Agricultura sensu latissimo est summa omnium artium, scientiarum, et technologiarum quae de terris colendis et animalibus tractandis curant, ut poma, frumenta, charas, carnes, textilia, aliique fructus e terra bene producantur.[1] Agronomia est ars et scientia quae terris colendis student, agricultio? autem animalibus tractandis.

Rationes agriculturales in monumento cuiusdam Nakht.

Agricultura fuit res maximi momenti in primo sedentarii humani cultus ortu et auctu, cum curatio specierum domatarum residua cibi efficeret quae sinebant ut homines in urbibus habitarent. Historia agriculturae abhinc annorum milia multa coepit. Homines frumentum et legumina fera saltem annorum 105 000 colligere coeperunt, quae primi agricolae abhinc annorum 11 000 serere coeperunt. Porci, oves, pecudesque abhinc annorum 10 000 domabantur; plantae praeterea in saltem undecim telluris regionibus libere coli coeperunt. Agricultura industrialis in monocultura magnaria condita saeculo vicensimo in fructum agriculturae dominari coepit, sed duo billiones fere hominum agricultura victuali saeculo vicensimo primo iam nituntur.

Hoc commentarium ad vitam communesque artes de quibus Romani antiqui magnopere curabant pertinet. In libro De Agri Cultura (seu De Re Rustica), Marcus Cato multum de vita rustica deque praedii admininstratione temporibus Romanis scripsit. Secundum hunc librum, inter usitatissima animalia agriculturalia sunt boves, gallinas, oves. Cato de productione vini, olei, instrumentorum rusticorum, frumenti, et panis etiam narrat.

Nexus interni

BibliographiaRecensere

 
Messor compositur generis Claas Lexion 570, carro incluso, tritore rotario, et gubernatione automatica a laseribus ducta, avenam metit.
 
Grex tarandorum est fundamenta agriculturae pastoralis in nonnullis culturis arcticis et subarcticis.
  • Acquaah, George. 2002Principles of Crop Production: Theory, Techniques, and Technology. Prentice Hall. ISBN 978-0-13-022133-9.
  • Alvarez, Robert A. 2007. The March of Empire: Mangos, Avocados, and the Politics of Transfer. Gastronomica 7 (3): 28–33.
  • Bolens, L. 1997. Agriculture. In Encyclopedia of the history of Science, technology, and Medicine in Non Western Cultures, ed. Helaine Selin, 20–22. Dordrecht, Bostoniae, Londinii: Kluwer Academic Publishers.
  • Cato. De agri cultura.
  • Chrispeels, Maarten J., et David E. Sadava. 1994Plants, Genes, and Agriculture. Bostoniae Massachusettae: Jones and Bartlett. ISBN 978-0-86720-871-9.
  • Collinson, M., ed. 2000. A History of Farming Systems Research. CABI Publishing. ISBN 9780851994055.
  • Crosby, Alfred W. 1973, 2003. The Columbian Exchange: Biological and Cultural Consequences of 1492. Praeger Publishers 2003. ISBN 9780275980733.
  • Davis, Donald R., et Hugh D. Riordan. 2004. Changes in USDA Food Composition Data for 43 Garden Crops, 1950 to 1999. Journal of the American College of Nutrition 23 (6): 669-82.
  • Duplessis, Robert. S. 1997. Transitions to Capitalism in Early Modern Europe. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Friedland, William H., et Amy Barton. 1975. Destalking the Wily Tomato: A Case Study of Social Consequences in California Agricultural Research. Research Monograph 15. University of California at Santa Cruz.
  • Mazoyer, Marcel, et Laurence Roudart. 2006. A History of World Agriculture: From the Neolithic Age to the Current Crisis. Novi Eboraci: Monthly Review Press. ISBN 9781583671214.
  • Needham, Joseph. 1986Science and Civilization in China. Taipei: Caves Books.
  • Saltini, A. 19841989. Storia delle scienze agrarie. 4 voll. Bononiae. ISBN 9788820624125, ISBN 9788820624132, ISBN 9788820624149.
  • Watson, A. M. 1974. The Arab agricultural revolution and its diffusion. The Journal of Economic History 34.
  • Watson, A. M. 1983. Agricultural Innovation in the Early Islamic World. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Wells, Spencer. 2003. The Journey of Man: A Genetic Odyssey. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 9780691115320.
  • Wickens, G. M. 1976. What the West borrowed from the Middle East. In Introduction to Islamic Civilization, ed. R. M. Savory. Cantabrigiae: Cambridge University Press.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad agriculturam spectant.

PinacothecaRecensere


  1. Safety and health in agriculture. International Labour Organization. 1999. p. 77. ISBN 978-92-2-111517-5