Albis
Albis[1] est flumen magnum in re publica Bohemica Germaniaque, quod in Oceanum Fresonicum fluit. Alia nomina sunt Alba, Albea, Albia, Albius, Alpia, Alvea, Heilba, Helbia et Herlba.[1]
GeographiaRecensere
Fontes Albis sunt in montibus Gigantium in Cechia, qui ad Sudetes pertinent. Urbs maxima ab Albe percursa est Hamburgum; Dresda in Saxonia et Magdeburgum in Saxonia-Anhaltio sunt urbes aliae ad Albem sitae. Multavia ex Gabreta et Bohemica silvis delabens, in Albem apud Melnicam fluit. Apud Cuxhaven Albis mari Germanico influit.
Flumen primum a Pomponio Mela notum est.
Flumina influentiaRecensere
Res oeconomicaeRecensere
Pars fluminis inter Hamburgum et Cuxhaven etiam aditus ad portum civitatis Hamburgi est.
Nexus interni
NotaeRecensere
- ↑ 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
BibliographiaRecensere
- Philip Oltermann, "How a German river marks cultural divide between east and west" in The Guardian (2 Septembris 2017)
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Albis spectant. |