Aperire sectionem principem
Duae vestitrices operistitium facientes
Operistitium collegii UNISON Oxoniae

Operistitium[1] est universa operum cessatio facta ab operariis praesentes operum condiciones reclamantibus. Pactio internationalis de iuribus oeconomicis, socialis et culturalis (articulus VIII, d) et Charta Socialis Europaea (articulus VI) ius ad operistitium spondent.

Operistitii generaRecensere

  • Operistitium album:[2] Operistitium consistens in applicandis nimia diligentia legitimis dispositionibus et in efficiendo lentissime opere ut quaestus deminuat et diaconiae morentur.
  • Operistitium compressarum manuum: Vindicatorium sive reclamatorium operistitium in usitato laboris loco cultum, manentibus operariis inactivis.
  • Operistitium Iaponicum: Operistitium ab operariis factum operis quaestu augendo ut productionis redundantia creetur societati.
  • Inedia voluntaria: Voluntaria ciborum abstinentia, per aliquod temporis aut aliquando indefiniti characteris culta, ut sensus eius cogantur qui postulata concedere possit.
  • Operistitium generale: Operistitium simul omnes laborales activitates cuiusdam loci afficiens.
  • Operistitium revolutionarium: Operistitium ad politicae rebellionis proposita respondens potius quam ad oeconomici sivi socialis characteris vindicationes.
  • Operistitium silvestre: Operistitium subito sive insidiose eveniens sine explendis legalibus condicionibus, praesertim spatio praemissi nuntii.

NotaeRecensere

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  2.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad operistitium spectant.
  • De operistitio in Encyclopaedia Britannica (Anglice)