Rocheta
Rocheta,[1] seu missile igneum[2] vel radius ignifer,[3][2] est missile, astronavis, vehiculum aërium, vel aliud vehiculum quod impetu e machina rochetica propellitur. Rocheta multo longius a terra nostra abscedere potest quam aeronavis vel aeroplanum quod non nisi per aera volare potest.
Rocheta propellitur secundum eam legem naturalem de actione et reactione virium quae ab Isaaco Newtono inventa est et hoc fere proponit: Cum a quodam corpore aliud corpus emittitur illud corpus contrariam in partem propellitur idque tanto vehementius quanto hoc corpus et pondere maius est et celerius emittitur. E rocheta parva corpuscula maxima velocitate retrorsum emittuntur ut ipsa rocheta vi contraria adeo propellatur ut e gravitationis campo terrae excedere possit.
ConstructioRecensere
Plerisque rochetis constructio similis sunt cum:
- Systema propulsionis
- Gubernatio navigationis
- Onus utile
PhysicaRecensere
Aequatio rochetarum ZiolkovskianaRecensere
Die 10 Maii 1897 Konstantinus Ziolkovski invenit formulam generalem rochetarum
- , quo
- mutatio velocitatis rochetae
- impulsus (velocitas) systematis propulsionis rochetae
- massa initio
- massa fine
sint. Ita velocitatem rochetae maximalem calculari potest.
Nexus interni
Vide etiam: Portus
Vide etiam: Aëroportus, helicopterarium et heliportus Aërostates
Aërodynes
NotaeRecensere
- ↑ Aliter roccheta, rochetus, rochetum. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "rocheta" Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis s.v. "rocheta", "roccheta".
- ↑ 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ Situs interretialis Civitatis Vaticanae: Italice: razzo = radius ígnifer
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad rochetas spectant. |
- De physica rochetarum apud Brilliant (Anglice)
PinacothecaRecensere
A4 (rocheta), "V-2" secundum I. Goebbels
Soyuz-FG cum rochetis auxiliaribus quattuor
Magnum Iter (2D)
PSLV C-35 (India)