Aperire sectionem principem
Manifestatio pro caeli statu emendando cum effectibus continuatis Bauzani mense Februario 2019

Dies Veneris pro posteritate[1] (Anglice Fridays for Future[2]) nuncupatur motio internationalis discipulorum studiosorumve de rebus climaticis mundanis inquietorum atque meditatorum. Qui hoc consilium ceperunt ut cursus scholasticos relicturi essent participes demonstrationum publicarum, quibus pericula calefactionis globalis necnon praesagia mutationis caeli mundani ante oculos hominum politicorum ponerent.[3] Res istae laudabiles tum incohabantur, quando Margareta Thunberg discipula Suecica annorum quindecim ante legatorum coetum summum Holmiae mense Augusto anni 2018 sola considebat, insignia portans quibus operistitium scholasticum in favorem climatis (Suecice Skolstrejk för klimatet) annuntiabatur.

HistoriaRecensere

PraeludiumRecensere

 
Greta Thunberg aestate 2018 ante parlamentum Suecicum loquitur.

Anno 2015 grex studentium independentium omnis orbis terrarum discipulos invitaverant ut cursibus scholasticis abstinerent die uno Congressus internationalis ad caeli statum emendandum quem Nationes Unitae Lutetiae celebrarunt. Pridie Kalendas Decembres, cum conventus iste Parisiensis portas suas patefecit, in terris centum discipulorum absentia a scholis sentiebatur. Iuvenes solliciti rebus tribus metuebant: de energiis naturae ambienti omnino parcentibus; de energiarum renovabilium usu; de auxilio dando hominibus ob caeli tumultus patriam relicturis.

Margaretae Thunberg actiones primaeRecensere

Die 20 Augusti 2018, Margareta Thunberg[4] disciplinas negligere in animo habuit tempore, quo suffragia politica in Suecia pararentur. Tunc in Suecia incendia varia in natura saeviebant et caelum inusitate caloratum esse videbatur. Manifestationes eius iungebantur petitioni ante senatores Suecicos ut emissiones carbonii dioxidi frenarent praecepta Parisiensia respecturi. Una cum aliis sodalibus cottidie ante publicum legumlatorum coetum obdurata permanebat indices monitorios indefesse in altum tollens. Die 7 Septembris declaravit se acta continuaturam usque ad diem, quo proposita Parisiensia de caelo emendando in Suecia implerentur. Sententiola dierum Veneris pro posteritate agendorum ubique permultos homines incendit atque expergefecit. Idibus Martiis 2019 denique in omni orbe terrarum operistitia maxima celebrabantur.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. https://www.huffingtonpost.it/edoardo-ronchi/fridays-for-future-con-greta-nella-lotta-al-cambiamento-climatico_a_23664513/.
  3. Descriptio scoporum brevis.
  4. How teenage girls defied skeptics to build a new climate movement.