Stutgardia

urbs in Germania atque caput rei publicae foederalis Germaniae Badeniae-Virtembergiae
(Redirectum de Stuttgartum)
Wikidata-logo.svg Stutgardia
Res apud Vicidata repertae:
Stutgardia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 48°46′34″N 9°10′39″E
Numerus incolarum: 634 830
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Stuttgart

Gestio

Praefectus: Fridericus Kuhn
Consilium: Rathaus Stuttgart
Procuratio superior: Regierungsbezirk Stuttgart

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Urbs Sancti Ludovici, St Helens, Cardiffa, Argentoratum, Mumbai, Menzel Bourguiba, Cairus, Lodzia, Bruna, Samara, Iedda, Melodunum, Shavei Tzion, Mexicopolis, Ōgaki
urbs in "cortina" sita

Stutgardia[1][2] seu Stuccardia[3] id est "equaria" vel "hortus equarum" (Germanice: Stuttgart, Italicum exonymum est Stoccarda) est urbs in Germania atque caput rei publicae foederalis Germaniae Badeniae-Virtembergiae vel etiam Suebiae est. Oppidum ad fluvium Neccarum situm, alii dicunt ad flumen vulgo Nesenbach.

Stutgardia habet plus quam sescenta milia (vel 634830) incolarum.

Nomen Germanicum Stuttgart Germanice Stutengarten significat vel latine hortum equarum vel melius equariam. Dux Liudolfus Suebiae equariam saeculo X condidit.

Stutgardia suburbium Condistatis nomine habet, ubi olim Romani alam I Subulorum in castello conlocaverant.

Stutgardia est caput Dioecesis Rottenburgensis-Stutgardiensis Ecclesiae Catholicae et caput Ecclesiae Virtimbergicae Reformationis Lutheris.

Suburbio societas autocinetica Daimler AG appellata sedes habet quae olim societas Mercedes-Benz erat. Etiam societas autocinetica Porsche AG Stutgardiae collocata est.

Persona urbis est Stuttgardia.

GeographiaRecensere

Urbs ad Neccarum fluvium sita in valle quasi in "cortina" naturali. Ex ima cortina usque ad supina vallis extenditur. Quamobrem in oppido multae scalae gradusque sunt. Anno 1894 usque ad 1896 primus cuniculus "Suebicus" appellatus et anno 1930 alter "Wagenburg" nuncupatus effossi sunt.

CommeatusRecensere

Maxima statio ferriviaria est "Stuttgart Hauptbahnhof" quam stationem olim architecti cum formam stationis proposuerunt umbilicum Sueviae vocabant.












Porta curiae ducisRecensere

Porta curiae ducis
CURIA DUCIS ANNO SEQUENTE

ab Udalrico duce Wurtembergico A[nn]O MDXLIII exstructa
a d[omi]n[o] Christophoro duce an[no] MDLXVI amplificata

sub administratione d[omi]n[i] ducis Friderici Caroli Tutoris
d[omi]n[i] ducis Eberhardi Ludovici Principis iuventutis
pristino splendori restituta

STET PORRO INVIOLATA STRUCTURAE FACIES INCONCUSSAM HABEAT NOSTRA AETAS INCOLUMEM VIDEAT POSTERITAS

 

 
Porta curiae ducis inscriptione Latina praedita

Cives clariRecensere

NatiRecensere

MortuiRecensere

Nexus interni

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Historia et commentationes Academiae Electoralis Scientiarvm et ..., Volume 5 Von Academia Electoralis Scientiarum et Elegantiorum Literarum Theodoro-Palatinae
  3. [1] LIBRI SEPTEM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, AC DOMINI, D. [Abbr.: DOMINI] Ludovici Ducis Wirtembergici et Teccii, Comitis Mompeligardii, etc. cum Illustrissima Principe ac Domina, D. [Abbr.: Domina] Dorothea Ursula, Marchionissa Badensi, etc. Stuccardiae, Anno 1575. Mense Novembri celebratis. Ex CAMENA

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Stutgardiam spectant.
Urbes foederalium Germaniae terrarum capitales
 
Panorama urbis anno 2007 visa. Situs Stutgardiae intra convallem facile conicpiuntur. Orbi finiente turris dextra est Turris Televisionis Stutgardiensis.
 
Panorama (360°) cum hortu castri superiori anno 2006 visa, in centro urbis. Sinistra conventus reipublicae foederalis Badeniae-Virtembergiae, in medio castrum novum.