Cibinium (Dacoromanice: Sibiu ; Theodisce: Hermannstadt ; Hungarice: Nagyszeben) est urbs circiter 154000 incolarum (anno 2007) in Transsilvania. Caput est Cibinii circuli. Magister urbis annis 2000 ad usque 2014 Nicolaus Iohannis fuit, qui deinde praeses totius Romaniae factus est. Ibi habet sedem Opus fundatum ecclesiarum munitarum.

Wikidata Cibinium
Res apud Vicidata repertae:
Cibinium: insigne
Cibinium: insigne
Civitas: Romania
Locus: 45°48′0″N 24°9′0″E
Numerus incolarum: 134 308
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Sibiu

Gestio

Praefectus: Astrid Fodor
Procuratio superior: Cibinium

Geographia

Superficies: 121±0.01 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Cibinium: situs
Cibinium: situs
Cibinium Pons mendaciorum
Cibinii collocatio in circulo eiusdem nominis

Historia Recensere

Anno 1147 primi coloni e Germania venientes huc veniunt. Anno 1191 nomen praepositum Cibiniensem descriptum est. Anno 1223 "Villa Hermanni" nominabatur, anno 1241 "Hermannstorf". Cibinium caput "Saxonum Transsilvaniae" fuit. Iam anno 1224 Andreas II rex Hungariae Saxonis Andreano diplomate Saxonibus magna privilegia dedit: Ad annum 1781 nullis colonis nisi Germanis hic habitare licuit. Iosephus II imperator Austriacus hanc legem sustulit. Ad annum 1918 Cibinium ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit, deinde ad Romaniam. Germani post secundum bellum mundanum et praecipue post finem dictaturae communistarum patriam reliquerunt: Anno 1977 hic 25.403 Germani vixerunt, anno 2011 non plus quam 1.561.

Anno 2007 Cibinum una cum Luxemburgo caput culturale Europaeum fuit.[1]

Incolae Recensere

Anno 2011 hic 147.245 homines habitabant, inter eos 130.998 Dacoromani, 2.169 Hungari, et 582 Zingari atque 1.561 Germani[2].

Communium coniunctiones Recensere


Clari cives Recensere

Nati Recensere

Mortui Recensere

Cives honorii causa Recensere

Incolae Cibinii ad tempus Recensere

Axiotheata Recensere

Nexus externi Recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cibinium spectant.

Notae Recensere

  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!