Graeco-Calabra est altera versio dialecti linguae Neograecae quae adhibetur in sex vicis Calabriae, qua altera homines utuntur in novem communibus Sallentinis[1]. Utraeque saepe in gregem unum ponuntur, nomine lingua Catoitalica (i. e. lingua sub-italica) sive Graeco-Italica, at historia, grammatica, et lexicis differunt.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Proto-Graeca (ca. 2000 a.C.n.)
Mycenaea (1600–1100 a.C.n.)
Graeca antiqua (800–300 a.C.n.)
Koine (300 a.C.n.–600 p.C.n.)
Graeca Media (600–1500)

Dialectus aut lingua? recensere

Mentio Graecae linguae Calabrensis in libro viridi Societatis Educativae, Scientificae, et Culturalis Consocietatis Nationum invenitur. Quae lingua est in periculo extinctionis simul ac graeca lingua Salentina cum Euromosaic proclamat eam inter minores linguas in periculo in Unione Europaea esse.

"Ethnologue" liber eius mentionem facit dicens eam esse dialectum linguae Neograecae. Quod in dubium venit quia multum distat a vena praecipua temporibus byzantinis advenienti, aut etiam antiquioribus temporibus, et quia inter se utraeque linguae raro intelliguntur.

Nam magis quam dialectus linguae neograecae putatur forma esse dialecti linguae Graecae medii aevii aut linguae Graecae Byzantinae. Nam continet etiam vocabula dialecti doricae, qua illi Graeci, qui primi colonias in Magnam Graeciam duxerunt, locuti sunt.

Haec tamen forma linguae Graecae non variavit graviter in dies et semper mansit lingua quotidiana, nec potuit imponi in aliis usibus imperii, ecclesiae, aut litterarum. Itaque, quamquam ingenium proprium ei est, habetur dialectus potius quam lingua.

Notae recensere

  1. Klaus Rother, Franz Tichy, Italien. Darmstadt, 2000. ISBN 3-354-13701-9

Nexus interni

De hac pagina

  Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.