Aëroplānum,[1][2] vel aëriplānum,[3][4][5] vel sine arte machina volatilis,[2] est vehiculum aërium aëre gravius, alis firmis instructum, gestu corporis cum potestate volandi, omnino uno pluribusve motris propulsum. Celeria sunt, sed strepitus eorum nonnumquam periculosus est.

Aëroplanum fratrum Wright.
Aëroplanum "Concordia" nominatum.
Aëroplanum militare propulsorio instructum.
Aëroplana probanda ex NASA.

Si autem motris caret, planator? sive aëronavis velivola appellatur, et, si sonus celeritatem superat, est aëroplanum supersonicum.

Saepe in duas species dividuntur: aëroplana civilia, uti gestu, peregrinorum, sanitaria et bellica aëroplana, gestu, copiarum, captionum et recognitu. Multae civitates copias aërias habent, quibus hostes in bello petere possunt. Iam diu — id est, a primo bello mundano — civitates aëroplanis utuntur in bellis.

Prima aëroplana

recensere

Prima machina volatilis ab Orvillo et Wilburo Wright, fratribus Americanis, anno 1903 constructa est.[6] Sed primum aëroplanum sua potentia volans ab Alberto Santos Dumont, viro Brasiliensi, anno 1906 Lutetiae constructum est. Aëroplanum Dumontii 14-Bis appellatum putatur fuisse primum aëroplanum per se mobile.

Aëroplana praeclara

recensere

Aëroplana militaria

recensere
  Conferatur pagina principalis: Aëroplanum militare.

Aëroplana civilia

recensere

Teleplana

recensere
  Conferatur pagina principalis: Teleplanum.

Nexus interni

Unam legis e paginis de
disserentibus

 
  1. Ephemeris 26 Iul. 2008, h.18:06; Ephemeris 21 Sept. 2012, h.14:32; et alibi; Nuntii Latini Septimanales 25 Iul. 2014 (Radio Bremen); Nuntii Latini 1 Aug. 2014 (YLE - Finnia); et alibi.
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. Cfr. Eichenser, P. Caelestis (28 Aprilis 1964). "Epistolarum inter socios commercium". Palaestra Latina 188 (4): 430 : "Ergo melius dicatur aërivehiculum, aërināvis, aëriportus, sed aërodromus". Vide quoque Eichenser, P. Caelestis (28 Aprilis 1965). "Epistolare inter socios commercium". Palaestra Latina 193 (1): 23 : "Ceterum si ducis priorem partem vocabuli ‘aeroplani’ a ‘plānō’, melius dicas ‘aeriplanum’ quam ‘aeroplanum’".
  4. Nouocomensis, Andreas (22 Maii 2020). Aeronavis praeceps. . Ephemeris 
  5. [auctor ignotus] (22 Maii 2005). De filo aranearum magis quam chalybe renitente. . Ephemeris 
  6. Telegram from Orville Wright in Kitty Hawk, North Carolina, to His Father Announcing Four Successful Flights, 1903 December 17. . World Digital Library. 1903-12-17 

Bibliographia

recensere
  • Bölkow, Ludwig, ed. 1990. Ein Jahrhundert Flugzeuge: Geschichte und Technik des Fliegens. Dusseldorpii: VDI. ISBN 3-18-400816-9.
  • Grant, R. F. 2003. Fliegen: Die Geschichte der Luftfahrt. Starnberg: Dorling Kindersley. ISBN 3-8310-0474-9.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad aëroplana spectant.