Dolomiani montes
Dolomiani[1] seu Dolomienses montes, Dolomites, Dolomitae[2] vel montes Dolomiti[3] vel Montes pallidi (Italiane: Dolomiti, Germanice: Dolomiten, aliis linguis etiam Dolomites) complures montes sunt in Alpibus in Italia. Altissimus mons Marmolata altitudinis 3343 metrorum est.
Nomen vetus eorum montium erat Montes Pallidi pro colore eorum. Aevo recente eis montibus nomen Dolomianorum dabatur in honorem geologici et mineralogici Francogallici Deodati de Dolomieu. Is geologicus invenit hos montes non sicut montes propinquos ex calce constare, sed ex lapide adhuc ignoti generis.
Dolomiani montes patria sunt populi Ladinorum qui linguam parvam Latinam Dolomiticam loquuntur.
Insigne
recensereFabula
recensereFama fert quod olim montes ita obscuri erant sicut alii Alpium montes. Sed olim filius regis eius regionis subito per ventum in lunam raptus est. Ibi regis filiam regni lunaris invenit. Amavit pulcherrimam puellam et eam in matrimonium duxit. Sed aliquo temporis spatio intermisso ob nimiam luminositatem lunae videbatur oculorum lumina amisurus esse. Quam ob rem cum uxore lunari ad terram revenit in patriae montes. Uxor de luna florem candidum secum duxit, quem adhuc in montibus invenire potes, id est, florem praeclarum candidumque (Leontopodium alpinum). Sed nunc vice versa filia regis lunaris ob nimiam obscuritatem montium videbatur tristitia moritura esse.
Nani auxilium ferebant et ex luci lunae textum nebant, quo montes tegebant. Aliquo tempore post omnes montes lucidae erant et filia regis lunaris salva erat.
Fabulae
recensereMultae aliae fabulae in Dolomianis montibus narrabantur sicut:
Montes
recensereTransitus
recensereNotae
recensereNexus externi
recensereVide Dolomiani montes in Victionario. |