Bene advenisti in Vicipaediam!
- Anthropologia
- Archaeologia
- Civilitas
- Historia
- Ius
- Linguistica
- Oeconomia
- Philologia
- Philosophia
- Psychologia
- Scientia mediorum
- Scientia religionum
- Sociologia

Tyrannis (-idis f.; Graece τυραννίς 'imperium') est rei publicae status ubi tyrannus rerum potitus, civium libertate suppressa, imperium sibi a populo assumpsit. Sic Cicero, in libro secundo de Re Publica, capite 47: "Tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest; qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate vastissimas vincit beluas. Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit?". Quocirca saepe de tyrannicidii iure disceptatum est. In sermonibus novis, tyrannis etiam dictatura dicitur, sed vere Romae antiquae dictatura ad tempus erat, ergo tyrannidi dissimilis.
Tyrannis (saltem vocabulum) in Graecia antiqua septimo saeculo a.C.n. nata est. Antea enim paucae gentes sese ipsae aristous hoc est optimos appellantes civitates regebant et plerosque agros possidebant. At tum mutatio e re militari orta est quia hoplitarum phalanx peditum partes in exercitu multum auxit. Qui homines pro patria pugnare morique iussi nova iura et aequalitatem quandam poscere coeperunt. Unde dissensiones ortae sunt oligarchis resistentibus. Primi tyranni plerumque homines nobiles erant qui populari aura freti divisionem divitiarum pollicebantur atque ita hoplitis faventibus imperium vi sibi parabant dum ceteros oligarchos expellunt aut alioqui coercent. Ita Cypselidae Corinthi iam septimo saeculo, Pittacus Mytilenaeus in insula Lesbo et Thrasybulus Mileti et Lygdamis Naxius et Pisistratidae Athenis et Polycrates in insula Samo sexto saeculo, rerum potiti sunt atque imperium diu retinuerunt, liberis quoque nonnumquam tradiderunt …2023
- 28 Septembris: Samvel Schahramanian praeses rei publicae Orchistenae quintus decretum edidit, quo rem publicam, ab exercitu Atropatenico victam, a 1 Ianuarii anni 2024 abrogaret. Incolae Orchsitenae omnes, plures quam 100 milia, domus suas relinquunt, Armeniam ut exules petentes.

- 24 Septembris: Speculatrum spatiale OSIRIS-REx rudus ante duos annos ab asteroide 101955 Bennu captum in capsula ad terram iactat.
- 10 et 11 Septembris: Cyclon marinus Daniel cum imbribus fortissimis oras Libyae aggredit et inundationem in his locis adhuc invisam facit; plus quam 11 milia hominum in undis pereunt.

- 8 Septembris: Regio Marrochii et Safi neque aliae partes Maroci a terrae motu magnitudinis 6.8 percutuntur. Multa aedificia corruuntur paene tria milia hominum necantes.
- 23 Augusti: Eugenius Prigožin una cum vicario suo Demetrio Utkin in regione Tueriensi aëroplano displodente necatur.
- 31 Iulii: Iulio 2023 temperatura media totius superficiei telluris (16.63 °C) maxima umquam relatarum erat.
- 23 Iunii: Eugenius Prigožin cum grege "Wagner" a se condita, cui ipse praeest, urbem Rostoviam ad Tanaim occupat et contra Sergium Šoigu, ministrum defensionis, atque Valerium Gerasimov, imperatorem copiarum publicarum Russicarum, insurgit.

- 12 Iunii: Silvius Berlusconi, qui quater Italiae praeses consilii ministrorum fuit, Mediolani anno aetatis suae octagesimo septimo moritur.

- 6 Iunii: Moles ergasterii hydroelectrici Kachovensis flumen Danaprem in Ucraina obstruens post diruptionem in officina energetica factam collabitur. Multi consilium bellicosum suspicantur. 29 oppida in utraque Danapris ripa inundantur.

- 28 Maii: Recep Tayyip Erdoğan praeses Turciae reeligitur.

- 6 Maii: Carolus III, rex Britanniarum, in abbatia Westmonasteriensi coronatur unguiturque. Uxor eius Camilla pariter coronatur.

- 5 Maii: Rector ordinis sanitarii mundialis necessitatem universalem sanitariam propter COVID-19 pandemiam ante tres annos pronuntiatam abrogat. Ducentiens centena milia (20 000 000) hominum hac pandemia periisse dicuntur.

Hanc paginam Latine converte s.t.p.:
en:Dialogue of Pessimism → ??
Antiqua compositio litteraria Mesopotamica forma dialogi
Vicipaedia est opus commune quo encyclopaedia libera interretialis creatur. Tu quoque adiuvare potes. Ecce taberna nostra et legatio, in quibus poteris quamlibet linguam adhibere.

- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Tutela Vicipaediae
- Formulae
- Paginae novae
- Paginae speciales
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Categoriae paginarum admeliorandarum
- Harenarium

Et magistris et discipulis licet nostram portam eruditionis visitare.

Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur, cuius alia incepta multilinguia et libera sunt:
![]() |
Victionarium Dictionarium liberum |
![]() |
Vicifons Fontes liberae |
![]() |
Vicicitatio Citationum collectio |
![]() |
Vicilibri Tractatus enchiridiaque |
![]() |
Vicivia Directorium viaticum liberum |
![]() |
Viciversitas Libera instrumenta discendi |
![]() |
Vicinuntii Nuntii liberi |
![]() |
Vicispecies Index specierum |
![]() |
Communia Thesaurus imaginum et sonorum |
![]() |
Vicidata Repositorium datorum liberum |
![]() |
MediaWiki Programma interretiale vici liberum |
![]() |
Meta Inceptorum Vicimediorum coordinatio |
![]() |
Incubatrix Vicipaediae nondum probatae |