Scientia religionum
Scientia religionum est disciplina scientifica quae ad religiones toto in orbe terrarum nunc et olim spectat. Duae sunt religionum investigandarum rationes, quarum una religiones tamquam societatibus seiunctas tractat, atque quarum altera religiones tamquam societatibus obnoxias tractat.
Religio apud Romanos antiquos
recensereCicero scribit in opere suo De natura deorum (II,71-72):
non enim philosophi solum verum etiam maiores nostri superstitionem a religione separaverunt. [72] nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius; qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent diligenter retractarent et tamquam relegerent, [i] sunt dicti religiosi ex relegendo, [tamquam] elegantes ex eligendo, [tamquam] [ex] diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes; his enim in verbis omnibus inest vis legendi eadem quae in religioso. ita factum est in superstitioso et religioso alterum vitii nomen alterum laudis.
Lactantius scribit in opere suo Divinae institutiones (IV.28.2-7;10):
hac enim condicione gignimur, ut generanti nos deo iusta et debita obsequia praebeamus, hunc solum noverimus, hunc sequamur. Hoc vinculo pietatis obstricti deo et religati sumus: unde ipsa religio nomen accepit, non ut Cicero interpretatus est a relegendo qui libro de natura deorum secundo ita dixit: [...] haec interpretatio quam inepta sit ex re ipsa licet noscere. Nam si in isdem diis colendis et superstitio et religio versatur, exigua vel potius nulla distantia est. Quid enim mihi adferet causae cur precari pro salute filiorum semel religiosi et idem decies facere superstitiosi esse hominis arbitretur?
Definitio Lactantii haud sine dubiis est, sed favetur in literatura Romantica vel in theologia.
Generatim de religione
recensereEthnocentrismus erat transferre verbum Latinum in culturas extra Europa. In lingua Arabica dictionarii verbum "دين, dīn" (iussio, obsequium) nominant. In lingua Sanscrita "धर्म, dhárma" (ius mundi, circulus de reincarnationis, officium) inveniri potest. In lingua Sinensis (宗教, zōngjiào) et in lingua Iaponica (宗教, shūkyō) translatio religionis combinatio ex vocabulis "progenitor"/"priores" et "schola"/"doctrina" est.
Exempla difficultatem interpretandi demonstrant.
Scientia religionum cum theologia comparata
recensereScientia religionum non religiosa vel iuncta cum confessione est. Scientia religionum religionibus studet phaenomenis sociologicis anthropologicisve, dum theologia a fide religionis particularis proficiscitur et hanc fidem cohaerenter exponere ac methodis scientificis excolere conatur.
Religionum studiosi
recensere- Eduardus Burnett Tylorius (1832-1917)
- Gerardus de Leeuwio (1890-1950)
- Fridericus Heilerius (1892-1967)
- Fridericus Maximus Mueller (1823-1900)
- Lars Olof Ionathan (Nathan) Soederblomius (1866-1931)
- Bronislaus Malinowski (1884-1942)
- Ioachim Wachius (1898-1955)
Bibliographia
recensere- H. Cancik; B. Gladigow; K.-H. Kohl (ed.): Handbuch religionswissenschaftlicher Grundbegriffe, 1-5. Stuttgart: Kohlhammer, 1988-2001.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Allgemeine Informationen zur Religionswissenschaft in Deutschland von der Universität Bayreuth
- Deutsche Vereinigung für Religionswissenschaft (DVRW)
- Österreichische Gesellschaft für Religionswissenschaft (ÖGRW)
- Zeitschrift für Religionswissenschaft (ZfR)[nexus deficit]
- Religionswissenschaftlicher Medien- und Informationsdienst
- Bibliographie Religionswissenschaft (MFThK)