Vide etiam paginam discretivam: Saxonia (discretiva).


Saxonia est civitas foederata libera sita in parte orientali Rei publicae foederatae Germaniae. Propinquae sunt Tschechia et Polonia, quae nunc sunt consodales Unionis Europaeae.

Wikidata Saxonia
Res apud Vicidata repertae:
Saxonia: insigne
Saxonia: insigne
Saxonia: vexillum
Saxonia: vexillum
terra foederalis Germaniae
Civitas: Germania
Locus: 51°1′37″N 13°21′32″E
Nomen officiale: Freistaat Sachsen
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Germania
Territoria finitima: Brandenburgum, Bavaria, Thuringia, Saxonia et Anhaltium, Ústí nad Labem Region, Liberec Region, Karlovy Vary Region, Lower Silesian Voivodeship, Vaivodatus Lubucensis

Forma

Area: 18 415.66 chiliometrum quadratum
Caput: Dresda
Subdivisiones: Chemnicium, Dresda, Lipsia, Bautzen District, Erzgebirgskreis, Görlitz, Landkreis Leipzig, Meissen District, Mittelsachsen, Nordsachsen, Sächsische Schweiz-Osterzgebirge, Vogtlandkreis, Zwickau, Chemnitz Government Region

Gestio

Res publica parlamentaria
Praefectus: Michael Kretschmer
Consilium: Landtag of Saxony

Vita

Incolae: 4 089 467
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Tabula aut despectus

Saxonia: situs
Saxonia: situs

Res Politicae

recensere

Saxonia recta est per factionem Christianam Democraticam gubernatam a Michael Kretschmer, praeside ministrorum civitatis Saxonicae.

Historia

recensere

Regnum Saxoniae anno 1806 conditum est. Ab anno 1918 res publica fuit. Anno 1952 Communistae Germaniae orientalis civitates sustulerunt et Saxoniam in pagos tres diviserunt. Libertas harum regionum perfecta erat anno 1989, anno 1990 Saxonia restituta est. Multi incolae Saxoniae eo tempore se transtulerunt in alias partes Germaniae ad laborem ac pecuniam petendos, quos in patria sua Saxonia invenire non possunt. Hae novae patriae sunt Bavaria, Berolinum, Rhenum Septentrionale-Westphalia vel Badenia-Virtembergia.

Geographia

recensere

Oppida maxima sunt caput civitatis Dresda, Lipsia, Chemnicium (in Re publica Democratica Germanica nomen erat Karl-Marx-Stadt) et Cygnea. In Saxonia vivunt quadraginta centena milia hominum. Albis fluvius perfluit Saxoniam. Erzgebirgskreis est in provincia silvosissimus circulus silvositate 46,7 %.[1] Mons altissimus Saxoniae est Fichtelberg prope Bohemiam.

Urbes et oppida

recensere

Oeconomia

recensere

In Saxonia sunt multae sedes industriales. Cygnea et Chemnicium oppida imprimis oeconomica erant, sed hodie non iam sunt.

Nexus interni

Terrae rei publicae Vimarianae
  1. Aktuelle Waldfläche und Waldverteilung, accessum die 27 Septembris 2019