Equus ferus caballus

(Redirectum de Equus)
Vide etiam paginam discretivam: Equus (discretiva).

Equus ferus caballus est nomen scientificum equi domesticabilis, mammalis quadrupedis herbivorique, collo longo curvoque, quibus homines utuntur advehendi seu equitandi (ab equitibus scilicet) causa.

Equa et eculeus feri in Hispania

Classis : Mammalia 
Ordo : Perissodactyla 
Familia : Equidae 
Genus : Equus 
Species : E. ferus 
Subspecies : E. f. caballus 
  Equus ferus caballus 
Linnaeus, 1758
Conservationis status
DOM
Synonyma
Saltem 48
Equi etiam in ludis.

Olim aetate classica hoc animal simplice nomine equus appellatum est, et caballus appellabatur solus equus maxime equitandi aptus vel veteris equus dimissae qualitatis. Medio Aevo autem Latine, sicut in linguis Romanicis hodiernis, nomen caballus adhibitum est ad appellanda omnia membra huius speciei. Tandem in systemate naturae Linnaei anno 1758 excogitato, nomen caballus designaturum erat usitatam equi domesticabilis speciem, et Equus genus omnium animalium caballis similorum.

Haec species putatur orta esse ex America septentrionali, ubi circiter ante 550 centena milia annorum vivebant eohippi, de quo omnes equidi descendere habentur. Eohippis quidem longitudo unius pedis Romani erat, quattuor digiti in membris anterioribus atque tres in posterioribus. Magnitudine ergo similes erant canum. Etiam in Europa inveniuntur fossilia huius speciei.

Evolutione eohipporum longitudo usque ad quattuor pedes aucta est et factum est ut eae bestiae digitos perdiderint et monodactilae factae sint. Per aeona singulus solus digitus duravit ut bestiae optime a praedatoribus effugerent.

Eohippus postea in speciem appellatam miohippus evoluit, longior, et pedum unguloidum (?). Eadem Conversio in meryohippum, postea in pliohippum, et tunc in proprium equum hodiernum est factum.

Procreatio

recensere

Maturi fiunt tres annos nati. Equa post undecim menses pullum gestat unum (gemini nam rari sunt). Equis cicuribus coitus aliquando difficilis fit, opus ergo est homo ducens equi penem in fecundando.

Anatomia

recensere

Caballi sceletus

recensere
 
Caballi systema sceletale

Caballis circiter 205 ossa sunt. Equi sunt chordata: columna vertebralis equina, ex 54 ossibus constituta (in hominibus 32-34), dividitur in columnas vertebrales cervicalem (7 vertebris cervicalibus), thoracalem (18 vertebris thoracicis), lumbalem (6 vertebris lumbalibus), sacralem (5 vertebris sacralibus), coccygeales (18 (15-21) vertebris caudalibus). Conspicue est inopia clavicularum.

Subspecies equorum

recensere
 
Equus admissus (animatio)

Albinus

Azteca

  • Ubi invenitur: Mexicum Post Rerum Eversionem Mexicanam usum immoderatum in bellum atque alitionis carentia equum criollum Mexicanum consumpserunt. Quinquaginta annos postea populus Mexicanus sentiebat novam subspeciem oportere facerre nativam. Anno igitur 1972, lineam Andalucianam in Criollam et Quarti Millium Passuum ammiscuerunt, subspeciem Aztecam creantes.


Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:
  Vide "Equum ferum caballum" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad equos spectant.