De excidio Britonum
De excidio Britonum (aliter De excidio Britanniae, De excidio et conquestu Britanniae liber querulus) est oratio in qua Gildas, monachus Britannus saeculi VI "sapiens" appellatus, res gestas a regibus Britanniae, coaevis suis, vituperat.
Quidam hoc opus historiam esse credunt, minime recte. Nemo in saeculo VI veram historiam scripsit nisi de Romanis discedentibus, nisi de adventu Anglorum Saxonumque, nisi de fuga Britannorum in Armoricam. De ea re oratio Gildae utilissima est historicis. Nomina perpauca regum ducumque citat; annos rerum gestarum fere nullos enumerat. Dicit autem se natum esse ipso anno proelii ad montem Badonicum, sed ducem Britannorum in hoc proelio non nominat.[1]
In hoc libro Gildas amoenitatem insulae Britanniae sic describit:
Brittannia insula ... duorum ostiis nobilium fluminum Tamesis ac Sabrinae ueluti brachiis, per quae olim transmarinae deliciae ratibus uehebantur, aliorumque minorum meliorata, bis denis bisque quaternis ciuitatibus ac nonnullis castellis, murorum turrium serratarum portarum domorum, quarum culmina minaci proceritate porrecta in edito forti compage pangebantur, molitionibus non improbabiliter instructis decorata; campis late pansis collibusque amoeno situ locatis, praepollenti culturae aptis, montibus alternandis animalium pastibus maxime conuenientibus, quorum diuersorum colorum flores humanis gressibus pulsati non indecentem ceu picturam eisdem imprimebant, electa ueluti sponsa monilibus diuersis ornata, fontibus lucidis crebris undis niueas ueluti glareas pellentibus, pernitidisque riuis leni murmure serpentibus ipsorumque in ripis accubantibus suauis soporis pignus praetendentibus, et lacubus frigidum aquae torrentem uiuae exundantibus irrigua.– Gildas, De excidio Britonum 3
Notae
recensereBibliographia
recensere- Editiones et versiones
- 1691 : Historiae Britannicae scriptores XV. [Ed. Thomas Gale.] Oxoniae e Theatro Sheldoniano, 1691. (Latine)
- 1899-1901 : Hugh Williams, ed., Gildas: De Excidio Britanniae, Fragmenta, Liber de Paenitentia, "Lorica Gildae", etc. -- Two Lives of Gildas. (Cymmrodorion Record Series, 3). Londinii: David Nutt, 1899-1901. (Latine, Anglice) Textus apud archive.org
- 1978 : Michael Winterbottom, ed., Gildas: The Ruin of Britain and other works. Cicestriae: Phillimore, 1978. (Latine, Anglice)
- Historica et critica
- Antonia Gransden, Historical Writing in England c. 550 - c. 1307 (Londinii: Routledge, 1974) pp. 1-5 (Paginae selectae apud Google Books)
- E. A. Thompson, "Gildas and the history of Britain" in Britannia vol. 10 (1979) pp. 203–226 JSTOR; "Corrigenda" vol. 11 p. 344 JSTOR
Nexus interni
Nexus externi
recensere- De excidio Britonum liber Anglice ab J. A. Giles anno 1841 versus
- De excidio Britonum capitula 1-37 Latine et Anglice cum commentario