Wikidata-logo.svg Antonius Hofreiter
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Hofreiter: imago
Nativitas: 2 Februarii 1970; Monacum
Patria: Germania

Officium

Officium: legatus Dietae Foederalis Germaniae, legatus Dietae Foederalis Germaniae, legatus Dietae Foederalis Germaniae, legatus Dietae Foederalis Germaniae
Munus: politicus, botanista

Consociatio

Factio: Foedus 90/Virides
Religio: no value

Antonius (Theod. Anton) Hofreiter (natus 2 Februarii 1970 Monachii) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis Foederis 90 Viridum est.

Antonius Hofreiter anno 2014

Iuventus et munusRecensere

Hofreiter anno 1990 Monachii testimonium maturitatis accepit ac deinde annis 1991 - 1998 Monachii biologiae studebat. Anno ibi et 2003 doctor promotus est. Annis 1998 - 2005 Hofreiter pro legatis Viridum ad senatum terrae Bavariae operam dedit.

Cursus honorumRecensere

Hofreiter, qui ab anno 1986 sodalis Viridum erat, ab anno 2005 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae est et ad hunc diem manet. Peritus praecipue rerum commeatus est et a die 20 Iunii 2011 praeses consilii commeatus parlamenti erat. Anno 2013 iterum legatus electus die 8 Octobris una cum Catharina Göring-Eckardt etiam praeses legatorum Viridum creatus est[1]. Et anno 2017 iterum legatus ad Dietam Foederalem electus est.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Hofreiter spectant.

NotaeRecensere