Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Curtius Bürger
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Augusti 1894; Carolsruha
Obitus: 28 Iulii 1951; Suerinum
Patria: Res publica Democratica Germanica

Officium

Officium: member of the Volkskammer
Munus: politicus

Curtius (Germanice Kurt) Bürger (natus die 27 Augusti 1894 Carolsruhae, mortuus die 28 Iulii 1951 Suerini) rerum politicarum peritus Germanicus factionis SED erat.

Vita privataRecensere

Annis ab 1908 ad 1911 tirocinium fabris fecit et deinde hoc munere operam dedit. Anno 1914 miles ad primum bellum mundanum conscriptus est. Ad annum 1917 militavit, cum graviter sauciaretur.

Vir politicusRecensere

Anno 1916 ad factionem SPD accessit, anno 1919 cum aliis factionem Communisticam in Bavaria condidit. Anno 1919 ut seditiosus damnatus est et ad annum 1923 in carcere inclusus est. Et sequentibus annis saepe incarceratus est. Cum Nazistae anno 1933 rerum potiti sunt, Bürger in Unionem Sovieticam emigravit. Annis ab 1936 ad 1938 Bello civili Hispanici interfuit. Postquam Moscoviam revertus est, hic magister linguarum et inter secundum bellum mundanum ab anno 1941 captivorum Germanicorum operam dedit. Anno 1945 in Germaniam rediit. Ibi cum aliis SPD et KPD factiones ad novam factionem SED coniungere nitebatur et anno 1949 legatus ad Cameram Popularem Germaniae orientalis electus est. Fuit praeterea inter rectores huius factionis et a die 19 Iulii 1951 praeses ministrorum Megapolis-Pomeraniae Citerioris successor Gulielmi Höcker nominatus est, sed iam die 28 Iulii eiusdem anni mortuus est.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Curtium Bürger spectant.

Megapolis annis 1934 - 1952

Ioannes Egon Engell (NSDAP) | Fridericus Scharf (NSDAP) | Gulielmus Höcker (SPD -> SED) | Curtius Bürger (SED) | Bernhardus Quandt (SED)


Megapolis et Pomerania Citerior ab anno 1990:

Alfredus Gomolka (CDU) | Bernhardus Seite (CDU) | Haraldus Ringstorff (SPD) | Ervinus Sellering (SPD) | Manuela Schwesig (SPD)