Carolus Papulias (Graece: Κάρολος Παπούλιας, natus 4 Iunii 1929 Ioanninis; mortuus 26 Decembris 2021) vir publicus Graecus fuit.

Wikidata Carolus Papulias
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Papulias: imago
Carolus Papulias: imago
Carolus Papulias: subscriptio
Carolus Papulias: subscriptio
Nativitas: 4 Iunii 1929; Ioannina
Obitus: 26 Decembris 2021; Athenae
Patria: Graecia

Memoria

Sepultura: Ioannina Island

Iuventus et munus recensere

Inter secundum bellum mundanum cum comitibus contra exercitum Germanicum contendit, qui Graeciam expugnaverat. Postquam Graeci libertatem iterum adepti sunt, Papoulias Athenis et Mediolani iurisprudentiae studuit. Inter dictaturam militarem ab anno 1967 ad 1974 in Germaniam in exilium fugit. Hic Coloniae studere perrexit et doctor iurisprudentiae promotus est. Libertate restituta anno 1974 in patriam rediit.

Cursus honorum recensere

Cum aliis motum socialisticum Panhellenicum condidit. Ab anno 1977 legatus ad parlamentum Graeciae erat et ab anno 1985 ad 1989 atque ab 1993 ad 1996 minister rerum exterarum erat. Anno 2005 praeses Graeciae electus est atque anno 2009 iterum mandatum accepit.

Nexus externi recensere