Wikidata-logo.svg Arnaldus Montebourg
Res apud Vicidata repertae:
Arnaldus Montebourg: imago
Nativitas: 30 Octobris 1962; Clamiciacus
Patria: Francia

Officium

Officium: member of the French National Assembly, member of the general council, member of the French National Assembly, member of the French National Assembly
Munus: politicus, Causidicus, conductor

Consociatio

Arnaldus Montebourg (natus die 30 Octobris 1962) est iuris consultus et politicus Francicus, ab anno 2012 minister renovationis industrialis, primo ministro Ioanne Marco Ayrault, et a die 31 Martii 2014 usque ad 25 Augusti eiusdem anni minister oeconomiae, primo ministro Manuele Valls.

Patre publicano, matre Leïla Ould Cadi erudita Algeriana, Arnaldus Montebourg Clamiciaci natus est. Divione in urbe et Fiscinis educatus, discipulus fuit Lycei Stephani Liégeard iuxta Bresconem. Alumnus est universitatum Divionensis et Parisiensis I necnon instituti scientiarum politicarum huius urbis.

BibliographiaRecensere

 
Arnaldus Montebourg anno 2013 pictus

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Arnaldum Montebourg spectant.
Ministri principales rectionis Francicae Manuelis Valls et Bernardi Cazeneuve 2014–2017 (praeside Francisco Hollande)