Opus fundatum ecclesiarum munitarum

Opus fundatum ecclesiarum munitarum (Dacoromanice: Fundația Biserici Fortificate, Theodisce: Stiftung Kirchenburgen der Evangelischen Kirche A.B. in Rumänien) institutum monumentorum servandorum Dacoromanicum est. Cuius sedes Cibinii in via Generalis Magheru 4 esse constat. Convenerunt conditores ne hereditas Saxonum Transilvaniae in ecclesiis munitis perderetur. Quarum multitudinem ex annis 1990 UNESCO totius mundi esse censet.

signum fundationis

Historia recensere

 
ecclesia evangelica anno 1904 quantum dispertita sit
 
fanum munitum in vico Cristian ad Cibinium sito

Castella ecclesiastica antiquitus in gremio parochiarum evangelicarum sunt[1] cuius fideles proh dolor gregatim patriam reliquerunt communismo finito. Unde fanis pluribus usus captus est quae in oblivionem ruinamque cadere coeperunt.[2]

Anno 2007 autem consistorium Transilvaniae homines convocavit ut res restaurandas designarent atque salvarent.[3] Societas Germanica GTZ de cooperationibus technicis ineundis feliciter succurrit.[4]

 
Delubrum apud Brădeni

Septennio post homines censebant de necessario incremento, ut opus fundatum nasceretur.[5] Itaque inceptis anterioribus fulta autumno anni 2015 fundatio nova in lucem prolata est.[6]

Corpus recensere

Undecim hominum honoris causa convenientium sunt inspectio negotiationum, rationum, actionum et propositio rerum agendarum. Quas autem disponunt atque efficiunt mercennarii ipsi in grapheo operam dantes.[7] Anno 2022 Nicolaus Iohannis, Dacoromaniae praeses una cum Francisco Gualterio Steinmeier, praeside foederali Germaniae, operi fundato praeerant. Quam rem laudabilem iam antecessores Traianus Băsescu atque Ioachimus Gauck impleverat.[8]

Amicorum coetus e vere anni 2015 insuper auxilium dat.[9][10]

(Re)actiones et cooperationes recensere

 
Commissarius operis fundati cum possessoribus ante contignationes modo renovatas, apud Laslea anno 2021

Munus praecipuum sine dubio ecclesiarum munitarum salvandarum cura est. Neque aliae mobiles res culturales negleguntur. Strategemata bona habere videntur quemadmodum omnia quam optime adipiscerentur. Et pervulgatio commendativa inter doctos viatoresque facienda et pecunia eroganda est.[11] Ex anno 2016 eduntur libri speciales variis in idiomatibus, exempli gratia Kirchen und Kirchenburgen in Siebenbürgen (Theodisce, Dacoromanice, Anglice), The Transylvanian Landscape of Fortified Churches. A European Cultural Heritage (Anglice, Theodisce, Dacoromanice, Francogallice), Ghid pentru îngrijitorii bisericilor fortificate, Kirchenburgen Rätselspaß, Im Dialog mit Bischof Georg Daniel Teutsch.

Saepe cooperationes nectuntur cum organizationibus tam regionalibus quam internationalibus.[12] Inter quas citentur:

  • plenipotentiarius rectionis Germanicae de cultura et instrumentis communicationis socialis (Bonnae),[13]
  • legatus Americanus Hilariopolitanus[14]
  • Associatio culturalis Germanica pro Europa Orientali (Potestampii)
  • gubernium Romaniae (e.g. in sectionibus de relationibus interethnicis, in legationibus ad peregrinas terras)
  • factio politica Germanica in Romania (FDGR)
  • Bavaricum ministerium pro familiis, labore et socialibus rebus (Monaci)[15]
  • conventicula patriotarum qui Transilvaniam olim amigraverant (Heimatortsgemeinschaften)[16]
  • universitates et similes organizationes academicae in orbe terrarum dispersae[17]

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Fortified Churches Foundation, Technische Universität Berlin (ed.): The Transylvanian Landscape of Fortified Churches. A European Cultural Heritage, p. 11 ss.
  2. Stiftung Kirchenburgen (eld.): Kirchen und Kirchenburgen in Siebenbürgen. Editio tertia, Cibinii 2020, p. 3
  3. Stiftung Kirchenburgen (ed.): Im Dialog mit Bischof Georg Daniel Teutsch. Bildband über die Kirchen und Kirchenburgen der Evangelischen Kirche A. B. in Rumänien 150 Jahre nach dem Beginn der Generalkirchenvisitation (1870–1888). Photographemata fecit Stephanus Bichler. Cibinii 2020, p. 4
  4. Annemarie Rothe, Gabi Dolff-Bonekämper: Die Kirchenburgenlandschaft Siebenbürgens. Strategien zur Erhaltung des europäischen Kulturerbes der Kirchenburgen in Siebenbürgen/Rumänien. Berolini 2013, p. 57
  5. "Einzigartige Kulturlandschaft erhalten: Interview über die neue Stiftung Kirchenburgen". Apud: siebenbuerger.de, 15.5.2014
  6. https://kirchenburgen.org/stiftung
  7. https://kirchenburgen.org/stiftung/ueber-uns
  8. "Pressekonferenz zwischen Wehrmauern". Apud: evang.ro, 28.4.2016
  9. "Förderverein Kirchenburgen"
  10. Stiftung Kirchenburgen (eld.): Kirchen und Kirchenburgen in Siebenbürgen. Editio tertia, Cibinii, p. 5.
  11. https://web.archive.org/web/20220114133159/https://kirchenburgen.org/stiftung/unsere-ziele/
  12. https://kirchenburgen.org/partner/
  13. "Kulturstaatsministerin Grütters besuchte Siebenbürgen"
  14. "AFCP: US-Unterstützung für drei Kirchenburgen"
  15. "Reiseführer Kirchenburgen im Taschenformat"
  16. "Gemeinsam Hand anlegen – aber richtig!" Apud: adz.ro, 24.6.2021
  17. "Reisen - Retten - Restaurieren: Die Bedeutung des Fachtourismus für die Kirchenburgen Siebenbürgens". Apud: ikgs.de, 27.2.2019