Lingua Graeca Demotica (Neograece: δημοτική [γλώσσα]) est naturalis Koinae continuatio, sermo hodierni populi Graeci cottidianus. Verbum ab anno 1818 attestatum est.[1] Demotica erat (et est) lingua quasi innata Graecorum et temporibus diglossiae contra linguam publicam stabat, quae Catharevusa ("purificata") nominabatur quaeque erat exemplis antiquorum ficta. Demoticae defensores Demoticistae (δημοτικιστές) vocabantur, motus eorum Demoticismus (δημοτικισμός).

Unam legis e paginis de
disserentibus

Proto-Graeca (ca. 2000 a.C.n.)
Mycenaea (1600–1100 a.C.n.)
Graeca antiqua (800–300 a.C.n.)
Koine (300 a.C.n.–600 p.C.n.)
Graeca Media (600–1500)

Demotica et Catharevusa

recensere

Etsi lingua Demotica (sive dialecti eius) iam saeculo decimo septimo in litteris adhibebatur (ut puta in Erotocrito a Bitsentzos Cornaros scripto) et poetae posteri hac linguae varietate magis magisque in operibus suis utebantur (vide Schola Ionica et Dionysius Solomus), tamen Demotica saeculo vicesimo demum contra Catharevusam praevaluit. Etiam tum, cum iam paene omnes scriptores Demotica utebantur, approbatio publica usque ad annum 1976 negata est. Denique anno 1976 "linguarum quaestio" finita est, cum Lingua Neograeca communis (Νεοελληνική κοινή) unica lingua publica declarata est a Georgio I. Ralles.

Demotica et Neograeca

recensere

Demotica saepe Neograecae aequatur, sed verba non sunt synonyma. Cum enim Demotica esset simplex populi sermo, hodierna Lingua Neograeca Communis (Νεοελληνική Κοινή) magis synthesis Demoticae cum Catharevusa est, Demotica maxime praevalente. Licet sermo cottidianus originali demoticae sit valde propinquus, lingua Neograeca in litteris genere ratione sublimitate differentibus plus minusve elementa docta (verba, formas grammaticales, phaenomena phonetica), quae demoticae erant aliena, recipit.

Nexus interni

Nexus externus

recensere
  1. Babiniotis, Georgios: Lexicon tes neas hellenikes glossas, Athenis, 2. Ed. 2002, p. 474.