Lingua Graeca (apud antiquos ἑλληνικὴ γλῶττα hellenice glotta sive ἑλληνικὴ γλῶσσα, Neograece ελληνική γλώσσα hellenice glossa) est lingua Indoeuropaea, quae proprius huius familiae ramus est. Lingua Graeca antiqua, quae adhuc in scholis docetur, et Lingua Graeca hodierna, qua Graeci hodie utuntur, sunt gradus eiusdem linguae.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Proto-Graeca (ca. 2000 a.C.n.)
Mycenaea (1600–1100 a.C.n.)
Graeca antiqua (800–300 a.C.n.)
Koine (300 a.C.n.–600 p.C.n.)
Graeca Media (600–1500)
Elegia Mimnermi poetae Graeci.

Lingua Graeca iam 3400 annis longius scribi consuetum est. Cultui humano civilique Europae Graeci antiqui lapidem primarium posuerunt. Litterae, philosophia, scientia lingua Graeca natae sunt. Praecipua litterarum opera, inter quae Ilias et Odyssea, tragoediae Aeschyli, Sophoclis, et Euripidis, scripta Platonis Aristotelisque, et Novum Testamentum, Graece scripta sunt. Imperio Byzantino florente, litterae Graecae iam colebantur. Scriptores praeterea Graeci aetatis praesentis quoque, ut Constantinus Cabaphes, Nicolaus Cazantzaces, Odysseus Elytes, historiam litterarum linguaeque Graecarum pergunt.

Linguae hodiernae permulta vocabula e lingua Graeca receperunt, inter quae technologia, philosophia, musica, et nova inventa suis consuetudinibus adaptaverunt, velut phraseologia (Theodisce Phraseologie, Francice phraséologie, Italice fraseologia). Amplitudo vocabularii Graeci, e variis dialectis stylisque locupletata per multa saecula, locutionem Anglicam comprobat The Greeks had a word for it ("rei nomen dederunt iam Graeci").

Circa 13 084 490 hominum linguam Graecam habent patrium sermonem, quorum circa 10 700 000 incolarum Graeciae sunt.[1]

Cognatio linguarum recensere

Lingua Graeca ad familiam Indoeuropaeam pertinet. Num fuerit cognatio cum Lingua Macedonica antiqua, pro certo decerni non potest, quod reliquiae huius linguae sunt minimae. Sunt qui linguam Macedonicam dialectum Graecam fuisse censeant.

Linguae proximae fortasse sunt Lingua Armenica et Lingua Albanica; ambo coniecturae viis quantitativis fulciuntur.[2] Lingua Sanscrita et Lingua Avestana quoque proximae sunt linguae Graecae. Omnes hae linguae habent augmentum verborum temporum praeteritorum; in omnibus consonantes laryngeales in initio verbi (ante consonantem) vocales fiunt; omnes participium medio-passivum elemento -meno- faciunt.[3]

Lingua Neograeca pars est linguarum Balcanicarum, quae, licet origine non sint propinquae, ob varias similitudines Sprachbund habentur. ("Sprachbund" est verbum Theodiscum quod 'coniunctio linguarum' significat.) E Medio Aevo, Graeca, Albanica, Bulgarica, Serbica, Croatica, Bosnica, Romanica linguae hodiernae inter se adfecerunt ut sonus, syntaxis, morphologia similiores fiant.[4]

Historia recensere

Lingua Proto-Graeca recensere

 
Regio ubi, secundum Vladimirum I. Georgiev, proto-Graeca usi sunt.

Lingua Proto-Graeca (ca. a 2000 a.C.n.) est varietas linguae Graecae, quam scripta non attestantur, sed origo omnium varietatum posteriorum esse putatur. Multi studiosi linguam Graecam a familia linguarum Indoeuropaearum millennio tertio separatam esse coniciunt. Antecessores gentium Graecarum millennio secundo ineunte Graeciam invaserunt, forsitan aliae gentes aliis temporibus. Ex tunc in Graecia usus linguae Graecae ad hunc diem non intermissus est. Ibi Proto-Graeci in incolas culturae altae inciderunt quos Pelasgos vocaverunt. Quorum lingua, verisimiliter non Indoeuropaea, ignota est, sed tamquam substratum in lingua Graeca attestari potest, ad quod multa verba (e.g., θάλασσα 'mare' et νῆσος 'insula') et nomina locorum (e.g., Κόρινθος 'Corinthus' et Παρνασσός 'Parnassus') attribuuntur. Praeterea alia lingua Indoeuropaea ignota, quae forsitan Illyricae exstinctae propinqua erat, aliquid momenti ad linguam Graecam habuit.

Lingua Graeca Mycenaea recensere

Lingua Graeca Mycenaea (ca. 1600 a.C.n.1100 a.C.n.)

Lingua Graeca antiqua recensere

 
Schola Atheniensis, a Raphaele picta: Renascentia litterarum scientiam linguae et culturae Graecarum in Europam occidentalem rettulit.
 
Lingua non omnis mortua: sepulcrum Iacobi Morrison, cantoris gregis The Doors, Lutetiae, inscriptionem Graecam antiquam habet: κατὰ τὸν δαίμονα ἑαυτοῦ 'secundum spiritum suum'.

Lingua Graeca antiqua sive classica (ca. 800 a.C.n.300 a.C.n.) cum dialectis: Aeolica, Arcado-Cypria, Ionico-Attica, Dorica atque lingua Homerica. Hoc tempore lingua primum litteris Graecis, a Phoeniciis deductis, scriptum est. Prima scripta quae exstant sunt inscriptio Dipyli et inscriptio in cotula quae se pateram Nestoris appellat.

Lingua Graeca antiqua communis recensere

 
Folium ex Papyro 46, Epistulam II ad Corinthios 11:33-12:9 continens.
 
Exordium Iliadis.

Lingua Graeca antiqua communis (Graece διάλεκτος κοινή) (ca. 300 a.C.n.300 p.C.n.)

Lingua Graeca media recensere

Lingua Graeca Media sive mediaevalis sive byzantina (ca. 3001453)

Lingua Neograeca recensere

Lingua Neograeca sive Lingua Graeca moderna (Νέα Ελληνικά sive Νεοελληνική) cum dialectis septentrionibus et meridionalibus (ab anno 1453)

Diglossia recensere

Iam antiquitate linguae Graecae erat diglossia, scilicet uno tempore usus varietatis cottidianae (imprimis in loquendo) et alterius, quae linguam Graecam classicam imitabatur quaeque in scribendo adhibebatur. Haec diglosssia Novo Aevo renata est: hinc erat lingua Graeca Demotica sive vulgaris, illinc Catharevusa, lingua Graeca "pura" et emendata, saeculo undevicesimo ineunte ab Adamantio Corae creata, quae lingua publica Graeciae fuit a libertate vindicata usque ad annum 1976. Anno 1976, binos annos post libertatem rei publicae restitutam, pro Catharevusa lingua Neograeca communis (Νεοελληνική κοινή), quae est sermo demotica (Δημοτική) cum quibusdam proprietatibus e Catharevusa oriundis, in linguam publicam electa et diglossia finita est.

Mutationes sonorum recensere

Separatio a lingua proto-Indoeuropaea recensere

Mutationes sonorum quae linguam Graecam e proto-Indoeuropaea fecerunt hae sunt:[5]

  • consonantes bh, dh, gh, gwh fiunt ph (φ), th (θ), kh (χ), kwh (qui sonus post tempus Mycenaeae p aut t factus est)
  • s sonus fit h, nisi in fine verbi; inter vocales h tunc amittitur
  • accentus in ultimas tres syllabas verborum coercetur
  • consonantes n, r, s tantum in fine verbi permittuntur, alii autem amittuntur

Lingua Graeca communis recensere

Lingua Graeca "communis" dicta aetate Hellenistica crevit, cum plures mutationes sonorum factae sunt. Vocales ει, ι, η nunc eundem sonum habent, i; ε et αι e sonum faciunt; οι et υ sonum y (vel ü) faciunt. Consonantes quae olim aspirationem habuerunt nunc fricativae sunt: φ sonum f facit, θ sonum th anglice, χ sonum ch Theodisce. Consonantes β, δ, γ fricativae sonorae fiunt (in IPA v, ð, ɣ). Hi soni iam hodie in lingua moderna manent.[6]

Grammatica recensere

Ordo verborum in enuntiatione liber est in lingua antiqua.

Nomina tria genera habent et nominativo, genetivo, dativo, accusativo, vocativo declinantur.

Verba temporalia, sicut in lingua Latina, personam, numerum, tempus, modum, genus habent. Tempora sunt praesens, imperfectum, futurum, perfectum; praetereaque plusquamperfectum et futurum perfectum. Aoristus aspectus grammaticus est, qui etiam temporis vice fungitur. Modi finiti sunt indicativus, imperativus, coniunctivus, optativus; modi non finiti sunt infinitivus et participium, quorum verba Graeca antiqua decem habent. Genera verbi sunt activum et passivum, sicut in lingua Latina, et tertium genus medium, quo actionem verbi ad subiectum referri indicatur. Personae tres: prima (ego), secunda (tu), tertia (hic). Numeri sunt singularis et pluralis. In lingua Homerica et postea in aliquot locutionibus etiam dualis adhibetur ad duo subiecta indicanda.

Numerus dualis et modus optativus cum tempore exstincti sunt.

Lingua Neograeca pauciores casus habet, casu dativo mortuo, pauciora tempora, quod verba auxiliaria saepius adhibentur.

Abecedarium Graecum recensere

 
Poculum Nestoris dictum, saeculo octavo Pithecussis factum, in quo est abecedarii inscriptio inter veterrimas.
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Graecum et Abecedarium.

Abecedarium Graecum e Phoenicio octavo fere saeculo ortum est. Pluribus abecedariis, quae inter se plus minusve distulerunt, urbes Graecae usae sunt. Saeculo quarto a.C.n. ineunte, abecedarium classicum dictum Athenis acceptum est, deinde aliis urbibus.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Secundum Ethnologue.
  2. Hans J. Holm (2008), "The Distribution of Data in Word Lists and its Impact on the Subgrouping of Languages," Proceedings of the 31st Annual Conference of the Gesellschaft für Klassifikation e.V. at Albert-Ludwigs-Universität Freiburg, March 7-9, 2007. In Data Analysis, Machine Learning and Applications, ed C. Preisach, H. Burkhardt, L. Schmidt-Thieme, et R. Decker (Berolini: Springer),629-636.
  3. Fortson 2010:203, 462.
  4. Fortson 2010:448; Horrocks 1997:227-229.
  5. Horrocks 1997:9-10.
  6. Fortson 2010:263.

Bibliographia recensere

  • Adrados, Francisco R. 2002. Geschichte der griechischen Sprache: Von den Anfängen bis heute. Conv. Hansbert Bertsch). Tubingae: A. Francke Verlag. ISBN 3825223175.
  • Bakker, Egbert. 2010. A Companion to the Ancient Greek Language. Malden: Wiley-Blackwell. ISBN 978-1-4051-5326-3.
  • Bartoněk, Antonin. 2003. Handbuch des mykenischen Griechisch. Heidelberg: Winter. ISBN 3-8253-1435-9.
  • Brixhe, Claude, ed. 1993. La Koiné grecque antique. Nancy: ADRA.
  • Cassio, Albio C. 2008. Storia delle lingue litterarie greche. Florentiae: Monnier università. ISBN 978-88-00-20461-3.
  • Eideneier, Hans. 1999. Von Rhapsodie zu Rap. Tubingae. ISBN 3-8233-5202-4.
  • Fortson, Benjamin W., IV. 2010. Indo-European Language and Culture. Editio altera. Malden: Wiley-Blackwell. ISBN 978-1-4051-8895-1.
  • García Domingo, E. 1979. Latinismos en la Koiné (en los documentos epigráficos desde el 212 a.J.C. hasta el 14 d.J.C.). Burgos: Universidad de Valladolid. ISBN 84-7009-073-9.
  • Horrocks, Geoffrey. 1997. Greek: A History of the Language and Its Speakers. Novi Eboraci: Addison Wesley Publishing Company. ISBN 0-582-30709-0.
  • Mitsákis, Kariophiles. 1973. Εισαγωγή στην νέα ελληνική λογοτεχνία. Thessaloniki.
  • Palmer, Leonard Robert. 1980, 1996. The Greek language. Atlantic Highlands: Humanities Press. ISBN 0-391-01203-7.
  • Rodríguez Adrados, Francisco. 2002. Geschichte der griechischen Sprache: Von den Anfängen bis heute. Convertit Hansbert Bertsch. Tubingae/Basiliae. ISBN 3-8252-2317-5.
  • de Romilly, Jacqueline. 2008. Petites leçons sur le grec ancien. Lutetiae: Stock. ISBN 978-2-234-06181-1.
  • Sihler, Andrew L. 1998. New Comparative Grammar of Greek and Latin. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-537336-3.
  • Spyropoulos, Vassilios, David Holton, Peter Mackridge, et Irene Philippaki-Warburton. 2012. Greek: A Comprehensive Grammar. Ed. 2a. Londinii, Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-0-415-59801-9.
  • Thomson, George D. 1960. The Greek Language. Cantabrigiae: W. Heffer. OCLC 3269270.
  • Handbuch der Altertumswissenschaft, 2.

Nexus externi recensere

 
Incubatrix Vicimediorum
  Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Graecam spectant.