Emmanuel Macron

politicus Franciae
Wikidata-logo.svg Emmanuel Macron
Res apud Vicidata repertae:
Emmanuel Macron: imago
Emmanuel Macron: subscriptio
Nativitas: 21 Decembris 1977; Samarobriva
Patria: Francia
Nomen nativum: Emmanuel Jean-Michel Frédéric Macron

Officium

Officium: President of the French Republic
Munus: Politicus
Patronus: Rothschild & Cie Banque

Consociatio

Factio: La République En Marche!, Factio Socialistica, Politicus nullius factionis
Religio: Catholicismus

Familia

Genitores: Jean-Michel Macron; Françoise Noguès
Coniunx: Brigitte Macron

Memoria

Laurae: Grand Cross of the Legion of Honour, Grand Cross of the National Order of Merit

Emmanuel Macron, nomine nativo pleno Emmanuel Jean-Michel Frédéric Macron (Samarobrivae natus die 21 Decembris 1977) est octavus Praeses Rei Publicae Franciae a die 14 Maii 2017. Fuit alumnus Instituti Scientiarum Politicarum Parisiensis et Scholae Nationalis Administrationis, postea argentarius Companiae societatis Rothschild. A die 26 Augusti 2014 fuit minister oeconomiae et industriae Francicus, successor Arnaldo Montebourg, sub primo ministro Manuele Valls. Ut magisterium autem praesidis peteret, demissionem suam die 30 Augusti 2016 protulit. Factionem novam En marche![fr] ("Iter faciamus!") eodem anno condidit, cuius secretarius generalis est Ricardus Ferrand. E comitiis primis die 23 Aprilis 2017 habitis primus processit et per altera comitia, in quibus 66 centesima suffragiorum accepit, die 7 Maii 2017 praeses Franciae electus est. Officium suum praesidis ab die 14 Maii 2017 inire fas est.

Index

BiographiaRecensere

Filius est Ioannis Michaelis Macron, medici et neurologiae magistri in Valetudinario Universitario Samarobrivensi[1], qui etiam in eiusdem urbis universitate docebat[2], atque Franciscae Noguès, medici et Securitatis socialis consiliariae[3].

Familia Macron a vico Authie in Samara sita venit, et Emmanuelis avunculi a Vico Aquensi (in Pyraenaeo Superiori) orti sunt, ubi ipse interdum commoratur[4][5]. Emmanuel Macron primordiam dimicationem ad sinistram ab avuncula sua, lycaei rectrice, cuius parentes satis pauperi erant, inspiratam esse videtur[6].

Die 20 Octobri 2007[7], in Le Touquet-Paris-Plage, ubi habitat[8], Emmanuel Macron Brigittam Trogneux, 24 annos maiorem natu duxit[9], litterarum magistram[10], quam primum anno 1993 invenit, dum ea theatrum in lycaeo gessit[11].

NotaeRecensere

  1. Georges Charrières, "Emmanuel Macron, un Amiénois à l'Élysée", Le Courrier picard, 16 Maii 2012. (Francogallice)
  2. Vincent Delorme, "Emmanuel Macron ministre: un Amiénois à Bercy", France Bleu Picardie, 27 Augusti 2014. (Francogallice)
  3. Anne Fulda, "Emmanuel Macron - Le cerveau droit de Hollande", Le Figaro Magazine, hebdomada 14 Decembri 2012, p.32-35. (Francogallice)
  4. "Emmanuel Macron candidat aux législatives de 2017 en Hautes-Pyrénées ?", apud www.ladepeche.fr, La Dépêche du Midi, 11 Iulii 2015.(Francogallice)
  5. Christian Vignes, "Macron, une histoire haut-pyrénéenne", apud www.ladepeche.fr, La Dépêche du Midi, 10 Septembri 2014. (Francogallice)
  6. "D'où vient Emmanuel Macron ?", apud Lesechos.fr,‎ 24 Aprilis 2017.(Francogallice)
  7. Marie Boscher, "Emmanuel Macron vous présente sa femme, Brigitte", Femme actuelle, 4 Iunii 2015. (Francogallice)
  8. Fabrice Leviel, "Emmanuel Macron, le nouveau ministre de l'Économie, réside au Touquet", La Voix du Nord, 28 Augusti 2014. (Francogallice)
  9. "VIDEO. Les images du mariage d'Emmanuel Macron et de Brigitte Trogneux diffusées", apud Leparisien.fr, 22 Novembri 2016. (Francogallice)
  10. Gaël Rivallain, "Ce banquier énarque amiénois qui remplace Montebourg", Le Courrier picard, 27 Augusti 2014. (Francogallice)
  11. Grégoire Biseau, "Avec Macron, l'Élysée décroche le poupon", Libération,‎ 17 Septembri 2012). (Francogallice)

BibliographiaRecensere

 
Bernardus Attali negotiator (ad sinistram), Ioannes Ivo Le Drian minister a munitione, Emmanuel Macron tunc minister ab oeconomia, Dionysius Ranque negotiator, apud Scholam Polytechnicam die 15 Decembris 2015 ad disputandum de universitate futura "Paris Saclay" congressi

Nexus externiRecensere

Ministri principales rectionis Francicae Manuelis Valls et Bernardi Cazeneuve 2014–2017 (praeside Francisco Hollande)
Ioannes Marcus Ayrault (2016–2017) • Audrey Azoulay (2016–2017) • Ioannes Michael Baylet (2016–2017) • Bernardus Cazeneuve • Emmanuela Cosse (2016–2017) • Myriam El Khomri (2015–2017) • Laurentius Fabius (2014–2016) • Matthias Fekl (2017) • Aurelia Filippetti (2014) • Annick Girardin (2016–2017) • Benedictus Hamon (2014) • Patricius Kanner (2014–2017) • Marylise Lebranchu (2014–2016) • Ioannes Ivo Le Drian • Stephanus Le Foll • Bruno Le Roux (2016–2017) • Emmanuel Macron (2014–2016) • Arnaldus Montebourg (2014) • Georgia Pau-Langevin • Flora Pellerin (2014–2016) • Sylvia Pinel • Franciscus Rebsamen (2014–2015) • Laurentia Rossignol (2016–2017) • Segolena Royal • Michael Sapin • Christiana Taubira (2014–2016) • Marisol Touraine • Ioannes Iacobus Urvoas (2016–2017) • Najat Vallaud-Belkacem • Manuel Valls (2014–2016)