Sigmarius (vulgo: Sigmar) Gabriel (natus 12 Septembris 1959 Goslariae) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Wikidata Sigmarius Gabriel
Res apud Vicidata repertae:
Sigmarius Gabriel: imago
Sigmarius Gabriel: imago
Sigmarius Gabriel: subscriptio
Sigmarius Gabriel: subscriptio
Nativitas: 12 Septembris 1959; Goslaria
Patria: Germania
Nomen nativum: Sigmar Hartmut Gabriel
Sigmarius Gabriel

Post scholam finitam Gabriel Gottingae linguae Theodiscae, rebus politicis, sociologiae studebat atque annis 1989 - 1990 magister institutionis laborabat.

Cursus honorum

recensere

Ab anno 1977 Gabriel sodalis SPD est, annis 1990 - 2005 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris erat et annis 1998/1999 atque praeterea 2003 - 2005 praeses legatorum suae factionis. 15 Decembris 1999 successor Gerhardi Glogowski praeses ministrorum Saxoniae Inferioris electus est. Sed electionem popularem anno 2003 perdidit et Christianus Wulff (CDU) successor eius factus est. Electione foederali anni 2005 legatus Dietae Foederalis electus est et etiam annis 2009 atque 2013 iterum creatus est. Ab 22 Novembris 2005 Administer Foederalis Oecologiae erat. Post electionem 27 Septembris 2009 perditam administer dimissus est, sed a sua factione Gabriel 13 Novembris praeses novus factionis SPD creatus est. Anno 2013 iterum legatus ad Dietam Foederalem electus die 17 Decembris eiusdem anni Administer Foederalis Oeconomiae et vicecancellarius in consilio ministrorum Angelae Merkel nominatus est[1]. Die 24 Ianuarii 2017 Gabriel nuntiavit se candidatum cancellarii foederalis factionis Socialis Democraticae non futurum neque praesidem SPD. Se ministrum rerum exterarum successorem Francisci Gualterii Steinmeier futurum esse[2]. Die 27 Ianuarii eiusdem anni ministerium suscepit[3]. Die 19 Martii eiusdem anni Martinus Schulz eius successor praeses factionis SPD electus est[4]. Anno 2017 iterum legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est.

Nexus externi

recensere

Gualterius Wallmann (CDU) 1986 | Nicolaus Töpfer (CDU) 1987 | Angela Merkel (CDU) 1994  | Georgius Trittin (Virides) 1998 | Sigmarius Gabriel (SPD) 2005 | Norbertus Röttgen (CDU) 2009 | Petrus Altmaier (CDU) 2012 | Barbara Hendricks (SPD) 2013 | Svenja Schulze (SPD) 2018

Cancellarii Vicarii Germaniae

Temporibus Monarchiae (1878 - 1918)

Otto Comes ad Stolberg-Wernigerode | Carolus Henricus de von Boetticher | Arthurus Comes de Posadowsky-Wehner | Theobaldus de Bethmann Hollweg | Clemens de Delbrück | Carolus Helfferich | Fridericus de Payer

Tempore Rei Publicae Vimarianae (1919 - 1933)

Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer (DDP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Bauer (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Anscharius Hergt (DNVP) | Hermannus Dietrich (Factio Theodisca Rei Publicae)

Sub Dictatura Nazista (1933 - 1945)

Franciscus de Papen (nullius factionis)

 

Inter Rem Publicam Foederalem Germaniae (ab anno 1949)

Franciscus Blücher (FDP) |Ludovicus Erhard (CDU) |Ericus Mende (FDP) |Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) |Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Egon Franke (SPD) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Georgius Möllemann(FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Iosephus Fischer (Virides) |Franciscus Müntefering (SPD) |Francus Gualterus Steinmeier (SPD) |Guido Westerwelle (FDP) |Philippus Rösler (FDP) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Henricus Maas (SPD)

Consilium Ministrorum Merkel I (22 Novembris 2005 - 27 Octobris 2009)

Angela Merkel (CDU) | Francus Gualterus Steinmeier (SPD) | Franciscus Müntefering (SPD, ad 21 Novembris 2007) Olaus Scholz (SPD, ab 21 Novembris 2007) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Brigitta Zypries (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Michael Glos (CSU, ad 10 Februarii 2009) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ab 10 Februarii 2009) | Horatius Seehofer (CSU, ad 27 Octobris 2008) | Ilse Aigner (CSU, ab 31 Octobris 2008) | Franciscus Josephus Jung (CDU) | Ursula de Leyen (CDU) | Ulla Schmidt (SPD) | Volfgangus Tiefensee (SPD) | Sigmarius Gabriel (SPD) | Annetta Schavan (CDU) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD) Thomas de Maizière (CDU)

Consilium Ministrorum Germanicum Merkel III (18 Decembris 2013 - 14 Martii 2018)

Angela Merkel (CDU) |Franciscus Gualterius Steinmeier (SPD, ad diem 27 Ianuarii 2017) |Thomas de Maizière (CDU) |Henricus Maas (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Brigitta Zypries (SPD, a die 27 Ianuarii 2017) |Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, ad diem 17 Februarii 2014) |Christianus Schmidt (CSU, a die 17 Februarii 2014) |Andrea Nahles (SPD) |Manuela Schwesig (SPD, ad diem 2 Iunii 2017) |Catharina Barley (SPD, a die 2 Iunii 2017) |Hermannus Gröhe (CDU) |Alexander Dobrindt (CSU) |Barbara Hendricks (SPD) |Ioanna Wanka (CDU) |Gerhardus Müller (CSU) |Petrus Altmaier (CDU)