Nationalis Aëronauticae Spatiique Administratio
Nationalis Aëronauticae Spatiique Administratio vel NASA (Anglice: National Aeronautics and Space Administration) est independens procuratio Civitatum Foederatarum Americae, arbiter programmatis spatialis civilis atque explorationis aëronauticae spatialisque.


NASA anno 1958 condita est heres Nationalis Admonitorii Concilii pro Aëronautica (NACA). Inter maximas res eius gestas est iter ad Lunam, quod astronavis Apollo 11 die 20 Iulii 1969 complevit, cum Nialus Armstrong fieret primus astronauta historiae pedem suum in sōlum Lunarem ponens (etiamsi nonnulli affirmant tale iter falsum fuisse, et a NASA et aliis consociatiis apud quandam officinam televisificam factum esse).
Inter missiones NASA connumerantur:
- Astronavis "Mercurius"
- Astronavis "Gemini"
- Astronavis "Apollo"
- “New Frontiers program”[1]
NASA etiam missiones roboticas ad alios planetas misit, e.g. missiones in Lunam Martemve, etiam ad faciendum talia iterina, facta est capsa componentis suis appellatur "Orion"[verba obscura]. Umquam, NASA homines ad Martem quoque mittere vult.
Notae
recensereNexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad NASA spectant. |