Aperire sectionem principem
Adumbratio Alpium. Vide etiam Tabula quae fines internationales designat
Despectus in Alpes ex aere anno 2002

Alpes[1][2] (-ium, f) (nomen adiectivum: Alpinus[2]) (Theodisce Alpen, Italice Alpi, Francice Alpes, Occitane Aups et Alps, Romansch? Alps, Slovenice Alpe) sunt unus ex magnis montium perpetuorum systematibus Europae, qui ab Austria et Slovenia in oriente, per Italiam, Helvetiam, Lichtenstenum, et Germaniam ad Franciam in occidente patet. Incolae Alpici appellantur.

Alpibus est altissimus Europae mons, Rupes Alba, quae circa 4810 metrorum alta[3] partem finis Italiae et Franciae definit. Omnes principalia Alpium cacumina inter quinque civitates hodie digeruntur: Franciam, Italiam, Helvetiam, Austriam, Sloveniam. Etiam in Germania meridiana sunt aliqui Alpium montes.

Index

De aeris mutationeRecensere

Nives et glacies perpetuae propter aeris mutationem Alpium praecipue ab anno 1980 celeriter pereunt.

HistoriaRecensere

Hannibal ad Alpes venit, quas nemo umquam ante eum cum exercitu transierat. Alpicos conantes prohibere eum transitu occidit; loca patefecit ac munivit; effecit ut elephantes ire possent qua antea unus homo vix poterat repere. In Italiam tum pervenit et, Etruriam petiens. Hoc in itinere tam gravi morbo oculorum adfectus est ut postea numquam oculo dextro bene uteretur.

Multum regionis Alpinae a tribubus Germanicis (Lombardis, Alemannis, Bavariis) gradatim a saeculo sexto ad saeculum tredecimum occupatum est; ultima deductio fuit migrationes Walser.?

Propria Alpium historia tantum post Imperium Carolingianum finitum saeculis decimo et undecimo coepere dicitur.

Alpium partesRecensere

Praeclari Alpium cacuminaRecensere

Notissima Alpium floraRecensere

Flora in altitudine versa variantur. Finis arborum est ad circa 1700 ad 2200 metrorum.

FaunaRecensere

Transitus AlpiumRecensere

  Si plus cognoscere vis, vide Transitus Alpium

NotaeRecensere

  1. Il mondo antico, moderno, e novissimo, Tomo primo
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. "Mont Blanc shrinks by 45cm in two years". The Sydney Morning Herald. 6 Novembris 2009 

BibliographiaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere