Sascia Esken
Sascia (Theodisce Saskia) Esken (nata die 28 Augusti 1961 Stutgardiae nomine Saskia Hofer) rerum politicarum perita Germanica factionis Socialis Democraticae est.
Res apud Vicidata repertae:
Iuventus et munus
recensereEsken in Renningen crevit et Vuilae gymnasium frequentavit atque ibi testimonium maturitatis accepit. Deinde studium rerum germanisticarum et politicarum coepit neque finivit. Deinde programmatrix operam dedit. Anno 1993 Rolando Esken nupsit atque tres liberos habet.
Vita publica
recensereEsken ab anno 1990 sodalis factionis SPD est. Esken anno 2013 primo legata ad Dietam Foederalem electa est et ad hunc diem manet. Die 6 Decembris 2019 una cum Norberto Walter Borjans nova praeses factionis SPD electa est[1].
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sascia Esken spectant (Sascia Esken, Saskia Esken). |