Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis

Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis[1] (Theodisce Ludwig-Maximilians-Universität München, LMU) est universitas publica Monaci in Bavaria sita, e Ludovico IX et Maximiliano IV Iosepho ducibus Bavariae appellata.

Aedes capitales universitatis et fora professoris Curtii Huber (theodisce Professor-Kurt-Huber-Platz) et fratris et sororis Scholl (theodisce Geschwister-Scholl-Platz)

Historia

recensere

Universitas, anno 1472 Ingolstadii concessione papali ab Ludovico IX Divite duce Bavariae-Landshutarum condita, est prima universitas Bavarica. (Herbipolis, quae ab anno 1402 ad annum 1412 universitatem habuerat, illo tempore Bavariae pars nondum fuit.) Maximilianus IV Iosephus, princeps elector, qui ab anno 1805 Bavaria regno facta Maximilianus I rex nominatus est, universitatem anno 1800 Landishutam translocavit. Viginti sex annis post, anno 1826, Ludovicus I rex universitatem Monacum transtulit.

Facultates

recensere

Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis duodeviginti facultates habet, quarum numeri officiales historiae causa continui non sunt.

  1. "Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis" (p. 320 apud Google Books); "universitas literarum Ludovico-Maximilianea" (p. 1 et alibi apud Google Books)

Nexus externi

recensere