Aperire sectionem principem

Lingua Latina temporis humanistici

(Redirectum de Lingua Neolatina)
Merge-arrows.svg
Suadetur ut haec commentatio in unam cum Lingua Latina Renascentiae contribuatur.
De quo sententiam tuam, rogamus, profer in pagina disputationis.
English language
English
It is proposed to merge this page with Lingua Latina Renascentiae. Please give your opinion on the talk page.
Salmanticae in Hispania anno 1985 inscriptio de "Akihito" et "Michika," principibus Iaponicis, qui universitatem Salmanticam visitaverunt hoc anno

Lingua Latina in usu tempore humanistico non differt quoad grammaticam a sermone Latino antiquo cuius semper exemplar sequendum remansit.

Tamen quod attinet ad vocabularium, multa verba nova creata sunt ad novas condiciones tam technicas quam sociologicas huius temporis describendas, ut fit nunc semper in omnibus linguis vernaculariis.

Litterae Latinae huius temporis vocantur litterae Neolatinae, quod attinet ad tempus non ad genus novum linguae.

Viri (et feminae) docti qui tunc temporis Latine scribebant et loquebantur etiam conabantur scribere, ut fieri potest, sicut scripserunt auctores classici, hoc est auctores sicut Cicero, Livius, Tacitus, et alii eodem tempore. Latinitas talium scriptorum nominatur "Latinitas aurea." Non solum humanistae (docti saeculis litteris renascentibus, vel Renascentia) sunt scriptores Neolatini, sed etiam scriptores saeculis recentissimis eadem lingua utuntur.

Nexus interni

NotaeRecensere


Nexus externiRecensere