Centesima pars, seu brevius centesima, in mathematica est numerator illius fractionis cuius denominatori centum congruit; signo % indicatur. Ita, 7% = 7100 = 0.07.

Signum centesimae partis.

Latinitate recentiore, centesima pars aliquando locutionibus per centum, pro centum, ex centum exprimitur.[1]

Ad numerum absolutum cuiusdam quantitatis percentualis inveniendum, quantitatem solidam et quantitatem percentualem inter eas multiplicamus, dehinc computationis exitum inter centum dividimus. Exempli gratia, septem centesimis partibus (7%) ducentorum (200) numerus quattuordecim (14) congruit:

7/100 × 200 = 7 × 200/100 = 14

Glypha ad millesimas (‰) et decemmillesimas (‱) partes notandas, simili ratione, etiam adhibentur.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Lexicon Russico-Latinum, s.v. процент.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad centesimas spectant.