Britannia Minor
Britannia Minor (Francogallice Bretagne; Britonice Breizh; Gallonice Bertaèyn), aliquando Armorica vel Aremorica appellata, est maritima regio Franciae, inter pagos Celticos numerata. Incolae Brittones nuncupantur. Veteres linguae eius regionis sunt Francica, Britonica, Gallonica. Cum saeculo quinto maxima multitudo Britannorum in litoris Armoricani partem ex insula Britannia immigravisset, regio historiam suam habere coepit. Fuit regnum quod civitatem sui iuris habebat; deinceps fuit ducatus qui regis Francorum feudum factum est. Qui ducatus anno 1532 ad regis Franciae domanium (dominium) adiunctus est. Ex saeculo vicesimo medio Britannia Minor in formam quinque praefecturarum redacta a Francogallia administratur.
Civitas: Francia
Locus: 48°0′0″N 3°0′0″W
Forma
Vita
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Situs maritimus
recensereRegio, inter maria in cornu Franciae sita, occidentissima ac latissima e Franciae paeninsulis est. Trans Cantabricum Mare e meridiei litore ad Hispaniam spectat, et Britanniam Maiorem e septentrione trans Manicam sive Britannicum Mare. In orientem a Mari Britannico usque ad Cantabricum Mare terrestres fines habet cum praefecturis Manicae, Cenomannicae et Ligeris, Meduanae, et Vendeae. In longitudinem ab occidente ad orientem patebant ducenti et octoginta quinque chilometrorum et centum et quadraginta octo a sinu Montis Sancti Michaelis usque ad Ligeri aestuarium ducunt per isthmum suum latiorem. E mediterranea Britannia ad attingendam mare haud multum magis quam octoginta quinque chilometrorum peragrantur.
De nomine
recensereEx Britannia insula una prima migratio Galliam versus acta est ultimis decennis tertii saeculi ob instructione tractui Aremoricani. Altera acta est in primis decennis quinti saeculi. Tertia excidio maxima fuit, medio saeculo quinto, sub frequentes gentium barbarorum migrationes quae Imperium Romanum penetrabant, ob Iuti et Anglis Saxonibusque Britanniae insulae invasionem. Britanni Britanniam deserentes appellaverunt ad Aremoricanas litoris partes.[1]
Aremorica inter Gallos Romanosque locum circumscriptum inter flumina Sequanam Ligerumque saltem quadraverat, et ex litore ad terras mediterraneas haud nimis procul a mare. Eo modo Britannia tota sita est in Aremorica e contrario multo ultra Britanniam litus aremoricanus excedit. Insuper etsi in hoc loco maritimo multae erant gentes, ante Britanorum adventum, nihilominus e nulla earum derivatur appellatio illa.
Res non idem accidit apud Brittones. Enimvero, postquam Britanni, ex insula Britannia orti, occidentiorem Aremoricae paeninsulam appetivissent et Venetorum, Osismorum, Curiosolitum regiones occupavissent ibique resedissent, deinde ex appellatione istius gentis fuit praelata Britannia. Attamen inter nomina Latina, quae usurpantur ad appellandam maiorem paeninsulam Francogallicam, praeter Armoricam sive Aremoricam, Britannia (vel Brittania) designatur, cum autem aliquot epithetis, sicut cismarina, nova, armorica, citeriora, et praecipue minor.
Interim, quatenus nomina Neustria et deinde Normannia pro altera parte Aremoricae usurpati sunt, Aremorica appellatio adstricta fuerit ad maiorem paeninsulam, eius modo hoc de territoriis erga ambo nomina plus minusve congruenti sunt ut alterutro utatur. Ad eum modo iam diu fieri ut in conclusionis summa de "Historia Britanniae Minoris"[2] scriptus sit "Gallia provincia, quae olim Armorica nunc autem Britannia Minor, incolis Bretagne dicitur."[3] Verumtamen, mera synonyma non videntur, revera ultra hanc synonymiam de transitione ad subiectas notiones novas agitur, quoniam per Britanniam plerumque refertur ad comitatum aut regnum aut ducatum Britanniae. Sic alter regione tantum alter etiam civitate congruet.
Etymologia
recensereBritannia vel Britannia, nomen quod sonat 'Britannorum terra', in libris De Bello Gallico,[4] De vita et moribus Iulii Agricolae,[5] De excidio Britonum[6] invenitur. Saeculo primo a.C.n., hoc verbum a Romanis usurpabatur pro provincia Romana quae pandebatur a meridie usque ad valla et Aelium et Antonini. Hanc ob causam insula tota Albion[7] potius nuncupatur, cum de insula Romani temporis agitur. Orthographia solum una cum littera t iam reperitur hoc tempore.[8] Verbum Latinum ipsum ex verbo Graeco deductum est a Pythea, viatore Massiliensi, ad insulas boreales coniunctim appellandas, quae hic circa annum 320 a.C.n. visit, probabiliter inter quas Islandia:[9] verbis Πρεττανικῆ (Prettanike) vel Βρεττανίαι (Brettaniai) usus est. Saeculo primo, Diodorus Siculus formam Πρεττανία (Prettania) induxit, Strabonisque Βρεττανία (Brettania) invenitur. Apud Marcianum Heracleensem, in Periplo maris exteri legitur αἱ Πρεττανικαὶ νῆσοι 'insulas prettanicas'.
Incolae harum insularum (Prittanike) noti erant nominibus Πρεττανοί 'Pritteni' et 'Prettani';[10] hoc verbum e nomine Celtico probabiliter ortum est, forsitan quo Galli utebantur ad insulae incolas appellandos.[11]
Nomen tertium, Letauia, simul atque alia usque ad saeculum duodecimum adhibitum est. Ex origine Celtica fortasse oritur, quae 'latum et planum', 'pandere', 'extendere' valet; vide e.g. vocabulum Cambricum Llydaw, 'Britanniam continentalem'.[12]
Pagus Celticus
recensereFoedus Celticum Britanniam inter sex pagos Celticos enumerat. Novem autem enumerantur per Festivitates intercelticas, quibus enim participant Asturiae, Gallaecia, Cantabria, quae quoque lingua, gentis origine, historia sunt Celtica.
Linguae
recensereHistoricae linguae regionales sunt Francogallica, Britonica, Gallonica. Cum autem lingua Francogallica magis magisque ab incolis dicatur, simul numerus loquentium linguarum Britonicae Gallonicaeque per saeculum vicesimum valde minutus est.
Ab saeculo quinto, Brittonum dominatio linguaeque Britonicae divulgatio coepit successitque, cum ad nonum per maioram paeninsulam Aremoricanam contigit expansionem orientalem maximam sed non istius totius. Sic dominatio Brittonum amplexata est plures incolas quam eorum linguae expansio locutoribus, deinde in Britannia ab saeculo nono dialectis et Britonicis et Romanicis loquebantur. Verumtamen per saeculum quintum decimum, Cancellaria Pontificale Britannia gallicana atque Britannia britonizans evidenter constabantur.[13] Ita, postrema descripta ab 1980 e successione alterarum, una linea e Occidente Plouha atque meridie Pimpolium, in Litoribus ad Mare, per Castrum Audreni, Castrum Corle, Locus Monachorum, usque ad paeninsulam Ruyensis, in Mariculo, duo tractus dispertit[14][15].
- Altera est Britannia Inferior (Francogallice Basse-Bretagne ; Britonice Breizh Izel Gallonice Bâsse Bertègn), pars occidentior, ubi maior locutorum numerus linguae Britonicae (Francogallice breton ; Britonice brezhoneg nuncupatur) numeratur; haec e Brythonice orta est, linguis Cambricae atque Cornubicae cognata;
- Altera est Britannia superior (Francogallice Haute-Bretagne ; Britonice Breizh Uhel Gallonice Haote Bertègn), pars orientior, ubi, sicut illa Pictavino-Santonica Pago Ratiatensis (Francogallice Pays de Retz ; Britonice Bro Raez ; Gallonice Paiz de Rè), nonnulli dialecto Romanico regionali loquentes numerantur, praecipue in numero maiore Gallonica.
Finibus illis historice distinctae erant regiones et alterutrae alienae.[16] Sed lingua Francogallica, quae communis est omnibus Britanniae incolis, iam impedimenta non existant ad comprehensionem inter Britonizantes et linguae Gallonicae locutores.
Lingua Francogallica iam diu dicitur non solum in oppidis Britanniae[17] sed etiam civium flore usurpatur. Brittonum ultroneitas ad sermonem istum adsumendum manifesta fuit[18] in Britannia Inferiore, Superiore partim adiuta fuit etiam cognationis gratia cum Gallonica, et a saeculo nono per vices saeculorum ab incolis induita est regionis semper magis occidentis. Huic mutationi linguae Francicae cooptatio ducati institutionibus successit; enimvero iam saecula paene octo sunt, cum Ducatus esset, quod lingua Francica Latinam praeterire coepit de actoris et administrativo usu, dum linguae Britonicae perrarus usus apparuebat. Insuper, dux postremus britonizans fuit Alanus IV (1060–1119) qui se ducatu abdixit anno 1112.[19][20] Posthaec nemo ex ultimus ducibus linguam Britonicam utebantur e contrario in lingua Francica nitebantur.[13] Ita, Carolus Blesensis (1341–1364) interpretis opera utebatur cum Britanniae inferioris subiectos adloquendum esse.[13] Eo modo, sine detrimento erga linguam Britonicam, sensim fuit lingua Latina quae pro Francica in tabulariis publicis derelicta est, oppido ante ducatis coniunctionem cum dominio regali.
Britannia Britonizans non solum iamdudum Francicae consuetudinem linguae habebat, sed etiam Britonicae hoc tractu a 1960 talitercunque minor usus fieri quod marginis linguistica convenientiam notionis in ancipitem adducit.[21] Et vero, Francice sermone assuefacti, vernacula lingua paulatim omissa, Francice loqui sicut lingua vernacula factum esse. Sic fines illi in tenues aura abierunt, sed talem confinium profecto a Brittonibus percepti manerent,[17] Attamen in praesente illud confinium minus transitio inter tractus Romanicum et Britonizantem est quam regionem ubi toponymia, memoriae culturaeque diversae sunt.[16]
De britonizantibus ab ultimis saeculi vicesimi decennis
recensereAnno 2007, plus minus 206 000 britonizantes in Britanniae regione recensi sunt;[22] longe post linguam Francogallicam, Britonica regionalis lingua secunda manet,[23] dum dialectus Gallonicus septies minus locutores habet. Ab octavo saeculi vicesimi decennio, paene omnes locutores linguae Britonicae Francogallice quoque loqui poterant. Etsi, post linguas Cambricam Hibernicamque, illa est tertia lingua Celtica maxime fata, numerus britonizantium, quibus lingua Britonica patria est, tamen minuit. Hanc ob rem ab Unesco lingua "in periculo severiter versari" aestimatur.[24] Reapse anno 1999 lingua Britonica fatur intellegiturque a circa 13 000 hominum,[25], quod est aestimatio humilior, aut 350 000 hominum, quae est altior, sed praecipue apud provectiores, cum enim 64% locutorum annos magis quam sexaginta nati sint.
Per ultimum saeculi undevicesimi decennium, lingua Britonica manifestior facta est, praecipue ob viarium signa, televisivas emissiones, Officii linguae Britonicae (Francogallice: Office de la langue Bretonne) actiones ad eam promovendam aptas. Sunt etiam ludi, Dihun Breizh, Div Yezh noti, quo disciplinae bilingue educentur, necnon Diwan Britonice tantum.
Regio atque Provincia
recensereBritannia Minor Franciae est simul regio simul Provincia.
Britannia pars terrae est regio saltem ob naturam, historiam, gentem; ut talis vulgo regio historica est nota. Eiusdem nominis territorium est provincia sive regio administrativa ob divisionem administrativam atque civitatis institutionem Respublicae Francicae quod magistratuum auctoritatem circumscribit.
Provincia est quae in circumscriptione sua quattuor praefecturae colligit. Haec tota intra regionem historicam includitur quo terrae cutem quattuor quinto occupat, reliquum Praefectura Ligere Atlantico impletur. Enivero haec divisio hodierna cum illa intestina Provinciae Britanniae in Franciae Regno similitudinem praebet. Quippe sicut nova Provincia Britannia Minor cum pristina Locumtenentia Generali[26] Britanniae ita Ligeri Atlantici Praefectura cum Locumtenentia Generali Namnetis Comitatis[27] congruetur, sed dissimilitudo hodie est quod Namnetis regio inter praefecturae Pagorum Ligeris numeratur.
De Provincia sive Regione administrativa
recensereBritannia Minor est etiam una e viginti septem provinciis Franciae hodiernis, aut communiter regio appellata, quae pro actionibus administrativis et centrali deconcentrata et decentralizata sunt divisiones territoriales gradi altioris, quae prafecturas glomerant. Haec quattuor habet praefecturas: Finis Terrae, Illa et Vicinonia, Litora ad Mare, Mariculumque.
Territorium administrationis decentralizatae
recensereUt regio, Britannia Minor Consilium regionale electum habet quod praesidem creat, qui potestatem actionis quamdam pollet.[28] Attamen deliberationes eorum inspectioni praefecti regionis posteriori submittuntur. Leges sanciendi ius non competit in eam, sed ea pollet quod ad praescriptionem pertinet.[29] Annuorum civitatis assignatione sed etiam pecuniarium coactione sua reditus recolligit.[30] Eo modo agit praecipue pro institutione (lyciorum gestionem), institutione superiore quaesituque, praeceptione artium tirocinioque, evolutione oeconomica, ordinatione territorii substructurarumque.[31] Insuper regionis cives ad referendum facultatem convocandi habet.
Territorium administrationis deconcentratae
recensereBritannia Minor est etiam circumscriptio civitatis administrativa centralis deconcentrata quam gubernationis centralis sive Rei Publicae repraesentans, praefectus regionis, moderatur. Praefecturae regionis istae caput sita est Condati Redonum. E contrario praesidis regionis, qui auctoritatem tutoriam nec possidet erga praefecturas neque communia, praefectus regionis erga praefectos departimenti sive praefecturae eam habet.[32].
Curriculum regionis post 1790
recensereRei publicae constituendae modi ad Regnum relativi ante anno 1790 complexiones tam implicatas atque confusionem quamdam praebebant ut verbi provincia usus propter facilitatem consuetudinarius factus sit. Usque ad annum 1789 Regnum tantum divisionibus variis divisum erat quantum speciei regiminum ac auctoritatum valebant: diocesibus ratione ecclesiastica, bailliagiis et senescalciis et parlamentis ratione iudiciaria, gubernationibus ratione militari et politia, generalitatibus ratione adminitrativa et vectigali [33]. Provincis istis supressis et praefecturis territorio francico diviso, superstites erat singularitas qua Francia factum regionalis cum nationale colligatum est, id quod alebat ab initio saeculi vicessimi vindicationes pro creatione organa administrativa atque politica ad decentrationem[34] sive decentralizationem[35] potestatis auctivum atque agnitionem identitates regionales apta.[36]
Trames deconcentrationem versus
recensereDecreto die 30 Iunii 1941 regiminis Vippiacense praefecturas regionis quasdam instituit. Tunc Britannia Minor divisa est inter praefecturas regionis duas. Quattuor praefecturae, illae Finis Terrae, Illae et Vicinoniae, Litorum Septentrionis, nunc Litorum ad Mare nota, Mariculique, in regione Condatis Redonum coniunctae sunt, cum eadem urbe ut caput praefecturae regionis. Praefectura, tunc Ligeris Inferioris, nunc Ligeris Atlantici inclusa est in regione Andecavis eadem urbe ut caput praefecturae regionis [37]. Non multo post istud decretum partitio administrativa altera in provinciis (Francogallice ad litteram "provinces" usus est) a Consilio Nationali regiminis Vippiacense statuta est[38] mense Augusto 1941, qua provincia Britannia Minor quinque praefecturas continebat, sed parum effectiva earum exsistentia fuit.[39] Etsi anno 1945 divisiones istae praefectique regionis aboliti erunt, paene iisdem regiminis Vippiacense circumscriptionibus resumptiis pro curatoribus regionis rei publicae quos ducis de Gaulle edictum die 10 Ianuarii 1944 instituerat, idem suppressi sunt a lege die 26 Martii 1946[40]
Die 30 Iunii 1955, Petri Pflimlin decretum[41] molitionem decernet programmatis pro actione regionalis ad provehendam expansionem oeconomicam socialiamque regionalem aptam. Ministerii edictum[42], programmatis pro actione regionalis circumscriptiones viginti quattuor fore decrevit.
Anno 1960, decretum 60-516 die 2 Iunii 1960[43] subdivisiones administrativas omnes admovit ad circumscriptiones pro actione regionalis, atque decretum 64-251 die 14 Martii 1964[44] istis regionis praefecti praefecit, regione praepositus coordinationi actionum civitatis. Decreto 64-252 die 14 Martii 1964[45] condita est commissio pro evolutione oeconomica regionale (CODER), conventum ad sententiam praefecto dicendam aptum.
Trames decentralizationem versus
recensereLex Consilium regionale instituens die 5 Iulii 1972 promulgata est. Quamvis circumscriptionem pro actione regionale potestates perpaulum induta erat, iam tunc tranformata est ad institutionem publicam regionalis. Nihilo tamen ista posthac regionem appellata erit; verbum consecratum erit a lege pro decentralizatione anno 1982 quae collectivitatem territorialem eam pure fecerit. Lege ista die 2 Martii 1982 pro decentralizatione[46] instituta est electio consiliarii regionales suffragio recto, intra praefecturae, mandato sexennis ad renovationem apto, attributa est etiam ad regionem potestates stricte fixas.[47]
Mense Decembri 2015 Ioannes Ivo Le Drian, sodalis Factionis Socialisticae, candidatus ad praesidium in comitiis primariis huius provinciae, primus accessit, comitiisque alteris vicit.
Notae
recensere- ↑ Joseph Loth, L'émigration bretonne en Armorique (Rennes: 1883); reimpr. Slatkine Reprints, Paris-Genève, 1980, ISBN 2-05-100102-2. (Francogallice)
- ↑ Guy Alexis Lobineau, Histoire de Bretagne, Parisiis, 1707, chez la veuve François Muguet, T.II. (Francogallice)
- ↑ Acta eruditorum, Lipsiae, 1710, apud Iohanne Grossii haeredes, p.18. [1] (Latine)
- ↑ Gaii Iulii Caesaris Commentarii de Bello Gallico, Liber quarto, apud Vicifontem (Latine)
- ↑ Cornelii Taciti De vita et moribus Iulii Agricolae [2] (Latine)
- ↑ De excidio Britonum (Latine, Anglice)
- ↑ Plinius, Naturalis historia, liber 4, caput 102 [3] (Latine)
- ↑ E.g. ab saeculo primo a.C.n. inscriptio nummo "DE BRITANNIS"; vide Britannia on British Coins. (Anglice)
- ↑ Richard Francis Burton, Ultima Thule; or, a summer in Iceland, Londinii et Edimburgi, 1875, William P. Nimmo, Vol.I. cap.V p.30. [4] (Anglice)
- ↑ Christopher Snyder, The Britons (Blackwell Publishing, 2003), ISBN 0-631-22260-X). (Anglice)
- ↑ Donnchadh Ó Corrain, Prehistoric and Early Christian Ireland in The Oxford History of Ireland, ed. Roberto Fitzroy Foster (Oxoniae: Oxford University Press, 2001, ISBN 0-19-280202-X). (Anglice)
- ↑ Léon Fleuriot, Les Origines de la Bretagne (Payot, 1980), pp. 53-54. (Francogallice)
- ↑ 13.0 13.1 13.2 Christiane Prigent, Pouvoir ducal, religion et production artistique en Basse-Bretagne de 1350 à 1575, pp.61-63. (Francogallice)
- ↑ Gwendal Chevalier, Breton et Gallo, complémentarité ou concurrence ? [5], Les Cahiers de Sociolinguistique [6], n°12, 2008, Université de Lyon. (Francogallice)
- ↑ Étude Euromosaic de la Commission européenne (Francogallice)
- ↑ 16.0 16.1 Hervé Abalain, Histoire de la langue bretonne, p.32. (Francogallice)
- ↑ 17.0 17.1 Fañch Broudic, À la recherche de la frontière: la limite linguistique entre Haute et Basse-Bretagne aux XIXe et XXe siècles (Brest, Ar Skol vrezoneg – Emgleo Breiz, 1995), p. 85. (Francogallice)
- ↑ Fañch Broudic, La pratique du breton de l’ancien régime à nos jours, p. 442-443. (Francogallice)
- ↑ Jackez Gaucher, La Bretagne de A à Z. (Francogallice)
- ↑ Marcel Le Moal, De la Cornouaille à Jérusalem, l’épopée d’Alain IV Fergent duc de Bretagne. (Francogallice)
- ↑ Hervé Abalain, Le français et les langues historiques de la France (Éditions Jean-paul Gisserot, 2007), pp. 274-276. (Francogallice)
- ↑ Office de la langue Bretonne, Les chiffres clés. [7][nexus deficit] (Francogallice)
- ↑ Ex INSEE: [8] (Francogallice)
- ↑ UNESCO Atlas linguarum in periculo mundi, 2009.
- ↑ Fañch Broudic, Qui parle le breton aujourd’hui ? (Brud Nevez, 1999), p.30. (Francogallice)
- ↑ Pierre-Clément Timbal et André Castaldo, Histoire des Institutions Publiques et des Faits Sociaux, 8e éd. 1990, p. 552 et 464-466, ISBN 2-247-01046-6. (Francogallice)
- ↑ Charles Le Maout, Annales armoricaines et histoire physique, civile et ecclésiastique du Département des Côtes du Nord [9]. (Francogallice)
- ↑ Article L. 4231-1 du code général des collectivités territoriales. [10] (Francogallice)
- ↑ Articulum 72° Charta Magna Quintae Rei Publicae [11] (Francogallice)
- ↑ Robert Marconis, France : recompositions territoriales, Documentation photographique n° 8051, 2006, p. 9. (Francogallice)
- ↑ Leone Battista Alberti, De re aedificatoria, Florentiae, 1485, p.24. [12]
- ↑ Décret n°2010-146 du 16 février 2010 modifiant le décret n°2004-374 du 29 avril 2004 relatif aux pouvoirs des préfets, à l'organisation et à l'action des services de l'État dans les régions et départements. [13] (Francogallice)
- ↑ Armand Brette,Les limites et les divisions territoriales de la France en 1789, 1907, Paris, Cornély et Cie, [14] (Francogallice)
- ↑ José Juan Del Col, Diccionario auxiliar Español Latino, Bahía Blanca, 2007, Instituto superior "Juan XXIII", p.314. [15] ex (Hispanice)
- ↑ Lexicon recentioris Latinitatis ex (Italice)
- ↑ Jean-Louis Autin, Catherine Ribot, Droit administratif général, Litec, 2004, p 59. (Francogallice)
- ↑ Décrets n°2727 et 2736 du 30 juin 1941 [16] (Francogallice)
- ↑ Jean Bancal, Les circonscriptions administratives de la France, Recueil Sirey, 1945. (Francogallice)
- ↑ Michèle Cointet, Le Conseil national de Vichy, 1940-1944, Aux amateurs de livres, 1989, ISBN 2-87841-000-9, pp. 183-216.
- ↑ Pierre Bodineau, La Régionalisation, collection Que sais-je ?, Presses Universitaires de France, 1995, isbn 2 13 047101 3, pp. 26-27. n°46-515 du 26 mars 1946 (Francogallice)
- ↑ Décret n°55-873 du 30 juin 1955 [17] (Francogallice)
- ↑ Journal officiel du 6 décembre 1956, p. 11649, [18][nexus deficit].
- ↑ Décret n°60-516 du 2 juin 1960 [19][nexus deficit]. (Francogallice)
- ↑ Décret n°64-251 du 14 avril 1964 [20][nexus deficit]. (Francogallice)
- ↑ Décret n°64-252 du 14 avril 1964 [21][nexus deficit]. (Francogallice).
- ↑ Loi 82-213 du 2 mars 1982 [22] (Francogallice).
- ↑ Jean-Marie Miossec, Géohistoire de la régionalisation en France (Lutetiae: Presses universitaires de France, 2009, ISBN 978-2-13-056665-6). (Francogallice).
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Britanniam Minorem spectant. |