Margarita Thunberg
Margarita Greta Thunberg (nata Holmiae die 3 Ianuarii 2003) est discipula et activista oecologismi Suecica, quae circumiecta naturalia salvare conatur, calefactioni globali contradicens. A die 20 Augusti 2018, operistitium scholarum pro rebus climaticis contraque calefactionem globalem initiavit,[1] quod origo motus Dierum Veneris pro posteritate fuit; die 15 Martii 2019 late operistiis celebrationes fiebant.



Ipsa vegetarianista generationem carbonii dioxidii vituperat, et usum aëroplanorum dissuadet.[2] Mense Aprili 2019, ab Ioanne Claudio Juncker, praeside Commissionis Europaeae, reductionem ratione 80 centesimis CO2 postulat.? Candidata laureatorum Praemi Nobeliani Pacis nominata est.[3] Anno 2019 Praemium Recte Vivendi accepit. Et anno 2022, librum The Climate Book (Liber de climate) publicavit.
Margarita Thunberg et iura humana protegere contre bellum et casu Ucraina, Carabachiae Superioris et Palaestinae conata et die 9 Iunii 2025, linter auxilii humanitarii ad lacina Gazeticam in qua Margarita erat in costodia datur a milite Israël,[4] tamen liberta die 10 Iunii 2025 est.
Notae
recensere- ↑ [1], CNN, 13 Februarii 2019.
- ↑ Quod ad Davos a ferrivia et ad Novum Eboracum a navi iit ad conferentias internationalem oecologiae participandum, cum tempore longuo.
- ↑ Huffington Post.
- ↑ Gaza activists' aid boat with Greta Thunberg on board docks in Israel