Suebia etiam Suevia est regio in Germania ubi Suebi habitant (Theodisce Schwaben, Anglice Swabia). Medio aevo Suebia ducatus fuit Sacri Romani Imperii nationis Germanicae, qui non solum Badeniam-Virtembergiam, sed etiam partes Helvetiae, Bavariae, Franciae (Elisatia) et Austriae complexus est. Qua re etiam hodie Virtembergiae incolae Suebi dicuntur.

Maxima urbs Suebiae est Stuttgartum. "Suebia" etiam provincia Bavariae appellatur.

PinacothecaRecensere

AnnuariumRecensere

Suevica. Beiträge zur schwäbischen Literatur- und Geistesgeschichte [Contributiones ad historiam litterarum et idearum Suevicarum collectae]. Editor: Reinhard Breymayer. Stuttgardiae sumptibus Johannis Theodorici Heinz vernaculo sermone "Verlag Hans-Dieter Heinz, Akademischer Verlag Stuttgart" dicti, ISSN 3-88099-428-5.

Altera SuebiaRecensere

In terra continente Antarctica terra Nova Suebia est.

Nexus interni