Gulielmus Höcker
Gulielmus (Theod.: Wilhelm) Höcker (natus 29 Iunii 1886 vico Holzendorf (Megapolis), mortuus 15 Novembris 1955 oppido Güstrow) vir publicus Theodiscus et sodalis primo SPD, deinde SED fuit.
Obitus: 15 Novembris 1955; Gustrovium
Patria: Res publica Democratica Germanica
Memoria
Iuventus et munus
recenserePater eius faber erat. Ipse post scholam finitam ab anno 1901 tirocinium mercatoris fecit, deinde venditor laboravit. Annis 1905 - 1908 Rostochii militavit. Deinde ad annum 1911 in potu Hamburgi laboravit, deinde iterum in oppido Güstrow. Annis 1914 - 1918 miles Bello Orbis Terrarum I interfuit.
Cursus honorum
recensereHöcker anno 1919/1920 magistratus victus circuli Güstrow erat et deinde ad annum 1933 consiliarius huius circuli (Landrat). Annis 1920 - 1933 etiam legatus ad sentum terrae Megalopolis-Suerini erat. Postquam Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Höcker tabernam Tabaci rexit et anno 1940 minister publicus in exercitu areonautico factus est. Post coniurationem 20 Iulii 1944 aliquando in carcere retentus est. Bello Orbis Terrarum II finito administratio Sovietica eum vicemagistrum civium Güstrow fecit et mense Iunii administrator Megalopolis civitatis. Ab anno 1946 praeses ministrorum hic erat. Cum SPD et KPD consociatae sint, Höcker sodalis SED novae factionis factus est. Anno 1949/50 legatus ad Cameram Popularm novae RDG erat. Anno 1951 valetudine gravi coactus ab officiis se recessit. Postea secretarius in Crucis Rubrae operam dedit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Höcker spectant. (hic nexus fractus videtur) |
Megapolis annis 1934 - 1952
Ioannes Egon Engell (NSDAP) | Fridericus Scharf (NSDAP) | Gulielmus Höcker (SPD -> SED) | Curtius Bürger (SED) | Bernhardus Quandt (SED)
Megapolis et Pomerania Citerior ab anno 1990:
Alfredus Gomolka (CDU) | Bernhardus Seite (CDU) | Haraldus Ringstorff (SPD) | Ervinus Sellering (SPD) | Manuela Schwesig (SPD)