Vide etiam paginam discretivam: Bavaria (discretiva).

Bavaria (Theodisce Bayern), seu rite Res publica libera Bavariae (Theodisce Freistaat Bayern),[1] est civitas mediterranea (i. e.sine litoribus maritimis) in Europa, una e sedecim terris foederalibus Germaniae, quae meridiem et occidentem nationis regionem complet. Quia area est 70 550.19 chiliometra quadrata, Bavaria est maxima civitas Germana, quintam fere partem totius areae terrestris nationis complens. Incolarum tredecim milliones in Bavaria habitant, qua pro causa Bavaria est secunda a maxima civitate Germana, post Rhenaniam Septentrionalem et Vestfaliam. Principales urbes sunt Monacum (caput, maxima urbs, et tertia a maxima urbe in Germania[2]), Norimberga, et Augusta Vindelicorum.

Wikidata Bavaria
Res apud Vicidata repertae:
Bavaria: insigne
Bavaria: insigne
terra foederalis Germaniae
Civitas: Germania
Locus: 49°4′43″N 11°23′8″E
Nomen officiale: Freistaat Bayern, État libre de Bavière, Free State of Bavaria, Stato Libero di Baviera, Freistoot Boarn
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Germania
Territoria finitima: Badenia et Virtembergia, Hassia, Saxonia, Thuringia, Salisburgum, Cisarulana, Austria Superior, Tirolis, Sanctogallum, Karlovy Vary Region, Plzeň Region, South Bohemian Region

Forma

Area: 70 551 chiliometrum quadratum
Caput: Monacum
Subdivisiones: Bavaria Superior, Bavaria Inferior, Palatinatus Superior, Upper Franconia, Provincia Franconia Media, Franconia Inferior, Suebia

Gestio

Res publica parlamentaria
Praefectus: Marcus Söder
Consilium: Landtag of Bavaria

Vita

Incolae: 13 124 737
Sermo publicus: Lingua Theodisca normata, lingua Bavarica
Zona horaria: UTC+1

Commemoratio

Paean: Bayernhymne

Sigla

Dominium interretiale: .bayern

Tabula aut despectus

Bavaria: situs
Bavaria: situs

Peregrinatores ex variis civitatibus Bavariam visitant ad montes, oppida, monumenta, aedificia videnda. Primus minister est Marcus Söder.

Historia

recensere

Nomen Bavaria originem ducit e gente Germanica, cuius homines Baiuvarii appellantur. Illi inter migrationem gentium de oriente in fines qui olim fuerunt Raetia et Noricum, provinciae imperii Romani, migraverunt. Ibi anno 565 civitatem suam creaverunt, cuius caput erat dux. Sub Merovingis haec res publica fuit pars imperii Francorum. Anno 780, Carolus Magnus Tassilonem III, ducem Baiuvariorum vicit; quod fuit finis civitatis Baiuvariorum.

Post perniciem Carolingorum in Bavaria iterum duces regebant. Ex anno 1070 sub Welfis potestas ducum Bavaricorum iterum crescit. Certamen inter Welfos et Staufos anno 1180 victoria Friderici I Barbarossae super Henricum Leonem finitum est. Nunc regio orientalis Austria (Ostmark) secata est, et tempus ducum minorum finitum est.

Primo bello mundano finito Curtius Eisner mediis in rebus novis agendis die 8 Novembris 1918 Monaci declaravit Bavariam rem publicam liberam esse. Tunc ergo temporis regum de domo Wittelsbach regimen rerum abrogatum est.

Administratio

recensere

Bavaria est res publica libera, divisa in provincias septem: Bavariam Superiorem et Inferiorem; Palatinatum superiorem; Franconiam Superiorem, Mediam, et Inferiorem; et Suebiam.

Provinciae terrae

recensere

Provinciae terrae Bavariae cum nota magistratus communali et compendiariis litteris Administerii Bavarici Rerum Interiorum haec sunt:

Provincia terrae Caput AGS Abbr. Area Numerus incolarum
(Sep 2005)
incolae./km²
Bavaria Superior Monacum 091 OB 17 529.63 km² 4 232 962 241
Bavaria Inferior Landishuta 092 NB 10 329.91 km² 1 197 631 116
Palatinatus Superior Ratisbona 093 OPf. 9 691.03 km² 1 090 318 113
Suebia Augusta Vindelicorum 097 Schw. 9 992.03 km² 1 789 698 179
Franconia Superior Baruthum 094 Ofr. 7 231.00 km² 1 103 239 153
Franconia Media Onoldinum 095 Mfr. 7 244.85 km² 1 708 841 236
Franconia Inferior Herbipolis 096 Ufr. 8 530.99 km² 1 342 308 157

Geographia

recensere
 
Despectus in Alta Franconia.
 
Templum Pratense.
 
Theatrum operaticum Norimbergae, 2011.

Flumina et lacus

recensere

Homines notabiles

recensere

Nexus interni

  1. Addito vocabulo libera hanc rem publicam non iam sub potestate regis esse declaratur. Nam simplici voce res publica etiam regimen unius rerum dici potest, ut apud Ciceronem legitur in libris de re publica 1, 42: "cum penes unum est omnium summa rerum, regem illum vocamus et regnum eius rei publicae statum." Praeterea in articulo 17 constitutionis Vimarianae praescribitur: "Jedes Land muß eine freistaatliche Verfassung haben" ('omnis terra constitutionem liberae rei publicae habere debet').
  2. Planet, Lonely. Bavaria – Lonely Planet. . Lonely Planet .

Bibliographia

recensere
  • Beer, Michael. 2008. Bayerns Boom im Bauernland: Landesplanung und Strukturwandel der bayerischen Wirtschaft im ländlichen Raum von 1945 bis 1975. Morrisville: Lulu. ISBN 9781409205807.
  • Bogner, Franciscus X. 2009. Bayern aus der Luft. Herbipolii: Stürtz. ISBN 9783800340149.
  • Hartmann, Peter Claus Hartmann. 2004. Bayerns Weg in die Gegenwart: Vom Stammesherzogtum zum Freistaat heute. Ed. secunda. Regensburgi: Verlag Friedrich Pustet. ISBN 3791718754.
  • Huber, Geraldus. 2010. Kleine Geschichte Niederbayerns. Ed. secunda. Ratisbonae: Verlag Friedrich Pustet. ISBN 9783791720487.
  • Koller, Fritz, et Hermannus Rumschöttel. 2006. Bayern und Salzburg im 19. und 20. Jahrhundert, vom Salzachkreis zur Euregio. Monaci: Samson. ISBN 3921635985.
  • Spindler, Maximilianus, et Gertrudis Diepolder, eds. 1969. Bayerischer Geschichtsatlas. Monaci: Bayerischer Schulbuch Verlag.
  • Wittmann, Martinus. 2014. Total alles über Bayern / The Complete Bavaria. Vindobonae et Bauzani: Folio Verlag. ISBN 9783852566467.

Nexus externi

recensere
Terrae rei publicae Vimarianae