Opifex
Opifex sive operarius (sive in lingua mediaevali laborator[1]) est homo qui suis manibus laborat, membrum classis operarii. A servis eo distinguitur quod homo liber est; non est domini proprium. Eo definitur quod laborandi potestatem sicut mercimonium vendit quod facere potest quia homo liber est. Ex altera parte hanc potestatem vendere cogitur quia nihil possidet nisi eam potestatem.
Secundum placita Marxiana mercem non accipit nisi illam quae necessaria est ut vivere et laborare possit. Omnia bona quae super illud fabricabit propria conductoris fient. Eorum bonorum valor qui super ac plus est valor seu "super plus valor" nominatur.
Laboratores et laboratrices classem laboratorum formant. Distinguitur classis quae quidem est sed seipsam non novit a classi seipsam nescienti, vel classis "in seipsa" a classi "pro seipsa" quod modo Hegeliano an sich et für sich appellatur.
Organizationes laboratorum sunt opificum collegia et institutium internationale pro laboratoricibus est Ordo internationalis a laboribus.
Nota
recensere- ↑ Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre, s.v. laborator".