Aperire sectionem principem


Insigne Tabula geographica
Insigne Monaci Situs Monaci
Nomen Latinum: Monacum
Nomen Germanicum: München
Nomina Latina alia: Monachum, Monachium
 
 
Ecclesia cathedralis
Munich skyline.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Bavaria
Confoederatio regionalis: -
Provincia: [[Provincia Bavaria Superior|Bavaria Superior]]
Circulus urbanus: Monacum
Coordinata geographica: 48° 8′ 23″ Sept., 11° 34′ 28″ Ort.
Altitudo: 519 supra mare
Area: 310.7 km²
Numerus incolarum: 1 456 039 (31 Decembris 2017)
Coniunctio communium cum: Edimburgo, Verona, Burdigala, Sapporia, urbe Cincinnati, Chiovia, urbe Harare
Spissitudo incolarum: 4235 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: ab 80331 ad 81929
Praefixum telephonicum: 089
Nota autocineti: M
Nota magistratus communalis: 09 1 62 000
UN/LOCODE: DE MUC
NUTS-Regio:
Ordo urbis partium: 25 regiones
Inscriptio cursualis magistratus: Marienplatz 8

80331 München

Pagina interretialis: Caput Bavariae
Res politicae
Magister civium superior: Dieter Reiter (Socialis Democratica Factio Germaniae)

Monacum seu Monachium[1][2][3] (Theodisce München) est urbs et caput maxima terrae foederalis Bavariae. Urbs, cui erant habitantium 1 388 308 anno 2012, tertia est Germaniae omnis quo ad incolas pertinet, locum primum Berolino alterumque Hamburgo cedens.

Urbs medio saeculo duodecimo rite condita, sedes olim ducum et regum Bavariae, sedes (una cum Frisinga) archiepiscoporum Archidioecesis Monacensis et Frisingensis, universitatibus museisque ornata est. Quotannis mense Septembri exeunte per dies quattuordecim sollemnia Octobria (Oktoberfest) habentur Germaniae maxima et celeberrima. Magis sunt quam solemnia Canstadii popularia, quae ipsae quoque a fine mensis Septembris usque ad mensem Octobrem habentur.

HistoriaRecensere

 
Forum Marianum urbis Monaci (Der Marckt zu München, hodie Marienplatz) anno fere 1642 excussum (Matthaeus Merian, Topographia Germaniae).

Primum die 14 Iunii 1158 Monacum commemoratur sub nomine "forum apud Munichen" (i. e. "forum apud monachos. Eo anno, oppido a duce Henrico Leone nuper condito, imperator Fridericus Barbarossa diplomate Augustae Videlicorum dato nundinas et vectigalia decrevit. Sedes facta est ducum Bavariae ab anno 1255, residentia imperialis ab anno 1328, Bavariae caput ab anno 1506.

GeographiaRecensere

Monacum est caput provinciae, quarum in Bavaria sunt septem. Inter metropoles Germaniae maximam densitatem incolarum habet.

Editissimus urbis locus est Mons Warnberg, cuius culmen 579 metra super mare est; infimus Schwarzhölzl, in Feldmochingo, parte urbis boreali, situs, qui locus 482 metra super mare iacet.

Isara flumen 13.7 kilometra per territorium urbis ex occidente australi in orientem borealem fluit. Insula musei, in qua Museum Germanicum est, atque proxima Insula Pratina sunt insulae celebratae fluminis. Districtus multos lacus magnos habet, qui sunt Lacus Ammeris, Lacus Wörthis atque Lacus Starnbergensis. Aquae fluentes aliae sunt flumen Wuermum (Germanice Würm), qui ex Lacu Starnbergensi veniens per urbem occidentalem fluit, Rivus Hachingensis (Hachinger Bach), qui ad Perlachum territorium urbis init et in boreale Novi Perlachi perit, multa brachia Isarae, quae rivuli urbani Monacenses (Münchner Stadtbäche) dicuntur.

CulturaRecensere

 
Maria Monacensis

Universitas Monacensis satis antiqua a principio anno 1472, ducatu in complures partes diviso, Ingolstadii, non Monaci, a duce Ludovico IX condita, anno 1800 a principe electore Maximiliano IV Iosepho Landishutam remota est. Ad horum principum honorem "Ludovico-Maximilianea" cognominatur. Denuo anno 1826 a rege Ludovico I Monacum constituta est. Universitas Technica Monacensis anno 1868 condita est.

Musea:

Urbs praeterea est notissima propter theatra et greges musicorum. Kammerspiele et Residenztheater sunt - illud urbanum, hoc publicum - theatra ludorum scaenicorum. Bayerische Staatsoper in Theatro Nationali operis et ballationibus, Staatstheater am Gärtnerplatz operettis et musical? et ballationibus dedicatum est. Quotannis Münchner Opernfestspiele mensibus Iunio et Iulio habitae multos homines operarum amantes invitant et adlectant. Greges musicorum, velut Bayerisches Staatsorchester et Münchner Philharmoniker et Münchner Rundfunkorchester in totius orbis terrarum scaenas solent prodire.

Res oeconomicaeRecensere

Domus editoria C. Bertelsmann Verlag hic est usque ab anno 1972.

CommeatusRecensere

Ferrivia subterranea metropolitana Monacensis (vulgo U-Bahn) omni die plurimos homines transvehit.

ClimaRecensere

Urbi Monaco clima est "oceanicum" per enumerationem Köppen–Geiger, temperatura aëris media mense Ianuario 0.3° atque mense Iulio 19.4°, totius anni 9.7°, minima inter −3.7° et +12.3°, maxima inter 2.7° et 23.1°; pluviis mense Februario ad 46 mm tantum, mense Iulio 122 mm, per annum totum non minus quam 946 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 129 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 55 centesimas mensibus Maio et Iulio et 81 centesimas mense Decembri, horis solis fulgentis mense Decembri 59, mense Iulio 238, per annum totum 1 777 repertis.[4]

Incolae notabilesRecensere

NotaeRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Monacum spectant (München, Munich).
Urbes foederalium Germaniae terrarum capitales