Ferrivia
Vide etiam: Portus
Vide etiam: Aëroportus, helicopterarium et heliportus Aërostates
Aërodynes
Ferrivia[1] est orbita plerumque in binis regulis chalybeis consistens, quae paribus intervallis inter se distant et trabibus conexae sunt. Quae trabes e ligno aut concreto aut materia plastica formantur. Trabes regulas ferriviarias portantes parvis lapidibus compressis in terram infigi solent. Ferriviis tramina currunt, quibus et vectores mercesque transportantur.

Tramen vectorium velocissimum in Tellure est Shinkansen Iaponiae, maxima velocitate usitata 320 chiliometrorum per horam.
Aliud ferriviae genus est via unius regulae (Anglice monorail)[2]), quod regulas singulas habet et saepe supra terram construitur.
PinacothecaRecensere
Multae ferriviae Lutetiae
Tramen onerarium in Nuneaton
Tramen onerarium electricum in regione Rostoviensi
Shinkansen in Niigata, velocissima orbe terrarum
Demptrum electricitatis sive pantographum[3] in tramine
Tramen quod in via unius regulae, alio genere ferriviae, currit
Duo vectes mutationis ferriviariae veteres non iam adhibiti Malmogiae
Calamitas ferriviaria in Parnasso Lutetiae anno 1895 facta
Nexus interniRecensere
NotaeRecensere
- ↑ Vilborg, Ebbe, Nordstedts svensk-latinska ordbok. Ed. 2a, 2009. Alia vox est "via ferrata".
- ↑ De Graeco μόνο- 'unus' et Anglico rail 'regula ferrivialis, longurius'.
- ↑ Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad ferriviam spectant. |