Stephanus Le Foll (ad sinistram partem), Franciscus Hollande, Ioannes Ivo Le Drian et Vicipaediana Gaëlle Fily Brestiae anno 2012 picti

Stephanus, vulgo Stéphane Le Foll (natus Cenomani in urbe die 3 Februarii 1960), filius Britonum, alumnus Conservatorii Nationalis Artium et Munerum et universitatis Namnetensis atque mox praeceptor in eadem universitate, est politicus et socialista Francicus et ab anno 2012 minister agriculturae, primis ministris Ioanne Marco Ayrault et Manuele Valls. Legatus est ad Parlamentum Europaeum annis 2004–2012.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Le Foll spectant.
Ministri principales rectionis Francicae Manuelis Valls et Bernardi Cazeneuve 2014–2017 (praeside Francisco Hollande)