Aperire sectionem principem

Gens Anglorum inter populos Britanniae numerosissima est, sicut Anglia regni Britanniarum maxima. Nomen illius gentis datum est et linguae Anglicae nunc latissime usitatae.

Origo nominisRecensere

Anglii noti sunt tempore antiquissimo a Tacito in libello De origine et situ Germanorum.[1] Habitabant Germaniam septentrionalem iuxta mare Balticum (nisi, ut docet Claudius Ptolemaeus, ripas fluminis Albis).[2]

NotaeRecensere

  1. Tacitus, Germania 40.1.
  2. Ptolemaeus, Geographia 2.11.8.