Loeb Classical Library ("Bibliotheca Loebiana" aut "Codices Loebiani") est thesaurus librorum anno 1912 suadente Iacobo Loeb inceptus et temporibus nostris a typographeo Universitatis Harvardianae divulgatus, cuius inter codices inveniuntur libri permulti aevi antiquioris, Latine aut Graece scripti. Opera grata studentibus linguis Latinae Graecaeque sunt, quod sinistris in paginis codicis cuiusque Latine aut Graece liber omnis redditur, dextris autem Anglice. Ita tirones exercere possunt quo modo verba ex lingua in alteram verti oportet. Terga librorum Latinorum rubea sunt; viridia Graecorum. Anno 2014 versio digitalis, subscriptoribus disponibilis, aperta est.

Editio Senecae maioris Latino-anglica

Nexus interni

Nexus externi

recensere