Aperire sectionem principem

Consilium Formae Civitatis Constituendae (Germania 1919)

Consilium Formae Civitatis Constituendae 19 Ianuarii 1919 in Germania electum est, ut de nova constitutione deliberaret, cum monarchia 9 Novembris 1918 post Bellum perditum abolita esset.

SuffragiumRecensere

Consilium Legatorum Populi Friderico Ebert (SPD) duce 30 Novembris 1918 constituit, ut electio consilii 19 Ianuarii anni insequentis haberetur. Factio KPD, quae ordini consiliorum opificum et militum favebat, in electione non interfuit. Hic erat eventus electionis:

Factio Centesima Numerus legatorum
SPD 37,9% 165
Centrum 19,7% 91
DDP 18,7% 75
DNVP 10,3% 44
DVP 4,4% 19
Foedus Bavaricum Agricolarum (BBB) 0,9% 4
Factio Theodisca Hannoverana (DHP) 0,3% 1
Ceterae Factiones 0,4% 2

Primus ConsessusRecensere

Quod Berolini Communistae rerum novarum studebant, consilium primo 6 Februarii 1919 Vimariae convenit. Qua re nova constitutio postea nomine "Res Publica Vimariana" nota erat.

Lex de potestate imperii provisoriaRecensere

Die 10 Februarii lex de potestate provisoria imperii promulgata est, qua Fridericus Ebert, adhuc praeses consilii legatorum populi, nunc praeses rei publicae factus est. 13 Februarii Philippus Scheidemann (SPD) cancellarius novus electus est. Consilio ministrorum administri SPD, DVP atque DDP interfuerunt.

Pax Versaliis actaRecensere

Interim Versaliis victores belli condiciones pacis constituerunt, quas Germaniae duces acrius duxerunt. Itaque Philippus Scheidemann 12 Maii 1919 hoc foedus vehementissime repudiavit et, cum victores in condicionibus suis perseverarent, 20 Iunii a magistratu suo recessit. Novus cancellarius Gustavus Bauer (SPD) in consilio suadebat, ut foedus signaretur. Nam Franci minabantur bellum redintegratum iri, id quod certe interitui Germaniae esset. Itaque plurimi legatorum 9 Iulii 1919 legem de foedere pacis probaverunt.

Nova Constitutio GermaniaeRecensere

 
Constitutio nova Germaniae 1919

Eodem tempore consilium de nova constitutione deliberabat. His de rebus maxime disceptabatur:

  • Quod nomen res publica acciperet. Constitutum est ut nomine tradito "Imperium Germanicum" vocaretur.
  • An Imperium vel terrae singulae plus valerent. Constitutum est, ut terrae minus quam antea possent. Sic exempli gratia Societas Ferroviaria Unica et Exercitus Germanicus creabantur.
  • Quod vexillum Germania duceret. Constitutum est, ut vexillum nigrum et rubrum et aureum esset, quod vexillum etiam anno 1848 constitutum erat. Sed Naves Germaniae etiam vexillum monarchiae ostenderent, quod nigrum - album - rubrum fuerat.
  • Quod imperium praeses rei publicae haberet. Constitutum est, ut magna auctoritas ei dederetur. Nam multi potentiam factionum timuerunt.
  • An populo liceret de legibus suffragiis, securitate sociali et iure educationis constituere. Hoc constitutum est.

Praeterea primum iura humana libertatis in constitutione sancita sunt, ut libertas dicendi et scribendi etc. Constitutio 31 Iulii 1919 a maxima parte legatorum probata est.

Ultimi consessusRecensere

30 Septembris 1919 consilium primum Berolini convenit, id quod interim sine periculis fieri potuit. Sed cum 18 Martii 1920 Wolfgangus Kapp cum militibus nonnullis novis rebus studeret, consilium Stuttgardiae convenit. 21 Maii 1920 consilium se ipsum dissolvit et 6 Iunii prima Dieta Imperii Germanici I electa est.

Nexus interni