Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Thorsten Schäfer-Gümbel
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1 Octobris 1969; Oberstdorf
Patria: Germania
Nomen nativum: Thorsten Schäfer

Officium

Officium: member of the Hessian Parliament
Munus: politicus
Thorsten-Schäfer-Gümbel anno 2019

Thorsten Schäfer-Gümbel (natus nomine Schäfer die 1 Octobris 1969 in Oberstdorf/Bavaria) rerum politicaum peritus Germanicus factionis Socialis Democraticae est.

Iuventus et munusRecensere

Schäfer-Gümbel ab anno suo quinto Giessae in Hassia vixit. Postquam 1989 testimonium maturitatis accepit, Schäfer-Gümbel apud Universitatem Giessensem rebus politicis studebat et anno 1997 magister artium factus est. Annis 1998 - 2003 pro urbe Giessa operam dedit minister publicus.

Cursus honorumRecensere

Schäfer-Gümbel ab anno 1986 sodalis factionis Socialis Democraticae est et ab anno 2009 praeses SPD in Hassia. Anno 2003 primo legatus ad senatus terrae Hassiae electus est et ad hunc diem est. Ter candidatus praesidis ministrorum Hassiae factionis SPD erat, sed et anno 2018 electionem perdidit. Anno 2019 indicavit, se e rebus politicis recessurum esse[1]. Postquam Andrea Nahles suffragiis Europaeanis et sodalibus suis victa paeses SPD se recessit, Dreyer die 3 Iunii 2019 pro tempore cum Manuela Schwesig et Maria-Ludovica Dreyer praesidium factionis suscepit[2].

Vita privataRecensere

Schäfer anno 1998 uxorem Annettam Gümbel in matrimonium duxit et novum nomen Schäfer-Gümbel accepit. Tres liberos habent.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere