De agri cultura est liber de agri colendi arte disserens, a Catone maiore anno circiter 150 a.C.n. scriptus, agricolis abundanter praecipiens, ut recte vitam agant ruri. Hic liber structura simplici verba habet quae ad vitam rusticam pertinent. Liber ortus est ex peritia ipsius Catonis qui adulescens agricola fuit antequam factus est vir peritus rei publicae, imperator, et orator clarus. Ibi Cato tradit quid agendum sit bono agricolae, qui pater familias appellatur: strenuus colonus ad cultum incumbit praesertim vitis et olivae; in sua potestate opus servorum et vilici habet; quid accidat in fundo quaerit; diligens sacra observat et deos patronos colit, omnia necessaria ad colendum parat; discernit compositiones ut serventur alimenta et rerum medicinae naturalis peritus est. Cato se opponit Graecorum moribus, qui ferunt virtutes longe novas et inaptas ad Romanos et defendit mores maiorum: bonus et industrius agricola etiam miles strenuus est et semper rei publicae prodest.

De agri cultura (XV sec., Biblioteca Medicea Laurenziana, pluteo 51.2)

Argumentum

recensere
  • Praefatio
  • Quomodo agrum emi pararique oporteat 1–9
    • Patris familias officia; villae rusticae aedificatio; vilici officia; agrum quibus locis conseras; de fundo suburbano
  • Instrumenta, cella olearia, cella vinaria 10–22
    • Villam aedificandam si locabis; calcem partiario locandam; materies quid anni tempestiva sit; torcularium si aedificare voles; trapetum quo modo concinnare oporteat; trapeti pretium
  • Calendarium operis 23–53
    • Ad vindemiam quae opus sunt ut parentur; vinum graecum quomodo fiat; uva cocta ut servetur; sementim ut facias; stercus ut dividas; ad oleam cogendam quae pares; vineae arboresque ut curetur; de sementi facienda; quae segetem stercorent; opus hiemalis; de fornace calcaria; ubi tempestates malae erunt quid fieri possit; per ver quae fiant; vitis insitio; sulcos quomodo facias; olea quo tempore putetur; seminarium quomodo fiat; harundo quomodo seratur; pomarium seminarium; de vinea vetere; propagatio oleae pomorumque; de fenisicia
  • Calendarium copiarum 54–63
    • Bubus pabulum; familiae cibaria quanta dentur; vinum familiae quantum detur; pulmentarium familiae quantum detur; vestimenta familiae; quomodo ager colatur; quot plostra habere oporteat; funem quam longam esse oporteat
  • De olea colligenda 64–68
    • Oleum viride quomodo fiat; custodis et capulatoris officia; vasa olearia et vinaria extollere
  • Instructiones 69–130
  • Sacra, leges, pactiones, varia 131–150
    • Dapem pro bubus quomodo facias; propagatio pomorum ceterarumque arborum; porcam praecidaneam quomodo fieri oportet; tunicae et ceterae res ubi emantur; trapetorum mensurae; politionem quo pacto dari oporteat; boves feriis coniungere licet; lucum conlucare Romano more, agrum lustrare sic oportet; vilici officia quae sunt; vilicae officia; lex oleae legendae; lex oleae faciundae; lex oleae pendentis; lex vini pendentis; lex vino in doliis; lex pabulo hiemali; fructus ovium qua lege veneat
  • Notanda 151–162
    • Cupressum quo modo seras; de scopis virgeis; de vino faecato; vinum emptoribus quomodo admetiaris; per hiemem aquam de agro depellere; de brassica quot medicamenta habeat; alvum deicere hoc modo oportet; intertrigini remedium; luxum ut excantes; asparagus quo modo seratur; salsura pernarum

Editiones

recensere

Editiones scriptorum Latinorum de re rustica

recensere
  • 1472: Scriptores rei rusticae, seu Cato, Varro, Columella, Palladius Rutilius Taurus; curaverunt Georgius Merula [Alexandrinus] et Franciscus Colucia. Venetiis: apud Nicolaum Ienson, 1472 (Latine) Textus Alibi
  • 1482: Scriptores rei rusticae, seu Cato, Varro, Columella, Palladius Rutilius Taurus; curaverunt Georgius Merula [Alexandrinus], Franciscus Colucia et M. Bottonus. Regii Lepidi: Bartholomaeus de Bruschis, 1482 (Latine) Textus apud Internet Archive
  • 1494: Opera agricolationum, Columellae, Varronis, Catonisque nec non Palladii; cum excriptionibus Philippi Beroaldi & commentariis quae in aliis impressionibus non extant. Bononiae: Benedictus Hectoris, 1494; opus et Regii Lepidi (impensis Dionysii Bertochi; apud Franciscum Mazalum) et Bononiae interdum reimpressum (Latine)
  • 1514: Libri de re rustica: M. Catonis lib. I; M. Terentii Varronis lib. III; L. Iunii Moderati Columellae lib. XII; eiusdem De arboribus liber ...; Palladii lib. XIIII; de duobus dierum generibus, simulque de umbris & horis ...; Georgii Alexandrini enarrationes priscarum dictionum ... [ed. Ioannes Iucundus Veronensis]. Venetiis: in aedibus Aldi et Andreae soceri, 1514; opus 1528 (sine loco) et 1533 reimpressum (Latine) Editio 1514 apud Internet Archive
  • 1515: Libri de re rustica: M. Catonis lib. I; M. Terentii Varronis lib. III; L. Iunii Moderati Columellae lib. XII; eiusdem de arboribus liber ...; Palladii lib. XIIII; de duobus dierum generibus, simulque de umbris & oris ...; a Nicolao Angelio recogniti & typis excusi, cum indice & expositione omnium dictionum; additis nuper commentariis Iunii Pompo. Fortunati in librum De cultu hortorum, cum adnotationibus Philippi Beroaldi. Florentiae: opera et impressa Philippi Iuntae, 1515; opus 1521 per heredes Philippi Iuntae reimpressum (Latine) [https://archive.org/details/ita-bnc-ald-00000191-001
  • 1521: Scriptores rei rusticae. Basileae, 1521 (Latine)
  • 1529: Libri de re rustica. Lutetiae: Iodocus Badius Ascensius, 1529 (Latine) Textus apud Internet Archive
  • 1533: Libri de re rustica: M. Catonis, Marci Terentii Varronis, L. Iunii Moderati Columellae, Palladii Rutilii, quorum pagina sequenti reperies. Lutetiae: apud Galeotum à Prato, 1533 (Latine) Textus apud Internet Archive
  • 1535: De re rustica: M. Catonis lib. I; M. Terentii Varonis lib. III; Palladii lib. XIIII. Lugduni: Sebastianus Gryphius, 1535. Opus et partim et totaliter interdum reimpressum (Latine)
  • 1536: De re rustica: M. Catonis liber I; M. Terentii Varronis lib. III; Palladii lib. XIIII; L. Iunii Moderati Columellae lib. XIII; priscarum vocum in libris de re rustica enarrationes, per Georgium Alexandrinum; Philippi Beroal[di] in lib. XIII Columellae annotationes; Aldus de dierum generibus, simulque de umbris & horis .... Coloniae: Ioannes Gymnicus excudebat, 1536 (Latine)
  • 1543: Libri de re rustica: M. Catonis lib. I, M. Terentii Varronis lib. III, per P. Victorium, ad veterum exemplarium fidem, suae integritati restituti; L. Iunii Moderati Columellae de re rustica libri XII; eiusdem de arboribus liber; enarrationes vocum priscarum in libris de re rustica, per Georgium Alexandrinum; Philippi Beroaldi in libros XIII Columellae annotationes; Aldus de dierum generibus, simulque de umbris & horis ...; Palladii Rutilii Tauri Aemiliani ... de re rustica libri XIIII: Petri Victorii explicationes suarum in Catonem, Varronem, Columellam castigationum. Parisiis: ex officina Roberti Stephani typographi regii, 1543; opus similiter Lugduni 1548-1549 impressum (Latine)
  • 1595: Rei rusticae auctores Latini veteres M. Cato, M. Varro, L. Columella, Palladius; priores tres, e vetustiss. editionibus; quartus, e veteribus membranis aliquammultis in locis emendatiores; cum tribus indicibus, capitum, auctorum, & rerum ac verborum memorabilium. Heidelbergae: ex Hier. Commelini typographio, 1595 (Latine)
  • 1735: Scriptores rei rusticae veteres Latini Cato, Varro, Columella, Palladius; quibus nunc accedit Vegetius de mulo-medicina et Gargilii Martialis fragmentum; adiectae notae et lexicon rei rusticae curante I.M. Gesnero. Lipsiae, 1735; opus 1773-1774 ab A. Ernestio rursus editum; Manhemii 1781 et Biponti 1787-1788 reimpressum (Latine)
  • 1794-1797: Scriptorum rei rusticae veterum latinorum tomus primus-[quartus] ex librorum scriptorum atque editorum fide et virorum doctorum coniecturis correxit, atque interpretum omnium collectis, et excerptis commentariis suisque illustravit Io. Gottlob Schneider, Saxo. Lipsiae: sumtibus Casp. Fritsch, 1794-1797 (Latine)
  • 1844: Les agronomes latins: Caton, Varron, Columelle, Palladius; avec la traduction en français; publiés sous la direction de M. Nisard. Catonis versio de feu Antoine, professeur à la ferme modèle de Roville; Varronis de M. Wolf; Columellae et Palladii de Saboureux de La Bonnetterie, revue. Lutetiae: Dubochet, 1844. Opus 1864, 1877 apud Firmin-Didot reimpressum (Latine, Francogallice) Editio 1844 editio 1864

Editiones Catonis tantum

recensere
  • 1498: Cato. Coloniae, 1498. Opus anno 1982 reimpressum cum versione nova Theodisca (vide 1982) (Latine)
  • 1541: Cato et Varro: ed. Petrus Victorius. Lugduni: Sebastianus Gryphius, 1541 (cui addendus est liber explicationum, ibid. 1542 divulgatum) (Latine)
  • 1590: M. Porci Catonis quae exstant; ab Ausonio Popma Frisio collecta et restituta; eiusdem ... ad eadem notae. Lugduni Batavorum: ex Officina Plantiniana, apud Franciscum Raphelengium, 1590[1] (Latine)
  • 1598: M. Porci Catonis De agricultura sive de re rustica liber; post ultimam A. Popmae editionem ... studio atque opera Ioannis Meursii. Lugduni Batavorum, 1598. Opus 1620 reimpressum sine loco, typographo Franekerae Ioannes Lamrinck,[1] (Latine)
  • 1803: M. Porcius Cato concerning agriculture; translated by T. Owen. Londinii: Printed for J. White, 1803
  • 1884–1902: M. Porci Catonis De agri cultura liber; M. Terenti Varronis Rerum rusticarum libri tres; ex recensione Henrici Keilii. Lipsiae: Teubner, 1884-1902. 3 voll. (Latine)
  • 1895: M. Porci Catonis De agri cultura liber; recognovit Henricus Keil. Lipsiae: in aedibus B.G. Teubneri, 1895. Opus 1922 a Georgio Goetz recensum (Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana) (Latine)
  • 1929: La primitiva civilità latina agricola e il libro dell'agricoltura di M. Porcio Catone; tr. Gaetano Curcio. Florentiae: Vallecchi, 1929 (Italiane)
  • 1933: Cato, the Censor, on farming; translated by Ernest Brehaut. Novi Eboraci: Columbia University Press, 1933 (Anglice)
  • 1934: Marcus Porcius Cato, On Agriculture; Marcus Terentius Varro, On Agriculture; with an English translation by William Davis Hooper; revised by Harrison Boyd Ash. Londinii: Heinemann; Cambridge, Mass.: Harvard University Press, 1934. (Loeb Classical Library) Opus 1935 reimpressum (Latine, Anglice)
  • 1962: M. Porci Catonis De agri cultura; ad fidem Florentini codicis deperditi edidit Antonius Mazzarino. Lipsiae: Teubner, 1962. Opus 1982 reimpressum (Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana) (Latine)
  • 1963: Des Marcus Cato Belehrung über die Landwirtschaft; von Paul Thielscher. Berolini: Duncker & Humblot, 1963 (Latine, Theodisce)
  • 1975: Caton: De l'agriculture; texte établi, traduit et commenté par Raoul Goujard. Paris: Les Belles Lettres, 1975 (Collection des universités de France) (Latine, Francogallice)
  • 1980: Cato, Vom Landbau, Fragmente, alle erhaltenen Schriften; herausgegeben von O. Schönberger. Monaci: Tusculum, 1980. (Tusculum-Bücherei)[1] (Latine, Theodisce)
  • 1982: Cato in Latein und Deutsch: Faksimileausgabe des Volksbuches von 1498; übersetzt von W. Grebe. Coloniae: Bibliophilen-Gesellschaft, 1982. ISBN 3-87909-122-6 (Latine, Theodisce)
  • 1998: On farming, de agricultura: Cato; a modern translation with commentary by Andrew Dalby. Totnes: Prospect Books, 1998. ISBN 0-907325-80-7 (Latine, Anglice)
  • 2005: Über den Ackerbau: Marcus Porcius Cato; herausgegeben, übersetzt und erläutert von Dieter Flach. Stutgardiae: Franz Steiner, 2005 (Latine, Theodisce)
  1. 1.0 1.1 1.2 Cum fragmentis e deperditis Catonis scriptis

Bibliographia

recensere
Bibliographica
Philologica et critica
  • Watkins, Calvert. 1995. How to Kill a Dragon: aspects of Indo-European poetics. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-514413-9. [De sacris]
  • White, K. D. 1973. "Roman agricultural writers I: Varro and his predecessors." In Aufstieg und Niedergang der römischen Welt, ed. H. Temporini, pars 1, vol. 4, pp. 439–407. Berlin: De Gruyter.

Nexus interni

Nexus externi

recensere