Georgius I. Ralles
Georgius Ioannis f. Ralles vel litteris Graecis Γεώργιος Ιωάννου Ράλλης (natus die 26 Decembris 1918 Athenis, ibidem mortuus 15 Martii 2006) fuit vir publicus Graecus.
Familia
recensereMaiores Georgii Ralles viri publici erant: Demetrius Ralles (1844 - 1921) et Georgius Theotoces (1844 - 1916) avi saepe primi ministri Graeciae fuerunt. Pater Ioannes Ralles (1878 - 1946) hoc munere inter occupationem Italicam et Germanicam annis 1943/1944 fungebatur. Idcirco anno 1945 ad carcerem damnatus est. Ipse Georgius autem uxorem duxit atque duas filias habuit.
Iuventus et munus
recenserePost scholam finitam Ralles Athenis iurisprudentiae et rebus politicis studebat. Inter secundum bellum mundanum contra occupatores Germanicos et Italicos dimicavit. Et Bellum Civile Graecum participavit.
Cursus honorum
recensereRalles anno 1950 primo legatus ad parlamentum Graecum electus est et annis 1954 usque ad 1964 administer fuit. Anno 1967 seditione militum facta in carcerem compactus atque in insulam Casum relegatus est. Postea ei in exilium ire licuit. Anno 1974 in patriam reversus sodalis factionis Novae democratiae et administer rerum internarum in consilio ministrorum Constantini Caramanles factus, postea administer institutionis publicae et deinde rerum exterarum nominatus est. Et anno 1977 reformationem educationis et linguae per linguam Greacam Demoticam. Cum Caramanles anno 1980 se recessit, Ralles die 10 Maii eius successor praeses ministrorum factus est. Ralles patriam suam in Communitatem Europaeam duxit. Anno 1981 Nova democratia electionem perdidit et Ralles die 21 Octobris officium Andreae Papandreu (factionis Socialisticae) tradidit.
Nexus externi
recensere
Constantinus G. Caramanles 1974 • Georgius Ralles 1980 • Evangelus Aberoph 1981 • Constantinus Metsotaces 1984 • Miltiades Ebert 1993 • Constantinus A. Caramanles 1997 • Antonius Samaras 2009 • Cyriacus Metsotaces 2016 | |