Wikidata Otto Wels
Res apud Vicidata repertae:
Otto Wels: imago
Otto Wels: subscriptio
Nativitas: 15 Septembris 1873; Berolinum
Obitus: 16 Septembris 1939; Lutetia
Patria: Imperium Germanicum

Officium

Officium: member of the Reichstag of the Weimar Republic, member of the Reichstag of the German Empire
Munus: politicus

Otto Wels (natus Berolini die 15 Septembris 1873; mortuus exsul Lutetiae die 16 Septembris 1939) fuit politicus Germanicus qui fuit inter alia Rei Publicae Vimarianae aetate factionis SPD legatus et dux.

Otto Wels

Iuventus et munusRecensere

Pater eius caupo erat. Ab anno 1891 Otto tirocinium tapetarii fecit et hoc munere vixit. Annis 1895 - 1897 militavit.

Cursus honorumRecensere

Wels, qui ab anno 1891 sodalis SPD fuit, anno 1912 legatus Dietae Imperii Germanici fuit. 19 Ianuarii 1919 et legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus et eodem anno una cum Hermanno Müller praeses SPD (ad annum 1933) creatus est. Deinde iterum legatus Dietae Imperii fuit et ad annum 1933, cum Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, mansit. 23 Martii 1933 ultimam orationem contra Nazistas in parlamento Theodisco habuit.

ExiliumRecensere

Anno 1933 WEls primo in Saraviam, deinde Pragam, postremo Lutetia fugit, ubi anno 1939 mortuus est.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ottonem Wels spectant.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)