Manuela Schwesig (nata die 23 Maii 1974 Francoforti ad Oderam) rerum politicarum perita Germanica factionis SPD est.

Wikidata Manuela Schwesig
Res apud Vicidata repertae:
Manuela Schwesig: imago
Manuela Schwesig: imago
Nativitas: 23 Maii 1974; Francofortum ad Oderam
Patria: Germania
Nomen nativum: Manuela Frenzel
Manuela Schwesig anno 2012

Iuventus et munus

recensere

Schwesig anno 1992 in oppido Seelow testimonium maturitatis accepit. Deinde in oppido Königs Wusterhausen administrationi studebat atque anno 1995 diploma accepit. Deinde ad annum 2008 pro administratione aerarii publici Brandenburgi et Suerini operam dedit, postremo in administerio aerarii publici terrae Megapolis et Pomeraniae Citerioris.

Schwesig marito nupsit atque filium habet.

Cursus honorum

recensere

Schwesig ab anno 2003 sodalis factionis Socialis Democraticae est. Annis 2008 - 2011 administra rerum socialium et sanitatis Megapolis et Pomeraniae Citerioris erat, nunc administra laboris est. Die 14 Decembris 2013 notum factum est, quod Schwesig in collegio ministrorum Merkel Administra Foederalis Familiarum, Feminarum et Iuventutis futura est[1]. Die 17 Decembris nominata est. Die 2 Iunii 2017 se ab hoc magistru recessit, ut Ervino Sellering succederet, qui morbo coactus magistratum praesidis ministrorum Megapolis-Pomeraniae Citerioris deposuit. Nova ministra Familiarum Catharina Barley nominata est, adhuc secretaria generalis factionis SPD[2]. Die 4 Iulii 2017 novum magistratum iniit[3]. Postquam Andrea Nahles suffragiis Europaeanis et sodalibus suis victa se a magistratibus recessit, Schwesig die 3 Iunii 2019 pro tempore cum Maria-Ludovica Dreyer et Thorsten Schäfer-Gümbel praesidium factionis suscepit[4].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Manuelam Schwesig spectant.
Consilium Ministrorum Germanicum Merkel III (18 Decembris 2013 - 14 Martii 2018)

Angela Merkel (CDU) |Franciscus Gualterius Steinmeier (SPD, ad diem 27 Ianuarii 2017) |Thomas de Maizière (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Brigitta Zypries (SPD, a die 27 Ianuarii 2017) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, ad diem 17 Februarii 2014) |Christianus Schmidt (CSU, a die 17 Februarii 2014) |Andrea Nahles (SPD) |Manuela Schwesig (SPD, ad diem 2 Iunii 2017) |Catharina Barley (SPD, a die 2 Iunii 2017) |Hermannus Gröhe (CDU) |Alexander Dobrindt (CSU) |Barbara Hendricks (SPD) |Ioanna Wanka (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Petrus Altmaier (CDU)

 
Megalopolis

Megapolis annis 1934 - 1952

Ioannes Egon Engell (NSDAP) | Fridericus Scharf (NSDAP) | Gulielmus Höcker (SPD -> SED) | Curtius Bürger (SED) | Bernhardus Quandt (SED)


 
Insigne Megapolis et Pomeraniae Citerioris

Megapolis et Pomerania Citerior ab anno 1990:

Alfredus Gomolka (CDU) | Bernhardus Seite (CDU) | Haraldus Ringstorff (SPD) | Ervinus Sellering (SPD) | Manuela Schwesig (SPD)