seu Supremo Consilio Sovietico[6] Factionis Socialisticae Unitae Germaniae, quae -penes Communistas- a Stasi, ingenti servitio secreto, firmabatur.[94] Dum Anatologermanica propaganda in Republicā Democraticā Germanicā socialium rationum emolumentis et argutā Dyticogermanicae irruptionis minatione fundatur, multi cives Occidentem propter libertatem prosperitatemque aspiciebant.[95] Murus Berolinensis, anno 1961 aedificatus et qui ne Germaniae Orientalis cives in Germaniam Occidentalem fugerent impediebat, Belli Frigidi symbolum factus est.[96]

Discidium inter Germaniam Occidentalem Orientalemque redactum est exeuntibus annis 1960 Cancellarii Gulielmi Brandt ratione Novā Politicā Orientali.[7][97] Anno 1989, Hungaria Aulaeum ferreum dissolvere et suum confinium cum Austriā aperire decrevit, quod ut Germanorum Orientalium milia in Germaniam Occidentalem per Hungariam Austriamque emigrarent effecit. Quod calamitosos effectūs in Republicā Democraticā Germanicā etiam causavit, ubi constantes magnaeque multitudines civium reclamantium crescentem favorem acceperunt. Conatū ut adiuvaretur ut Germania Orientalis sicut civitas retineretur, Germaniae Orientalis moderatores limitaneas restrictiones minuerunt, sed haec res reverā induxit in reformatorii processūs Wende accelerationem, qui ad summum perduxit Foederis duarum plus quattuor (Theodisce Zwei-plus-Vier-Vertrag), sub quo Germania plenam suverenitatem recuperavit. Quod Restitutionem Integritatis Germaniae die 3 Octobris anni 1990 permisit, cohaerentibus quinque denuo stabilitis antiquae Reipublicae Democraticae Germanicae civitatibus.[98] Muri refractio anno 1989 symbolum Occasū Communismi, Dissolutionis Unionis Sovieticae, Restitutionis Integritatis Germaniae et processū reformatorii Die Wende (scilicet "cardo rerum") facta est.[99]

Restitutio integritatis Germaniae et hodierna Germania recensere

 
Helimutus Kohl post Muri Berolinensis collapsum anno 1989.
 
Angela Merkel anno 2008.
 
Olaus Scholz.

Seditione Placida (Theodisce Friedliche Revolution) in Germaniā Orientali factā, dictatura Factionis Socialisticae Unitae Germaniae eversa est, atque constitutum est mense Martio 1990 prima libera comitia orientali in parte fieri, quaborem mox actum est ut Germania omnis restitueretur. Unita Germania amplificata Germaniae Occidentalis continuatio putabatur, suas igitur sodalitates internationalibus in organizationibus retinuit.[100] Sub Lege Berolinensi-Bonnensi anni 1994, Berolinum Germaniae caput denuo factum est, Bonna autem unicum urbis foederalis (Theodisce Bundesstadt) statum adepta est, etiam aliquae ministeria retinens.[101] Gubernii translatio anno 1999 completa est et Germaniae Orientalis oeconomiae innovatio ut usque ad annum 2019 duret proposita est.[102][103]

Usque a Restitutione integritatis Germaniae, Germania activo munere in Unione Europaeā functa est, quia Germania Foederata et ab initio Unionem Europaeam condens civitas fuit unā cum quinque aliis civitatibus -Belgiā, Franciā, Italiā, Luxemburgo, Nederlandiā- et Foedus Traiecti Mosae ictum anno 1992 et Foedus Olisipone ictum anno 2007 obsignavit[104] et fuit civitas quae eurozonam condidit aliis cum civitatibus.[105] Germania copias paciferas[7] ad firmandam stabilitatem in Paeninsulā Balcanicā et Germanicas copias in Afganiam misit, prout partem operae a CPAS datae ut securitas illi nationi praeberetur, post Talebanos exactos.[106][107]

In anni 2005 comitiis, Angela Merkel prima cancellaria foederalis facta est. Anno 2009, gubernium Germanicum 50 milliardorum euronum incitamenti rationem approbavit.[108] Praecipua apud Germanica politica ineuntis saeculi XX proposita sunt progressio versus Integrationem Europaeam, Circumactio politicae energiae[7] (Theodisce Energiewende) ad obtinendam energiam renovabilem, debiti sufflamen libratis dispensationibus oeconomicis, rationes ad augendum indicem fertilitatis seu pronatalismus et maximae technologiae artes transitioni Germanicae oeconomiae -nomine Quarta conversio industrialis summatim descriptae-.[109] Calamitate hominum in Europam profugorum anni 2015, Germania circa uni millioni exsulium migratorumque hospitium praebuit.[110]

Anno 2017, Angela Merkel quarto muneri ut Cancellaria electa est. Factio democratica liberalis in Conventum foederalis legatorum (Theodisce Bundestag) denuo intravit et primitus dextera populistica[7] factio Alternativa pro Germaniā haec per comitia etiam intravit.[111] Martio anni 2018, Angela Merkel aliam magnam coalitionem formavit cum Factione sociali democraticā Germaniae, post menses quinque politicae intermissionis e Septembris comitiis.[112] Angela Merkel se aliud munus proximis comitiis non quaerere et munus deposituram esse quarto munere dixit.

Die 8 Decembris anni 2021, Socialis Democrata Olaus Scholz Cancellarius nominatus est. Coalitionis semaphoricae gubernium formavit cum Foedere 90/Viridibus et Factione democraticā liberali, cum Factio socialis democratica Germaniae pluralitatem consecuta esset ex anni 2021 comitiorum foederalium resultationibus.[113][114]

Franciscus Gualterius Steinmeier secundo quinquenni muneri Praeses foederalis Germaniae denuo electus est, primitus Factionis socialis democraticae praesidi, quia consensūs continuationisque symbolum putabatur.[115]

Incursio Russica in Ucrainam anno 2022 et consequentes oeconomici effectūs primas peregrinas domesticasque Olai Scholz rationes affecerunt. Germanica antecedens peregrina ratio de Russiā -traditionalis Politica Orientalis-[7] reprehensa est cum nimis credula mollisque cum Russiā fuisset.[116] Olai Scholz Oratio de Mutatione Temporum (Theodisce Zeitenwende), tribus diebus post huius incursionis initium, hodiernā Germaniā commutationem annuit, cum dollariorum milliardis Germanicis in rebus militaribus.[117][118] Olaus Scholz directum oeconomicumque auxilium Ucrainae etiam approbavit. Intra energeticas totius orbis terrarum difficultates, Olaus Scholz in debilitandā obnoxietate ex Russicis energeticis importaticiis se implicavit sistendā oleiductūs Nord Stream 2 confirmatione, dum etiam Angelae Merkel rationi ad tollendam gradatim energiam nuclearem se dedebat.[119][120] Ex Aprili anni 2023, amplius 1.06 milliones exsulium ex Ucrainā in Germaniā consignati sunt.[121]

E Decembre anni 2023, Germania quarta maxima oeconomica in toto orbe terrarum post Civitates Foederatas, Sinas et Iaponiam est et maxima oeconomica in Europā. Etiam tertia maxima natio exportatoria in toto orbe terrarum est.[122]

Geographica recensere

Limites naturales recensere

Germania ad occidentem flumine Rheno, ad orientem autem Viadua et Nissa Lusatiano finitur. Meridiana pars attingit flumen Rhenum, Lacum Bodamicum, Alpes. In septentrionibus litora duorum marium Germaniam concludunt, Germanici et Baltici. Septentrionalis pars Germaniae planis regionibus continetur, margo meridionalis in excelsis montibus alpium invenitur, reliquae partes montes mediocris altitudinis habent. Longissimi fluvii sunt Rhenus, Danuvius, Albis.

Civitates finitimae recensere

Germaniae omni novem civitates finitimae sunt: a septentrionibus Dania sita est (confinium: 67 chiliometra), a boreo-oriente Polonia (442 chiliometra), ab oriente Cechia (811 chiliometra), ab austro-oriente Austria (815 chiliometra; sine limite in Lacu Bodamico), a meridie Helvetia (316 chiliometra; cum limite exclavis Büsingen am Hochrhein, sed sine limite in Lacu Bodamico), ab austro-occidente Francia (448 chiliometra), ab occidente Luxemburgum (135 chiliometra) et Belgica (156 chiliometra) et in boreo-occidente Nederlandia (567 chiliometra). Longitudo limitum est 3757 chiliometrorum (sine limite in Lacu Bodamico, vide Condominium). Inde Germania est ea civitas Europaea cui sunt plurimae civitates finitimae.

Geomorphologia recensere

 
Tabula Germaniae geomorphologica.

Germania meridiana Alpium particeps est. Tractus Cacumen (vulgo Zugspitze, 2962 m), qui in limite Germaniae cum Austria assurgit, summus Germaniae mons est. Ab Alpium radicibus septentrionalibus planities usque ad Danubium fluvium se extendit. Montes Germaniae mediae Mittelgebirge (montes medii) dicti a septrentionibus ad meridiem altitudine et ambitu crescunt. Summus eorum mons est Mons Campestris in Nigra silva (1493 m) Arberus Magnus (1456 m) in Silva Gabreta sequente. Cacumina, quae 1000 metris excedunt, sunt etiam montibus Metalliferis, Piniferis, Albis (sive Alpibus Suevicis) et Harthici montibus, Germaniae mons maxime septentrionalis, qui cacumine nomine Mons ruptus usque ad 1141 m surgit. Germania septentrionalis maxima planities est.

Aquae recensere

 
Rhenus et arx Rheinstein ad Trechtingshausen.
 
Lacus Bodamicus cum insula Lindavia, a Pfänder monte visus.

Ex sex fluminibus, quibus est maxima pelvis hydrographica, Rhenus, Albis, Visurgis et Amisia aquas per Mare Germanicum, Viadrus autem per Mare Balticum in Oceanum Atlanticum deducunt, cum Danubius in Mare Euxinum immergat, qua re hydrographice ad Mare Mediterraneum pertinet. Hae duae regiones, ex quibus aquae aut in Oceanum Atlanticum aut in Mare Mediterraneum deducuntur, divisione aquarum Europaea(en)? separantur.

Rhenus, qui ex Helvetia oritur, 865 chiliometra per Germaniam austro-occidentalem et occidentalem fluit, partim confinium cum Francia constituit, denique per Nederlandiam in Mare Germanicum exit. Fluvios Nicrum, Moenum, Mosellam, et Ruram in se recipit. Quoad res oecologicas Rhenus, in quo plurimae naves vehuntur, maximi momenti est.

Danubius per 647 chiliometra aquas ex fere tota Germania meridiana deducit; postea in Austriam et Europam austro-orientalem profluit. Intra Germaniam fluvios Hilariam, Licum, Isaram et Aenum recipit.

Per Germaniam orientalem 725 chiliometra Albis, qui in Cechia oritur, fluit. Salam et Habalam recipit.

Longitudine 179 chiliometrorum Viadrus sicut et Nissa, quae in Viadrum influit, confinium cum Polonia constituit.

Sola pelvis hydrographica Visurgis fluvii, cui est longitudo 452 chiliometrorum, tota in Germania est. Ex fluviis Weraha et Fuldaha nutritur et aquas ex Germania septentrionali media deducit.

Amisia 371 chiliometra per Germaniam boreo-occidentalem fluit. Pelvis eius hydrographica etiam partes Nederlandiae continet.

Lacus naturales maxima ex parte molibus glacialibus, cum aevum glaciale finem habuit, orti sunt. Itaque plurimi lacus sunt in planitie quae in radicibus Alpium patet, praeterea in Holsatia et in Megapoli. Maximus Germaniae lacus, cuius quidem etiam Austria et Helvetia participes sunt, est Lacus Bodamicus; vide etiam Vermis lacus.

Praeterea in Germania occidentali orientalique multi lacus artificiosi sunt, quod multis locis fodinae aut areae industriales desertae consilio inundatae sunt, ut puta Neuseenland ad Lipsiam vel Lacus Phoenix prope Tremoniam.

Clima recensere

Germania tota ad zonam temperatam Europae mediae pertinet. Ventis occidentalibus exposita in regione est, ubi clima oceanicum Europae occidentalis in clima continentale Europae orientalis transit. Ad clima Germaniae inter alia Floridae flumen maximi momenti est, quod temperaturam medianam pro latitudine geographica insolenter altam efficit.

Temperatura annua media inter annos 19611990 erat 8,2 °C, temperaturae mensuales mediae inter −0,5 °C mense Ianuario et 16,9 °C mense Iulio. Praecipitatio annalis media est 789 millimetrorum. Temperaturam minimam in Germania usquam inventam (−45,8 °C) die 24 Decembris 2001 ad lacum Funten mensi sunt; temperaturam supremam (40,2 °C) die 27 Iulii 1983 in Gärmersdorf prope Amberg, die 9 Augusti 2003 Carolsruhae et die 13 Augusti 2003 Carolsruhae et Friburgi Brisgoviae.

Administrativa Germaniae divisio recensere

Civitates foederatae Caput
Badenia-Virtembergia (I; 1) Stutgardia
Bavaria (II; 2) Monacum
Berolinum (III; 3) Berolinum
Brandenburgum (IV; 4) Potestampium
Urbs Hanseatica Brema (V; 5) Brema
Hamburgum (VI; 6) Hamburgum
Hassia (VII; 7) Aquae Mattiacae
Megapolis-Pomerania Citerior (VIII; 8) Suerinum
Rhenania Septentrionalis-Vestfalia (X; 10) Dusseldorpium
Rhenania-Palatinatus (XI; 11) Moguntiacum
Saravia (XII; 12) Saravipontus
Saxonia (XIII; 13) Dresda
Saxonia-Anhaltium (XIV; 14) Magdeburgum
Saxonia Inferior (IX; 9) Hannovera
Slesvicum-Holsatia (XV; 15) Kielia
Thuringia (XVI; 16) Erfordia
 

Demographia recensere

 
Structura incolarum anno 2010 secundum aetatem digestorum

Die 31 Octobris 2013 publice 80 767 463 hominum Germaniam in area 367 440 chiliometrorum quadratorum incolebant,[123]. Germania inter terras confertissime habitatas numeratur. 18.1 partes incolarum eo anno plus 20 annorum nati sunt, 24.1 partes inter 20 et 40 annos, 30.7 partes inter 40 et 60 annos, 21 partes inter 60 et 80 annos, ultra 80 annos 5.4 partes.[124] Anno 2010 mediana Germanorum aetas erat 43.7 annorum.[125]

Anno 2013, 682 069 liberorum vivorum nati sunt sive 1.41 liberi e quaque femina vel 8.4 liberi pro 1000 incolis. Eodem tempore 893 825 hominum mortui sunt, fere 11.1 mortui pro 1000 incolis. Ex quo sequitur fere 211 000 homnum minus natos quam mortuos esse.[126] Tamen in Germania anno 2013 fere 244 000 hominum plus quam anno priore vivebant. Id intellegi potest ex magno numero peregrinorum (+428.607), qui in Germaniam immigrant.

Fere 74 milliones hominum (id est 92.3 % omnium in Germania viventium) anno 2011 civitate Germanica praediti sunt. Eodem anno 15 milliones hominum, quorum radices in terris exteris sunt, in Germania vivebant, id est paene 19 % incolarum.

Linguae recensere

 
Cognitio linguae Theodiscae in terris Europaeis. Theodisca est is sermo patrius Unionis Europaea, cui sunt plurimi locutores et una ex tribus linguis agendi.

Lingua in Germania maxime usitata est Theodisca (Lingua Theodisca alta), lingua Saxonica sequente, de cuius locutorum numero disputatur (a 5.5 usque ad fere 11 milliones,[127] quorum fere 4 milliones lingua bene loquuntur).

Lingua Theodisca forma linguae normatae in publico et in plurimis mediis communicationis socialis adhibetur. Quae multis in regionibus etiam sermo cottidianus est, saepe autem proprietatibus regionalibus tincta, ut quasi furtim et limite carente ad dialectos Theodiscas transeatur. Una cum Francia et Anglica Theodisca ad linguas in Unione Europaea maxime usitatas pertinet.

Praeter linguam Theodiscam aliis in regionibus etiam aliae linguae publicae aut agnitae sunt. Danica (in Slesvico-Holsatia) et Frisica (in Slesvico-Holsatia et Saxonia Inferiore), Sorabica (in Saxonia et Brandenburgo), Zingarica, Saxonica (in Slesvico-Holsatia, Hamburgi, in Saxonia Inferiore, Bremae, in Megapoli-Pomerania Citeriore, in Rhenania Septentrionali-Vestfalia, Brandenburgo et Saxonia-Anhaltio).

Usus dialectorum a quibusdam vitio datur, ab aliis patrimonium, quo vita delectatur, habetur. In Germania septentrionali homines docti rarius dialectis aut lingua Saxonica utuntur, cum in regionibus meridianis in ipsis academiis dialectus auditur. Quod lingua normata e varietatibus linguae Theodiscae altae progressa est et varietates linguae Saxonicae demovit, homines in Germania septentrionali potius lingua Theodisca normata loquuntur quam ii, qui in regionibus meridianis habitant.

Multi eorum, qui in Germaniam immigraverunt, domi sermone patrio loquuntur. Imprimis lingua Turcica (fere duo milliones locutorum) et lingua Russica late diffusae sunt, praeterea lingua Polonica, quamquam numerus locutorum a variis fontibus varie datur (tres ad quattuor milliones?).

In scholis imprimis lingua Anglica docetur, deinde Francica, Latina, et Russica. Postremis annis lingua Hispanica magis disci coepit, et in regionibus Nederlandiae vicinis lingua Batava.

Administratio recensere

   
Franciscus Gualterius Steinmeier
Praeses
ab anno 2017
Olaus Scholz
Cancellarius
ab anno 2021

Germania est res publica foederalis: scilicet sedecim civitatibus constat, quae Theodisce "Länder" (terrae) appellantur. Quarum tres urbes sunt: Hamburgum urbs libera et Hansae, Brema urbs libera Hansae, Berolinum. Civitati unicuique minister primus, "ministrorum praeses" appellatus, praeest, qui a comitiis civitatum foederatarum eligitur. Curatores civitatum, praesides, et nonnemo ministrorum, in concilio foederali ius suffragii habent.

Ratio politica recensere

 
Conradus Adenauer
 
Systema politicum Germaniae

Franciscus Gualterius Steinmeier est praeses foederalis. Praeses est summus Germaniae vir, at vix ullam potestatem habet: personam totius civitatis gerit. Maximam potentiam Germaniae cancellarius foederalis residens Berolini tenet. Ab anno 1998 ad 2005, Gerhardus Schröder erat cancellarius, qui coalitionem Socialium Democraticorum cum Viridibus rexit. Ab anno 2021, Olaus Scholz est cancellarius. Is coalitionem Socialium Democraticorum cum Viridibus et cum Factione Democratica Liberali regit.

Populus creat homines quibus credit ut comitia foederalia forment. Hi homines se plerumque factionibus adiunxerunt. Maximae factiones sunt Christiana-Democratica Unio et Socialis Democratica Factio Germaniae; minores sunt Alternativa pro Germania, Foedus 90/Virides, Factio Sinistra, Factio Democratica Liberalis Germaniae, Christiana-Socialis Unio.

Oeconomia recensere

Germania est civitas dives, si ea cum aliis civitatibus comparetur, sed cum multi homines divites sint, pars tamen populi ad paupertatem redacta est, quae pars indies crescit. Hominum pars fere decima ab opera quotidiana invite cessat.

Societates maximas (a. 2014) recensere

 
Siemens AG Monaci situm.
 
Volkswagenwerk in Wolfsburg urbe

Volkswagen AG quoad venditionem est maxima Germaniae societas.

Sequens index decem maximas Germaniae societates affert:

Ordo
Nomen
Sedes principalis
Venditio
(Mio. )
Lucrum
(Mio. €)
operis socii
1 Volkswagen AG Wolfsburg 159 000 15 800 502 000
2 E.ON SE Dusseldorpium 113 000 −1900 79 000
3 Daimler AG Stutgardia 107 000 6000 271 000
4 Siemens AG Berolinum, Monacum 74 000 6300 360 000
5 BASF SE Ludovici Portus Rhenanus 73 000 6600 111 000
6 BMW AG Monacum 69 000 4900 100 000
7 Metro AG Dusseldorpium 67 000 740 288 000
8 Schwarz-Gruppe Neckarsulm 63 000 ? 315 000
9 Deutsche Telekom AG Bonna 59 000 670 235 000
10 Deutsche Post AG Bonna 53 000 1300 471 000
Allianz SE Monacum 104 000 2800 141 000
Deutsche Bank AG Francofurtum ad Moenum 2 160 000 4300 101 000

Tabulae recensere

Litterae recensere

Aliquando Germania terra poetarum et philosophorum vocatur. Profecto complures homines miro ingenio praediti Germanice scribendo insignia artificia confecerunt. Ecce exempla quaedam: Martinus Lutherus biblia sacra e lingua Latina in linguam Theodiscam convertit; Carolus Marx descripsit, quemadmodum a bonorum possessoribus miseri opprimerentur; Thomas Mann Praemium Nobelianum accepit, quia fabulas de civibus illius temporis elegantissimas composuisset.

Societas humana recensere

Scholae recensere

De rebus religiosis recensere

 
Maiores partes Catholicorum, Protestantium et hominum sine religione.

Plurimi cives Germaniae cuiusdam communitatis religiosae Christianae sunt. Ad finem anni 2019 circa 27.2 centesimae partes populi in primis in Germania occidentali et meridionali Ecclesiae Romanae Catholicae erant, 24.6 centesimae partes evangelicae ecclesiae (id est Lutheranae, reformatae, et unitae ecclesiae).[128] Hi in primis in Germania septentrionali et orientali habitant. Post bellum tricennale enim in pace Westphalica constitutum est omnes confessionem accipere debere ducis illius terrae, qua habitarent (nisi subiectus emigrat vel dux aliam confessionem tolerat). Id sententia celebri dictum est: "Cuius regio eius religio." Quamobrem etiam hodie in aliis terris aliae religiones sunt.

Circa 1.14 centesimae orientalium ecclesiarum sunt, neoapostolicae 0.46 centesimae et pauci ad ecclesias liberas, ut dicuntur, pertinent. Eorum omnium pars solum ecclesiam die dominica frequentat. Fere 3.8 decies centena milia hominum anno 2004 diebus dominicis ecclesias catholicas visitabant, decies centena milia fidelium evangelicas.

Fere 39 centesimae populi nullius communitatis religiosae compartes sunt[129], 70 centesimae in Germania orientali, ubi olim Res publica Democratica Germanica fuit. Ibi regnantes atheismum propagaverant. In occidentali parte Germaniae autem 70 centesimae populi cuiusdam communitatis religiosae sunt (plus in regionibus agrestibus quam in urbibus, e.g. Hamburgi minus quam 50 centesimae[130]).

Communia religiosa Islamica habent 732 000 fidelium, qui etiam civitate Germanica utuntur. Censetur omnino Musulmanos religiosos 5.2 centesimas esse et Musulmanos modo culturales 1.3 centesimas.[129]

Circa 95 000 hominum communitatis Iudaicae sunt.[128] Usque a decennio decimo saeculi vigentesimi multi Iudaei ex Europa orientali immigrabant. Antea multi Iudaei Adolfo Hitler regnante necati erant.

Fideles communitatium Christianarum et Iudaicarum vectigal ecclesiasticum solvere debent, quod ecclesia vel communitas Iudaica accipit. Haec res administratur a rei publicae magistrato e contrario morum in aliis civitatibus.

Educatio religiosa tum voluntaria cum ordinaria disciplina scholarum est, civitatibus foederatis Brema, Berolino, Brandenburgo exceptis.

Carmen civitatis recensere

Carmen Germanorum (Das Lied der Deutschen) anno 1841 ab Augusto Henrico Hoffmann de Fallersleben in Terra Sacra insula in lingua Theodisca scriptum est. Cantum carminis Iosephus Haydn pro hymno in Franciscum imperatorem composuit. Initium Carminis Germanorum est "Germania, Germania super omnia" (Theodisce "Deutschland, Deutschland über alles"). Cuius veteris carminis hodie sola haec tertia stropha hymnus nationalis est:

Augustus Henricus Hoffmann de Fallersleben 1841 Translatio, quae cantari potest

Einigkeit und Recht und Freiheit
für das deutsche Vaterland!
Danach lasst uns alle streben
brüderlich mit Herz und Hand!
Einigkeit und Recht und Freiheit
sind des Glückes Unterpfand.
Blüh im Glanze dieses Glückes,
blühe, deutsches Vaterland!

Concordia et ius et libertas
pro Germani patria!
Haec fraterne nos petamus
dextera et anima!
Concordia et ius et libertas
sunt salutis pignora.
Flore in salutis luce,
florebit, patria Germanica!

Notae recensere

  1. Hofmann, Lexicon Universale (lemma: 'Germania') [1] et: usus recens Sanctae Sedis [2].
  2. Auswärtiges Amt: Amtliche Übersetzungen für „Bundesrepublik Deutschland“, p. 3 (24.10.2007?)
  3. Duden: Das Aussprachewörterbuch (7a ed.). 2015. pp. 306 
  4. Worldometer Germany (Anglice), in worldometers.info.
  5. Germany Top Migration Land After U.S. in New OECD Ranking (Anglice), in bloomberg.com, a Bloomberg, die 20 Maii anni 2014. URL inspectum die 29 Ianuarii anni 2024.
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 6.4 Ab Iosepho Ioanne (José Juan) del Col, Diccionario auxiliar español-latino para el uso moderno del latín, Sinū Albo, ab Instituto Superiore Ioannis XXIII, 2007
  7. 7.00 7.01 7.02 7.03 7.04 7.05 7.06 7.07 7.08 7.09 Vide Lexicon Latinum hodiernum, auctore PETRO LUCUSALTIANO LATINOPHILO".
  8. Germany world's second biggest aid donor after US (Anglice), in topsnews. URL Nonis Aprilibus anni 2024 inspectum.
  9. The 15 major spender countries in 2006 (Anglice), in sipri.org. Ab Instituto internationali studiorum pacis Holmiensi anno 2007. URL Nonis Aprilibus anni 2024 inspectum. In tabulario servatum archetypum URL die 14 Augusti anni 2007.
  10. The leader of Europe? Answers an ocean apart (Anglice), in iht.com. URL Nonis Aprilibus anni 2024 inspectum. In tabulario servatum archetypum URL pridie Nonas Apriles anni 2008.
  11. Confidently into the Future with Reliable Technology (Anglice), in innovations-report.de. URL Nonis Aprilibus anni 2024 inspectum. In tabulario servatum archetypum URL Nonis Novembribus anni 2013.
  12. Constitutionis Vimarianae Articulum I: Das Deutsche Reich ist eine Republik, latine Imperium Germanicum res publica libera est.
  13. A Lloyd, Alberto (Albert) L.; Lühr, Rosā Mariā (Rosemarie); Springer, Ottone (Otto) (anno 1998). Etymologisches Wörterbuch des Althochdeutschen, Band II (in German). Vandenhoeck & Ruprecht. pp. 699–704. ISBN 978-3-525-20768-0. (Vocabulo diutisc). A Lloyd, Alberto (Albert) L.; Lühr, Rosā Mariā (Rosemarie); Springer, Ottone (Otto) (anno 1998). [https://books.google.es/books?id=iKfYGNwwNVIC&pg=PA516&redir_esc=y#v=onepage&q&f=false Etymologisches Wörterbuch des Althochdeutschen, Band II (Theodisce). Vandenhoeck & Ruprecht. pp. 685–686. ISBN 978-3-525-20768-0. (Vocabulo diot).
  14. A McRae, Michaële (Mike) (die 6 Novembris anni 2019). "We Just Found an 11-Million-Year-Old Ancestor That Hints How Humans Began to Walk" (Anglice). ScienceAlert.
  15. Ab Wagner, G. A; Krbetschek, M; Degering, D; Bahain, J.-J; Shao, Q; Falgueres, C; Voinchet, P; Dolo, J.-M; Garcia, T; Rightmire, G. P (die 27 Augusti anni 2010). "Radiometric dating of the type-site for Homo heidelbergensis at Mauer, Germany" (Anglice). PNAS. 107 (46): 19726–19730. Bibcode:2010PNAS..10719726W. doi:10.1073/pnas.1012722107. PMC 2993404. PMID 21041630.
  16. A Hendry, Lisā (Lisa) (die 5 Maii anni 2018). "Who were the Neanderthals?" (Anglice). A Museo Historiae Naturalis. In tabulario servatum archetypum die 30 Martii anni 2020.
  17. "Earliest music instruments found" (Anglice). A BBC News. Die 25 Maii anni 2012. In tabulario servatum archetypum die 3 Septembris anni 2017.
  18. "Ice Age Lion Man is world's earliest figurative sculpture" (Anglice). The Art Newspaper. Pridie Kalendas Februarias anni 2013. In tabulario servatum archetypum die 15 Februarii anni 2015.
  19. A Conard, Nicolao (Nicholas) (anno 2009). ["A female figurine from the basal Aurignacian of Hohle Fels Cave in southwestern Germany"] (Anglice). Nature. 459 (7244): 248–252. Bibcode:2009Natur.459..248C. doi:10.1038/nature07995. PMID 19444215. S2CID 205216692. In tabulario servatum archetypum pridie Idus Februarias anni 2020. Inspectum die 21 Februarii anni 2024.
  20. "Nebra Sky Disc" (Anglice). UNESCO. Anno 2013. [ttps://web.archive.org/web/20141011061740/http://www.unesco.org/new/en/communication-and-information/flagship-project-activities/memory-of-the-world/register/full-list-of-registered-heritage/registered-heritage-page-6/nebra-sky-disc/ In tabulario servatum] archetypum die 11 Octobris anni 2014.
  21. Confer binomen "Horciasinus nordicus".
  22. A Heather, Petro (Peter). "Germany: Ancient History" (Anglice). Ab Encyclopaediā Britannicā interretiali. In tabulario servatum archetypum URL 31 Martii anni 2019. Inspectum die 25 Februarii anni 2024.
  23. "Germanic Tribes (Teutons)". Apud History Files. In tabulario servatum archetypum URL die 26 Aprilis anni 2020. Inspectum die 25 Februarii anni 2024.
  24. 24.0 24.1 A PETRO LUCUSALTIANO LATINOPHILO, LEXICON LATINUM HODIERNUM (Editio XXII). Lentiae.
  25. A Claster, Iulianā (Jill) N. (anno 1982). Medieval Experience: 300–1400 (Anglice). New York University Press, p. 35. ISBN 978-0-8147-1381-5.
  26. Ab Wells, Petro (Peter) (anno 2004). The Battle That Stopped Rome: Emperor Augustus, Arminius, and the Slaughter of the Legions in the Teutoburg Forest (Anglice). Ab W. W. Norton & Company. p. 13. ISBN 978-0-393-35203-0.
  27. A Murdoch, Hadriano (Adrian) (anno 2004). "Germania Romana" (Anglice). Apud Murdoch, Brian; Read, Malcolm (eds.). Early Germanic Literature and Culture. Boydell & Brewer. pp. 55–73. ISBN 1-57113-199-X.
  28. 28.00 28.01 28.02 28.03 28.04 28.05 28.06 28.07 28.08 28.09 28.10 28.11 A Fulbrook, Mariā (Mary) (anno 1991). A Concise History of Germany. Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-36836-0.
  29. A Modi, J. J. (anno 1916). "The Ancient Germans: Their History, Constitution, Religion, Manners and Customs" (Anglice). Apud The Journal of the Anthropological Society of Bombay. 10 (7): 647.
  30. A Rüger, C. (anno 2004) [1996]. "Germany" (Anglice). Apud Bowman, Alani (Alan) K.; Champlin, Eduardi (Edward); Lintott, Andreae (Andrew) (eds.). Apud The Cambridge Ancient History: X, The Augustan Empire, 43 B.C. – A.D. 69. Vol. 10 (2nd ed.). Cambridge University Press. pp. 527–28. ISBN 978-0-521-26430-3. In tabulario servatum archetypum URL 23 Decembris anni 2016.
  31. A Bowman, Alano (Alan) K.; Garnsey, Petro (Peter); Cameron, Everildā (Averil) (anno 2005). The crisis of empire, A.D. 193–337 (Anglice).Apud The Cambridge Ancient History. Vol. 12. Cambridge University Press. p. 442. ISBN 978-0-521-30199-2.
  32. A Falk, Abnero (Avner) (anno 2018). Franks and Saracens (Anglie). Routledge. p. 55. ISBN 978-0-429-89969-0.
  33. A McBrien, Ricardo (Richard) (anno 2000). Lives of the Popes: The Pontiffs from St. Peter to Benedict XVI (Anglice). HarperCollins. p. 138.
  34. A Nelson, Lino Harrio (Lynn Harry). The Great Famine (1315–1317) and the Black Death (1346–1351) (Anglice). Ab Universitate Kansiensi. In tabulario servatum archetypum URL die 29 Aprilis anni 2019. Inspectum die 26 Februarii anni 2024.
  35. Ab Eisenstein, Elizabethā (Elizabeth) (anno 1980). The printing press as an agent of change (Anglice). Cambridge University Press. pp. 3–43. ISBN 978-0-521-29955-8.
  36. A Cantoni, Davide (Davide) (anno 2011). "Adopting a New Religion: The Case of Protestantism in 16th Century Germany" (PDF Anglice). Barcelona GSE Working Paper Series. In tabulario servatum archetypum URL die 9 Augusti anni 2017. Inspectum die 27 Februarii anni 2024.
  37. Confer opus Bellum Coloniense Libri Quinque est ab Michaeli Ab Isselt anno 1586 editum.
  38. 38.0 38.1 A Philpott, Daniele (Daniel) (Ianuario anni 2000). "The Religious Roots of Modern International Relations" (Anglice). World Politics. 52 (2): 206–245. doi:10.1017/S0043887100002604. S2CID 40773221.
  39. A Macfarlane, Alano (Alan) (anno 1997). The Savage Wars of Peace: England, Japan and the Malthusian Trap (Anglice). Blackwell. p. 51. ISBN 978-0-631-18117-0.
  40. A Holborn, Ioanne Ioachimo (Hajo) (anno 1959). A History of Modern Germany, The Reformation (Anglice). Princeton University Press. pp. 123–248.
  41. Ab Hieronymo (Jeroen) Duindam; Iulianā Dianā (Jill Diana) Harries; Carolinā (Caroline) Humfress; Hurvitz Nimrod, eds. (anno 2013). Law and Empire: Ideas, Practices, Actors (Anglice). Brill. p. 113. ISBN 978-90-04-24951-6.
  42. Ab Iacobo (Hamish) Scott; Brendano (Brendan) Simms, eds. (anno 2007). Cultures of Power in Europe during the Long Eighteenth Century (Anglice). Cambridge University Press. p. 45. ISBN 978-1-139-46377-5.
  43. Maria Theresa, Holy Roman Empress and Queen of Hungary and Bohemia (Anglice). Apud Museum Britannicum. In tabulario servatum archetypum URL die 20 Iunii anni 2021. Inspectum die 27 Februarii anni 2024.
  44. A Bideleux, Roberto (Robert); Jeffries, Ioanne (Ian) (anno 1998). A History of Eastern Europe: Crisis and Change (Anglice). Routledge. p. 156.
  45. A Batt, Iudithā (Judy); Wolczuk, Catharinā (Kataryna) (anno 2002). Region, State and Identity in Central and Eastern Europe (Anglice). Routledge. p. 153.
  46. A Nicolao (Nicholas) Atkin; Michaële (Michael) Biddiss; Frascico (Frank) Tallett, eds., The Wiley-Blackwell Dictionary of Modern European History Since 1789 (Wiley, 2011). 307–308, ISBN 978-1-4443-9072-8.
  47. A Sondhaus, Laurentio (Lawrence), "Austria, Prussia, and the German Confederation: The Defense of Central Europe, 1815–1854" (Anglice). Apud Talbot C. Imlay; Monicā (Monica) Duffy Toft. The Fog of Peace and War Planning: Military and Strategic Planning under Uncertainty (Routledge, 2007). 50–74, ISBN 978-1-134-21088-6.
  48. A Henderson, W. O. (Ianuario anni 1934). "The Zollverein" (Anglice). Apud History 19 (73): 1–19. doi:10.1111/j.1468-229X.1934.tb01791.x.
  49. A Hewitson, Marco (Mark) (anno 2010). "'The Old Forms are Breaking Up, ... Our New Germany is Rebuilding Itself': Constitutionalism, Nationalism and the Creation of a German Polity during the Revolutions of 1848–49" (Anglice). Apud The English Historical Review. 125 (516): 1173–1214. doi:10.1093/ehr/ceq276. JSTOR 40963126.
  50. "Issues Relevant to U.S. Foreign Diplomacy: Unification of German States" (Anglice). Apud Ministerii Rerum Externarum Civitatum Foederatarum Sede Historici. In tabulario servatum archetypum URL Kalendis Octobribus anni 2019. Inspectum die 3 Martii anni 2024.
  51. 51.0 51.1 "Otto von Bismarck (1815–1898)" (Anglice). Apud BBC. In tabulario servatum archetypum URL die 27 Novembris anni 2019. Inspectum die 3 Martii anni 2024.
  52. A Mommsen, Wolfgango (Wolfgang) J. (anno 1990). "Kaiser Wilhelm II and German Politics" (Anglice). Apud Journal of Contemporary History. 25 (2/3): 289–316. doi:10.1177/002200949002500207. JSTOR 260734. S2CID 154177053.
  53. A Black, Ioanne (John), ed. (anno 2005). 100 maps (Anglice). Sterling Publishing. p. 202. ISBN 978-1-4027-2885-3.
  54. A Farley, Roberto (Robert) (die 17 Octobris anni 2014). "How Imperial Germany Lost Asia" (Anglice). Apud The Diplomat. In tabulario servatum archetypum URL die 19 Martii anni 2020.
  55. Confer binomina "Aloe heroroensis" et "Lobelia hereroensis".
  56. Confer binomina "Zutulba namaqua" et "Eupodotis vigorsii namaqua".
  57. Ab Olusoga, Davide (David); Erichsen, Caspero (Casper) (anno 2010). The Kaiser's Holocaust: Germany's Forgotten Genocide and the Colonial Roots of Nazism (Anglice). Faber and Faber. ISBN 978-0-571-23141-6.
  58. 58.0 58.1 A Michaële (Michael) Bazyler (anno 2016). Holocaust, Genocide, and the Law: A Quest for Justice in a Post-Holocaust World (Anglice). Oxford University Press. pp. 169–70.
  59. A Crossland, Davide (David) (die [[22 Ianuarii anni 2008). "Last German World War I veteran believed to have died" (Anglice). Apud Spiegel Online. In tabulario servatum archetypum URL 8 Octobris anni 2012.
  60. A Boemeke, Manfredo (Manfred) F.; Feldman, Geraldo (Gerald) D.; Glaser, Elisabethā (Elisabeth) (anno 1998). Versailles: A Reassessment after 75 Years (Anglice). Apud scripta edita Instituti Historici Germanici. Cambridge University Press. pp. 1–20, 203–220, 469–505. ISBN 978-0-521-62132-8.
  61. "GERMAN TERRITORIAL LOSSES, TREATY OF VERSAILLES, 1919" (Anglice). Apud Museum memoriale Holocausti Civitatum Foederatarum. In tabulario servatum archetypum URL die 4 Iulii anni 2016. Inspectum die 10 Martii anni 2024.
  62. A Nicholls, AJ (anno 2016). "1919–1922: Years of Crisis and Uncertainty" (Anglice). Apud Weimar and the Rise of Hitler. Macmillan. pp. 56–70. ISBN 978-1-349-21337-5.
  63. A Costigliola, Francisco (Frank) (anno 1976). "The United States and the Reconstruction of Germany in the 1920s" (Anglice). Apud The Business History Review. 50 (4): 477–502. doi:10.2307/3113137. JSTOR 3113137. S2CID 155602870.
  64. A Kolb, Eberhardo (Eberhard) (anno 2005). The Weimar Republic. In linguam Anglicam a P. S. Falla; R. J. Park versum (II ed.). Psychology Press. p. 86. ISBN 978-0-415-34441-8.
  65. "PROLOGUE: Roots of the Holocaust" (Anglice). Apud The Holocaust Chronicle. In tabulario servatum archetypum URL Kalendis Ianuariis anni 2015. Inspectum die 17 Martii anni 2024.
  66. Ab Evans, Ricardo (Richard) (anno 2003). The Coming of the Third Reich (Anglice). Penguin. p. 344. ISBN 978-0-14-303469-8.
  67. "Ein Konzentrationslager für politische Gefangene in der Nähe von Dachau". Apud Münchner Neueste Nachrichten (Theodisce). Die 21 Martii anni 1933. In tabulario servatum archetypum URL 10 Maii anni 2000. Inspectum die 17 Martii anni 2024.
  68. A von Lüpke-Schwarz, Marco (Marc) (die 23 Martii anni 2013). "The law that 'enabled' Hitler's dictatorship". Apud Deutsche Welle. In tabulario servatum archetypum URL die 27 Aprilis anni 2020. Inspectum die 17 Martii anni 2024.
  69. "Industrie und Wirtschaft" (Theodisce). Apud Museum Historicum Germanicum. In tabulario servatum archetypum URL pridie Kalendas Maias anni 2011. Inspectum die 17 Martii anni 2024
  70. Ab Evans, Ricardo (Richard) (anno 2005). The Third Reich in Power (Anglice). Penguin. pp. 322–326, 329. ISBN 978-0-14-303790-3.
  71. A Bradsher, Gregorio (Greg) (anno 2010). "The Nuremberg Laws" (Anglice). Apud Prologue. In tabulario servatum archetypum URL die 25 Aprilis anni 2020. Inspectum die 17 Martii anni 2024.
  72. "Descent into War" (Anglice). Apud Tabulas nationales Brittanicas. In tabulario servatum archetypum URL die 20 Martii anni 2020. Inspectum die 17 Martii anni 2024.
  73. "The "Night of Broken Glass"" (Anglice). Apud Museum memoriale Holocausti Civitatum Foederatarum. In tabulario servatum archetypum URL die 11 Februarii anni 2017. Inspectum die 17 Martii anni 2024.
  74. "German-Soviet Pact" (Anglice). Apud Museum memoriale Holocausti Civitatum Foederatarum. In tabulario servatum archetypum URL die 11 Martii anni 2020. Inspectum die 29 Martii anni 2024.
  75. Ab Hiden, Ioanne (John); Lane, Thomā (Thomas) (anno 2000). The Baltic and the Outbreak of the Second World War (Anglice). Cambridge University Press. pp. 143–144. ISBN 978-0-521-53120-7.
  76. 76.0 76.1 Vide Vicipaediae Latinae articulum de Secundo bello mundano, in sectione "Regiones", ubi dicitur "(...) erant Unio Sovietica, Civitates Foederatae Americae, Regnum Britanniarum, Polonia, Francia, Canada, Nova Zelandia, et Australia. Illae civitates foedere adligatae erant, unde 'adligatae' appellabantur (...)".
  77. "World War II: Key Dates" (Anglice). Apud Museum memoriale Holocausti Civitatum Foederatarum. In tabulario servatum archetypum URL die 11 Martii anni 2020. Inspectum die 29 Martii anni 2024.
  78. 78.0 78.1 A Kershaw, Ioanne (Ian) (anno 1997). Stalinism and Nazism: dictatorships in comparison (Anglice). Cambridge University Press. p. 150. ISBN 978-0-521-56521-9.
  79. Ab Overy, Ricardo (Richard) (die 17 Februarii anni 2011). "Nuremberg: Nazis on Trial" (Anglice). Apud BBC. In tabulario servatum archetypum URL die 16 Martii anni 2011. Inspectum die 29 Martii anni 2024.
  80. A Niewyk, Donaldo (Donald) L.; Nicosia, Francisco (Francis) R. (anno 2000). The Columbia Guide to the Holocaust (Anglice). Columbia University Press. pp. 45–52. ISBN 978-0-231-11200-0.
  81. Polska 1939–1945: Straty osobowe i ofiary represji pod dwiema okupacjami (Polonice). Apud Institutum memoriae nationalis. 2009. p. 9.
  82. A Maksudov, S (anno 1994). "Soviet Deaths in the Great Patriotic War: A Note" (Anglice). Apud Europe-Asia Studies. 46 (4): 671–680. doi:10.1080/09668139408412190. PMID 12288331.
  83. Overmans, Rogerio (Rüdiger) (anno 2000). Deutsche militärische Verluste im Zweiten Weltkrieg (Theodisce). Oldenbourg. ISBN 978-3-486-56531-7.
  84. A Kershaw, Ioanne Ian (anno 2011). The End; Germany 1944–45 (Anglice). Allen Lane. p. 279.
  85. A Demshuk, Andreā (Andrew) (anno 2012). The Lost German East (Anglice). Cambridge University Press. p. 52. ISBN 978-1-107-02073-3. In tabulario servatum archetypum URL Kalendis Decembribus anni 2016.
  86. A Hughes, R. Geraldo (Gerald) (anno 2005). "Unfinished Business from Potsdam: Britain, West Germany, and the Oder-Neisse Line, 1945–1962" (Anglice). Apud The International History Review. 27 (2): 259–294. doi:10.1080/07075332.2005.9641060. JSTOR 40109536. S2CID 162858499.
  87. "Trabant and Beetle: the Two Germanies, 1949–89" (Anglice). Apud History Workshop Journal. 68: 1–2. 2009. doi:10.1093/hwj/dbp009.
  88. Ab Wise, Michaële (Michael) Z. (anno 1998). dilemma: Germany's search for a new architecture of democracy (Anglice). Princeton Architectural Press. p. 23. ISBN 978-1-56898-134-5.
  89. A Carlin, Wendy (1996), "West German growth and institutions (1945–90)" (Ang lice). A Crafts, Nicolao (Nicholas); Toniolo, Ioanne (Gianni) (eds.). Apud Economic Growth in Europe Since 1945. Cambridge University Press. p. 464. ISBN 978-0-521-49964-4.
  90. A Bührer, Wernero (Werner) (die 24 Decembris anni 2002). "Deutschland in den 50er Jahren: Wirtschaft in beiden deutschen Staaten". Apud Bundeszentrale für politische Bildung. In tabulario servatum archetypum URL Kalendis Decembribus anni 2017. Inspectum pridie Kalendis Aprilibus anni 2024.
  91. A Fulbrook, Mariā (Mary) (anno 2014). A History of Germany 1918–2014: The Divided Nation (Anglice). Wiley. p. 149. ISBN 978-1-118-77613-1.
  92. "Rearmament and the European Defense Community" (Anglice). Apud Library of Congress Country Studies. In tabulario servatum archetypum URL die 11 Octobris anni 2011. Inspectum pridie Kalendis Aprilibus anni 2024.
  93. Vide [Vicipaediae Latinae articulum "Bellum frigidum"] ubi dicitur "(...) Societas orientalis vel socialistica prater Unionem Sovieticam maiorem partem Europae orientalis, Cubam, aliquando Sinas, aliasque civitates comprehendebat (...)".
  94. A Major, Patricio (Patrick); Osmond, Ionathā (Jonathan) (anno 2002). The Workers' and Peasants' State: Communism and Society in East Germany Under Ulbricht 1945–71 (Anglice). Manchester University Press. pp. 22, 41. ISBN 978-0-7190-6289-6.
  95. A Protzman, Ferdinando (Ferdinand) (die 22 Augusti anni 1989). "Westward Tide of East Germans Is a Popular No-Confidence Vote" (Anglice). Apud The New York Times. In tabulario servatum archetypum URL die 4 Octobris anni 2012. Inspectum pridie Kalendis Aprilibus anni 2024.
  96. "The Berlin Wall" (Anglice). Apud BBC. In tabulario servatum archetypum URL die 26 Februarii anni 2017. Inspectum pridie Kalendis Aprilibus anni 2024.
  97. Ab Williams, Galfrido (Geoffrey) (anno 1986). The European Defence Initiative: Europe's Bid for Equality (Anglice). Springer. pp. 122–123. ISBN 978-1-349-07825-7.
  98. A Deshmukh, Mario (Marion). "Iconoclash! Political Imagery from the Berlin Wall to German Unification" (PDF Anglice). Apud Wende Museum. In tabulario servatum archetypum pdf 20 Iunii anni 2021. Inspectum Nonis Aprilibus anni 2024.
  99. "What the Berlin Wall still stands for" (Anglice). Apud CNN Interactive. Die 8 Novembris anni 1999. In tabulario servatum archetypum URL postridie Nonas Apriles.
  100. "Vertrag zwischen der Bundesrepublik Deutschland und der Deutschen Demokratischen Republik über die Herstellung der Einheit Deutschlands (Einigungsvertrag) Art 11 Verträge der Bundesrepublik Deutschland" (Theodisce). Apud Ministerium foederale rei iuridicae et defensionis consumptorum. In tabulario servatum archetypum URL die 25 Februarii anni 2015. Inspectum die 6 Aprilis anni 2024.
  101. ["Gesetz zur Umsetzung des Beschlusses des Deutschen Bundestages vom 20. Juni 1991 zur Vollendung der Einheit Deutschlands"] (PDF Theodisce). Apud Ministerium foederale rei iuridicae, die 26 Aprilis. In tabulario servatum archetypum PDF pridie Idūs Iulias anni 2016. Inspectum die 6 Aprilis anni 2024.
  102. "Brennpunkt: Hauptstadt-Umzug". Apud Focus (Theodisce), pridie Idūs Apriles anni 1999. In tabulario servatum archetypum URL pridie Kalendas Maias anni 2011. Inspectum die 6 Aprilis anni 2024.</
  103. A Kulish, Nicolao (Nicholas) (die 19 Iunii anni 2009). "In East Germany, a Decline as Stark as a Wall" (Anglice). Apud The New York Times. In tabulario servatum archetypum URL die 3 Aprilis anni 2011.
  104. A Lemke, Christianā (Christiane) (anno 2010). "Germany's EU Policy: The Domestic Discourse" (Anglice). Apud German Studies Review. 33 (3): 503–516. JSTOR 20787989.
  105. "Eurozone Fast Facts" (Anglice). Apud CNN die 21 Ianuarii anni 2020. In tabulario servatum archetypum URL die 21 Martii anni 2020. Inspectum die 6 Aprilis anni 2024.
  106. A Dempsey, Iudith (Judy) (pridie Kalendas Novembres anni 2006). "Germany is planning a Bosnia withdrawal" (Anglice). Apud International Herald Tribune. In tabulario servatum archetypum URL die 11 Novembris anni 2012.
  107. A Knight, Ben (Idibus Februariis anni 2019). "Germany to extend Afghanistan military mission" (Anglice). Apud Deutsche Welle. In tabulario servatum archetypum URL die 4 Martii anni 2020.
  108. "Germany agrees on 50-billion-euro stimulus plan" (Anglice). Apud France 24, postridie Nonas Ianuarias anni 2009. In tabulario servatum archetypum URL die 13 Maii anni 2011.
  109. "Gubernii declaratio ab Angelā Merkel habita" (Theodisce). Apud ARD Tagesschau, die 29 Ianuarii anni 2014. In tabulario servatum archetypum URL Kalendis Ianuariis anni 2015.
  110. "Migrant crisis: Migration to Europe explained in seven charts" (Anglice). Apud BBC die 28 Ianuarii anni 2016. In tabulario servatum archetypum URL Kalendis Februariis anni 2016.
  111. A Clarke, Ioanne (Seán). "German elections 2017: full results" (Anglice). Apud the Guardian.
  112. "Germany coalition deal: Merkel set to lead fourth government" (Anglice). Apud BBC News. Die 4 Martii anni 2018.
  113. A Crowcroft, Rolando (Orlando) (die 8 Decembris anni 2021). "'New era': Scholz becomes Germany's new chancellor as Merkel bows out" (Anglice). Apud euronews.
  114. "Germany elections: Centre-left claim narrow win over Merkel's party" (Anglice). Apud BBC News. Die 27 Septembris anni 2021.
  115. Welle (www.dw.com), Deutsche. "Frank-Walter Steinmeier elected to second term as German president (Anglice) | DW | 13.02.2022".
  116. "The ruins of Ostpolitik" (Anglice). Apud www.eurozine.com.
  117. "'A new era': Germany rewrites its defence, foreign policies" (Anglice). Apud France 24. AFP. Die 27 Februarii anni 2022. Inspectum die 7 Aprilis anni 2024.
  118. "Ukraine crisis: Germany halts Nord Stream 2 approval" (Anglice). Apud dw.com. Die 22 Februarii anni 2022. Inspectum die 7 Aprilis anni 2024.
  119. [ttps://www.euractiv.com/section/energy-environment/news/scholz-and-liberal-finance-minister-clash-over-nuclear-phase-out/ "Scholz and liberal finance minister clash over nuclear phase-out"] (Anglice). Apud Euractiv. Die 9 Iunii anni 2022.
  120. ["How Bad Will the German Recession Be?"] (Anglice). Apud Der Spiegel. Postridie Idūs Septembres anni 2022.
  121. "Ukrainian refugees by country 2023" (Anglice). Apud Statista.
  122. "Economic Key Facts Germany" (Anglice). Nonis Decembribus anni 2023.
  123. Gebiet und Bevölkerung – Fläche und Bevölkerung. Statistische Ämter des Bundes und der Länder, Die 4 Novembris 2014.
  124. Bevölkerung – Bevölkerung nach Altersgruppen. destatis.de, 2014.
  125. Ärzte Zeitung online. Die 20 Augusti 2012.
  126. Statistisches Bundesamt: Statistische Wochenberichte – Bevölkerung, Soziales und Arbeit – Monatszahlen (PDF; 255 kB), status: die 14 Novembris 2014.
  127. Gabriele Diekmann-Dröge, Proseminar 2003: Sprachenpolitik: Das Beispiel Niederdeutsch, Universität Oldenburg, Institut für Germanistik (commentatione die 10 Decembris 2014 inspecta).
  128. 128.0 128.1 Statistisches Bundesamt: Partes religionum inter incolas ab anno 2012 ad annum 2019.
  129. 129.0 129.1 Fowid: Partes religionum anno 2019.
  130. Fowid: Urbes saecularizatae.

Bibliographia recensere

  • Demandt, Alexander. 2007. Über die Deutschen: Eine kleine Kulturgeschichte. Berolini: Propyläen Verlag. ISBN 978-3-549-07294-3.
  • Fulbrook, Mary. 1991. A Concise History of Germany. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-36836-0.
  • Graf, Margarete. 2007. Schnellkurs Deutschland. Coloniae: DuMont. ISBN 978-3-8321-7760-7.
  • Grosser, Alfred. 1978. L'Allemagne de notre temps. Livre de Poche.
  • Grosser, Alfred. 1987. L'Allemagne en Occident. Hachette, Pluriel.
  • Heffer, Jean, et William Serman. 1973. Des révolutions aux impérialismes. Hachette-Histoire.
  • Le Gloannec, Anne-Marie. 2005. Allemagne, peuple et culture. La Découverte Poche. ISBN 978-2-7071-4548-2.
  • Noël, Jean-François. 1975. Histoire du peuple allemand des origines à la paix de Westphalie. PUF.
  • Nuss, Bernard. 1993. Das Faust Syndrom: Ein Versuch über die Mentalität der Deutschen. Bonnae et Berolini: Bouvier Verlag. ISBN 3-416-02372-2.
  • Le Rider, Jacques. 2008. L'Allemagne au temps du réalisme, de l'espoir et du désenchantement. Albin Michel.
  • Le Rider, Jacques. 1994. La Mitteleuropa. Ed. secunda. PUF, Que sais-je?
  • Rapp, Francis. 2003. Le Saint-Empire romain germanique, d’Othon le Grand à Charles Quint. Point Histoire, Seuil. ISBN 978-2-02-055527-2.
  • Rovan, Joseph. 1995. Histoire de l'Allemagne des origines à aujourd'hui. Lutetiae: Le Seuil.
  • Schildt, Axel, et Detlef Siegfried. 2009. Deutsche Kulturgeschichte: Die Bundesrepublik von 1945 bis zur Gegenwart. Monaci: Carl Hanser Verlag. ISBN 3-446-23414-4.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 51°0′0″N 10°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
  Lege Γερμανία ("Germania") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Germaniam spectant.
Germania : politica
Consilium Ministrorum Germanicum Merkel III (18 Decembris 2013 - 14 Martii 2018)

Angela Merkel (CDU) |Franciscus Gualterius Steinmeier (SPD, ad diem 27 Ianuarii 2017) |Thomas de Maizière (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Brigitta Zypries (SPD, a die 27 Ianuarii 2017) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, ad diem 17 Februarii 2014) |Christianus Schmidt (CSU, a die 17 Februarii 2014) |Andrea Nahles (SPD) |Manuela Schwesig (SPD, ad diem 2 Iunii 2017) |Catharina Barley (SPD, a die 2 Iunii 2017) |Hermannus Gröhe (CDU) |Alexander Dobrindt (CSU) |Barbara Hendricks (SPD) |Ioanna Wanka (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Petrus Altmaier (CDU)