Andreas Cseh
Andreas Georgius Ioannes vulgo Andor Gergely János Cseh (natus die 12 Septembris 1895 Luduș in Transilvania in Circulo Mureș, mortuus die 9 Martii 1979 Hagae) presbyter catholicus Hungarus fuit qui methodo sua linguae Esperanticae docendae inaudita celebratus est. Quae methodus nomen eius adoptavit (Cseh-metodo). Maximus vere vir fuit in historia Esperanticorum in Dacoromania.

VitaRecensere
Anno 1919 ordinationem sacerdotalem nactus pusillum tempus in variis oppidis operam spiritalem dabat. Iam novem annos ante in res Esperanticas inflammatus erat. Anno 1920 Cibinii cursus suos generis inusitati ellaboravit, unde invitatus est Novum Forum Siculorum ad homines Linguam internationalem secundum rationes novas docendos. Inde ventum est Claudiopolim ubi vitam Esperanticam omnem in Romania disponere coepit. Autumno anni 1922, Henrico Fischer-Galati typographo invitante, Hilariopolim iit ad condendum Centrum Esperanticum Dacoromanicum (Esperanto-Centro Rumana) necnon ad praeconia multa facienda in situ et extra Dacoromaniae caput.
Ex anno 1921 legatus officialis patriae suae apud Universalem Societatem Esperanticam/UEA creatus est, Anno 1924 episcopus Gustavus Carolus Mailáth declaravit se annuere omnibus inceptis Esperanticis et sacerdotem Cseh Esperanticis utcumque vacare posse declaravit. Eodem anno secretarius Consilii centralis internationalis (Internacia Centra/ICK) nominatus est et terras multas visebat. Iuvit parare congressus universales Genavae (1925), Gedani (1927), Aquinci (1929) celebrandos. Autumno 1927 burgimagister Holmiae una cum rege Carolo eum invitavit ut magister fieret in Suecia et delectos curiae Suecicae ipsos idioma Zamenhofianum doceret. Anno 1929 editio prima cursus Cseh in lucem prolata est sub aegide Foederationis magistrorum Suecicae.
Tunc cursus innumerabiles habuit in Estonia, Francia, Germania, Lettonia, Batavia, Norvegia et Helvetia. Anno 1930 in Batavia consedit. Cursibus eius successus felicissimi fuerunt ita ut multis vera renascentia Esperantici venisse videretur. Tum magis magisque sentiebant opus esse cursibus specialibus ad magistros erudiendos. Andreas Cseh revera talia seminaria instituit Aquinci anno 1929 et Arenaci. Qui conventus multos annos iterati sunt.
Die 24 Maii 1930 una cum Iulia Isbrücker eiusque marito Institutum Esperanticum internationale Cseh (Internacia Cseh-Instituto de Esperanto) fundavit, quod eum personam non gratam apud UEA reddit. Participatio in Congressu universali Cravociensi (1931) ei permissa non est. Anno 1932 commentariorum "La Praktiko" moderator princeps factus est, qui usque annum 1970 editi sunt. Anno 1931 eum viderunt pluries Berolinenses ubi porro docebat.
Anno 1942, cum Germani Bataviam occuparent, clam conventum est ad condendam sic dictam Unionem universalem (Universala Ligo), cui diu praeerant Cseh et Iulia Isbrücker. Assecla methodi eius factus est etiam Iulius Baghy.
Res sine permissu superiorum gestaeRecensere
In successibus educatoriis felicibus Cseh nescivit episcopum Harlemi Ioannem Aengenent, ad vitanda matrimonia interconfessionalia, instructionem communem catholicorum cum protestantibus interdixisse. Contra Andream Cseh, qui et in dioecesi Harlemensi operam dabat, ius ecclesiasticum adhibitum est. Ordinem episcopalem nescium habens et linguae Nederlandicae vix peritus laborem suum frugiferum continuavit, ut aliquando missionem canonicam perderet. In gerontocomio Huize Royal, ubi Cseh habitabat, parochus Genemans visitatum venit. Implorabat omnia facienda esse ad iura sacerdotalia recuperanda. Die 6 Ianuarii 1978 denique reverendus dominus Zwartkruis novus episcopus Harlemensis litteras excusatorias Andreae Cseh dedit, quibus missio canonica restituta est. Epistulae exemplaria duplicata missa sunt episcopis Roterodamensi et Transilvanico.
Methodus CsehRecensere
Ratio eius instructoria consistit in:
- renuntiatione in librum definitivum
- sermonis patrii despectu: nova verba lemmatibus iam notis clarentur
- participatione actuosa: discipuli in choro respondeant
- vitae quotidianae concretis exemplis tractandis: exempla artificiosa libris didascalibus deprompta negligantur
- facetiis, quae maximi momenti sint
- discipulis qui ipsi regulas grammaticales inveniant
Discipulus a domno Cseh diplomate coronatus est e.g. Duncan Charters Britannicus. Etiam Sabina Trenner Germana methodos a Cseh propositas valde fovet, tradit, proclamat.
BibliographiaRecensere
- Lapenna, Ivo et alii 1974 : Esperanto en Perspektivo, Londinii/Roterodami
- 1933 : Enciklopedio de Esperanto, Aquinci
- 1979 : Andreo Cseh 1895-1979, periodicum "Esperanto", 880(4), p. 65
- 1984/2003 : Vortoj de Andreo Cseh, Artur E. Iltis, Saraviponte (1984) / Internacia Esperanto-Instituto, Hagae (2003)
- Stephanus Szerdahelyi 1975 : Metodologio de Lingvostudado kaj Parolproprigo, Aquinci
- Smidéliusz, Katalin 1995 : Memorlibro omaĝe al Andreo Cseh, Redaktis kaj kunligan tekston verkis Katalin Smidéliusz, Sabatejo
- Ed Borsboom, Vivo de Andreo Cseh. Edidit Internacia Esperanto-Instituto, Hagae, 2003. 313 pp. ISBN 90-805651-2-1
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Cseh spectant. |