Megapolis-Pomerania Citerior

Wikidata-logo.svg Megapolis-Pomerania Citerior
Res apud Vicidata repertae:
Megapolis-Pomerania Citerior: insigne
Megapolis-Pomerania Citerior: vexillum
terra foederalis Germaniae
Civitas: Germania
Locus: 53°37′0″N 12°42′0″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Germania
Territoria finitima: Brandenburgum, Saxonia Inferior, Slesvicum et Holsatia

Forma

Area: 23 174.0 chiliometrum quadratum
Caput: Suerinum
Subdivisiones: Nordwestmecklenburg District, Ludwigslust-Parchim District, Suerinum, Rostock District, Mecklenburgische Seenplatte District, Rostochium, Vorpommern-Rügen District, Vorpommern-Greifswald District

Gestio

Praefectus: Manuela Schwesig
Consilium: Landtag of Mecklenburg-Vorpommern

Vita

Incolae: 1 609 675
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Commemoratio

Praeceptum: Q1284789

Tabula aut despectus

Megapolis-Pomerania Citerior: situs

Megapolis-Pomerania Citerior [1] est res publica foederalis Germaniae.

HistoriaRecensere

Ante terram conditamRecensere

Ab anno 1815, Megapolis ex partibus duabus constabat: Magnus Ducatus Megalopolis-Suerinum et Magnus Ducatus Megalopolis-Strelicia. Post casum Imperii Germanici hae terrae res publicae factae sunt. 1 Ianuarii 1934 duae civitates a Nazistis in unam civitatem Megapolin coniunctae sunt. Pomerania autem ab anno 1815 provincia Borussiae fuit.

Annis 1945–1952Recensere

Res publica huius nominis primo anno 1946 condita est, postquam Germania secundo bello mundano victa et inter victores divisa est. Partes septentriones Pomeraniae et Megapolis, quae in parte a Unionis Sovieticae fuerunt, in unam terram coniunctae sunt, cum partes orientales Pomeraniae nunc ad Poloniam pertineant. Adiuncta est pars provinciae Borussiae Hannoverae nomine "Neuhaus", quae cis Albim flumen sita est. Primus praeses ministrorum Gulielmus Höcker (Factio Socialistica Unita Germaniae (SED) factus est. Ab anno 1947 terra "Megapolis" tantum nominabatur. Anno 1949 terra pars Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) facta est, quae ad Germaniam orientalem pertinebat et cito dictatura communista fiebat. Iulio 1951 Curtius Bürger (SED) praeses ministrorum successit, sed mox mortuus est. Tum Bernhardus Quandt (SED) successor electus est. Die 23 Iulii 1952 omnes terrae RDG dissolutae et in pagos divisae sunt.

Ab anno 1990Recensere

 
Palatium Suerinum.
 
Megapolis-Pomerania Citerior.

Anno 1989 cives Rei publicae Democraticae Germanicae libertatem et patriam coniunctam a consilio communista administratorum acerrime flagitaverunt. Itaque 3 Octobris 1990 Germania coniuncta et terrae foederales in Germania Orientali restitutae sunt. Itaque et Megapolis-Pomerania Citerior iterum condita est. Longas post controversias Suerinum, non Rostochium caput terrae fiebat. Die 27 Octobris 1990 Alfredus Gomolka (CDU) primus praeses ministrorum electus est. In coalitione cum FDP terram rexit. Propter controversias cum sua factione anno 1992 de magistru recedere coactus est. Die 19 Martii 1992 Bernhardus Seite (CDU) ei successit. 30 Iunii 1993 civitas Neuhaus, quae iam ante Bellum ad eam terram pertinuerat, Saxoniae Inferiori cessa est. Anno 1994, cum FDP suffragium perdidisset neque iam legatos in senatus terram? mittere potuisset, coalitionem cum SPD iniit. Anno 1998 Haraldus Ringstorff (Socialis Democratica Factio Germaniae) electionibus vicit et auxilio Factionis Sinistrae novus praeses ministrorum electus est. Post electiones anni 2006 Ringstorff novam coalitionem cum CDU iniit. 6 Octobris 2008 propter aetatem provectam recessit. Successor eius Ervinus Sellering (SPD) factus est. Qui electione diei 4 Septembris 2011 iterum maximum partem suffragiorum accepit. Factio Socialis Democratica tum et cum Sinistra et cum CDU de foedere regendi egit[2]. Die 4 Septembris 2016 senatus terrae VII electus est et praesertim successus Alternativae pro Germania, quae plures electores habet quam CDU, in diurnis observatus est[3]. Mense Maio 2017 praeses ministrorum Ervinus Sellering enuntiavit se valetudinis causa se a magistru recessurum[4]. Die 4 Iulii successor eius Manuela Schwesig (SPD) electa est, quae adhuc Administra Foederalis Feminarum et Iuventutis erat/[5]

AdministratioRecensere

Megapolis-Pomerania Citerior ab anno 2011 in circulos sex et duas urbes circulo exemptas divisa est. Hi sunt:

Nomen Insigne Caput Regio Area Numerus incolarum Densitudo incolarum Signa autocinetorum Situs
Ludwigslust-Parchim   Parchim Megalopolis 4.750km² 216.759 46 LWL, PCH  
Circulus Lacuum Megalopolis   Brandenburgum Novum Megalopolis 5.468km² 270.685 50 DM, MST, MÜR, NB  
Megalopolis Septentrionalis et Occidens   Wismaria Megalopolis 2.117km² 159.294 75 NWM, HWI  
Rostochium (urbs)   Rostochium Megalopolis 181,4 km² 204.260 1.126 HRO  
Circulus Rostochiensis   Gustrovium Megalopolis 3.421km² 214.889 63 LRO, DBR, GÜ  
Suerinum (urbs)   Suerinum Megalopolis 130,5km² 93.500 730 SN  
Circulus Pomerania Citerior-Gryphiswalda   Gryphiswalda Pomerania Citerior 3.927km² 244.207 62 VG, HGW, OVP, UER  
Circulus Pomerania Citerior-Rugia   Stralsunda Pomerania Citerior 3.181km² 229.340 72 VR, HST, RÜG, NVP)  

Urbes in Megapoli et Pomerania citerioriRecensere

Vide etiam Indicem Communium Megapolis-Pomeraniae Citerioris

Nexus interni

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Megapolin-Pomeraniam Citeriorem spectant.